장음표시 사용
41쪽
Quhm benigne te, inquit , magni Ulysiis genus,
excipiam, vides. Dea sum. Mortis adhuc obno-.xium legibus non admittit, quam colo, insula. Nec ipsum, quod subiisse te scio, naufragium exemisset supplicio, nisi te aliunde amarem. Sed recipit. te, quem sint male reliquit pater tuus, fortuna sinu. Diu illum mea fovebat insula, ubi volenti
licuisset mecum immortalitate potiri. At miserae patriae inconsultus amor sprevit haec commoda.
Hare gaudia, has delicias squas & sentis & vides ,
illi eripuit concitatum, quanquam obnitentibus satis, Ithacae desiderium. Ille spectare, ille arri Pere fugam. Sed vindicavit procella Numini illat am injuriam. Quae illum hinc vexit navis, diu ven iis ludibrium, fluctibus denique hausta est. Mise-irabilem hunc casum, quid agas, consule. Naufrago patre quid speraverit filius 3 non patris qspectum, non Ithacae Imperium. Ergo amisso eo praesentis sortunae solatium ha-tie, Numen esse, cujus volunt te fortunatissimus,
eujus dono Rex sis. Plurima deinde subjunxit, ut ostenderet prolixe dissis, Ulysii nihil non tribuisse seriem, cum in insula fuisset. Quae in antro Polyphemi, quae in aula Lestrigonum Regis Anti- Phates erat coptigissent Patri, reserebat. Nec Circes Solis filiae monstra omisit, & quibus Scyllam inter & Charybdim periculis sit functus. Immis-sdm a Neptuno intolerabilem tempestatem, cum, desereret ipsam, denique repraesentabat animo, utr' fidem Iuveni faceret, genitorem periisse, astute
celans adventum eius in Phaeacum insulam. . . . .
Telemachus ipsa initia benignitatis, qua eXceptus a Numine fuit, immaturo gaudio celebrave-
42쪽
cat. sed castigatus h Mentore, nunc demum agno
vii blandientis astutiam, & quam utilia comes suasisset. Itaque obiter respondit: Indulgeret dolenti. Absorbuisse luctus animum. Futurum alias quod
speraret) aci sentiendam magnitudinem fortunae, quae osserretur, aptiorem. Pateretur in praesens deflere, ὲ quo meminisset se genitum. . Scire se, ipsamque luculentius, quantum mereretur lugeri. Illa tum quidem non ausa urgere affictum, communes etiam & instauratos ob Ulysem luctus fingit, Ceterum ut rectius cognosceret, quae prae reliquis penetrarent Iuvenilem hunc animum, super naufragio, quod fecisset, multa interrogat, quique huc terrarum ipsum egissent easus. Iusto prolixior erit, ille inquiebat, sortis meae commemoratio. D sta id semel iterumque negare, ardere desiderio audiendi, & maturaret verba, eXigeret etiam atque etiam tergiversari Iuvenis. Victus tandem rogandi pertinacia, hunc sermonem est orsus. Reversos a vastatis Troianis Principes adiminatus, ut squa de Ulysse cognovissent, percontarer, ex Ithaca discesseram. Ea res admiratione suspendit Penelopes procos, quorum quia comperta mihi erat perfidia, profectionem illis meam studio
celavi. Ceterum neque Nestor, quem Ρyli conveneram, neque MenelauR, quem Laeedaemone salutavi, & cujus multa fuit in me humanitas, edocere potuit, viveretne adhuc genitor 3 jamque satigaverant me dubii incerisque nuntii. Siculos ergo decrevi, quoniam patrem eo abreptum ventis esse dicebant. Temere destinatis hic praesens Mentor haud temere restitit. Cyclopes, qui atrocide procero .corporis habitu leges humanae staturae, A s natu-
43쪽
naturam esu carnis humanae violarent; AEneae quo que naves cum classe Troianorum in Sicilia haerentes reserebat. Troiani, inquit, efferatum Graeco nomini genus, quam non inviti perderent tuum utique, Ulyssis filii, caput i Ithacam repere nam etiam hoc suadebat.) patrem tuum amant Dii. Forte ambos patria eodem temporis articulo excipiet. Quodsi nec illum vivere, nec redire ad suos velint, repetenda tamen est Ithaca, ut habeat in te vindicem genitor, liberatorem genitrix, Oraculum populi, argumentum Graecia, Ulyssem dignum haeredem coronae, quam tantopere honesus.set, reliquisse. Hoc salubre consilium sprevit imprudens, ct quem cupiditatibus permiseram, impos sui animus. Ceterum perseveravit eximia Mentoris charitas, qua me diligebat. Quippe &temere & dissuadente ipso proficiscentem sequebatur. PermisEre errorem Superi, ut resipisceret
Calypso ab ore loquentis Telemachi oculos in
comitem ejus transtulerat, turbato animo, rata,
nescio quid Numinis in illo deprehendisse. Deficiente , quod dubitationem eximeret, haesit ad ignoti hominis aspectum plena metu & suspicione; nihil perinde tune verita, atque pavorem ne proderet. Igitur ad Telemachum reversa vultu: age, inquit, quae novitatis cognoscendae avidam delectent, prosequere. Tum ille: Secundis ventis longius vela navem provexerant: cum subducto atris nubibus caelo repente in navigantes spissa caligo incubuit. In eodem discrimine alias quoque naves, easque AEneae esse conspeximus, cum emicarent fulgura. Ergo &
44쪽
TELEMACHUS. LIB. I. ' ab iis & h scopulis par metus erat. Tum ver salubris consilii, quod Mentor dederat, ratio ad animum tota quanquam sero pervenit, a cujus justa aestimatione me stolide ferox aetas abstraxerat. At ille tanti periculi non intrepidus modo fuit, praesentaque animo, versim solito etiam laetiore. Idem me erigebat torpentem: inspirabat squod sensi invictas vires: turbatoque magnitudine mali gubernatore placide dispensabat negotia. Ceterum ego : alii dilecte Mentor, aiebam, ah consilium cur neglexi tuum 3 infelicem me, arbitrio meo hae aetate qui obsequor; hac aetate, quae nec prospicit futura, nec sapit ex praeteritis, nec rite intendit
solliciteque praesent busi sit ego, huic si discrimini superstes sim, arbitria mea ceu sanguinolentas ini mici solerti s damnabol sit uni Mentori meo ha.
Subridebat ille, &: Errorem, quem errasti, ininquit, verbis non multabo. Satis est, agnosci h te, suturum filii ad moderandas cupiditates frenum. At succedet, quod vereor, eadem agendi temerimias superato periculo. Nunc animis, ut servemur,
est opus. Prospiciendum S timendum est futurum
discrimen; praesens contemnendum. Dignum eringo Ulysiis te filium ostende, & superiorem malis,
Rapuit me viri iuncta cum sortitudine lenitas. Ceterum majori postea admiratione ingenium ejus prosequebar, quo e manibus Troianorum evasi. mus. Liquidior lux apparebat caelo, S propius nos turbo admoverat, quam ut non facile ab hostibus licuisset agnosci: cum navem Mentor aspe-
ait, nostrae admodum propinquam specie, & vi
45쪽
tempestatis aberrantem a reliquis. Florum quoddam genus erat, quo puppim eiuS Ornaverant.
Protinus & ipse coronas floresque, a Troianis nihil diversos, effert, atque aversae a prora parti annectit fasciis etiam ipsis colorem imitantibus Tum remiges, quantum pollent, pronum corpuS iussi in transtra demittere ne conspecti ab hostibus nosterentur. Hac ratione in modiam hostium etasom recipimur. Quo illi viso laetari, clamorem tollere, veluti intuentes socios, quos periis e crediderant. Porro diutius in hoc discrimine detinebamur, maris intemperie eodem, quo Troes tendebant, vela nostra ausserente. Tandem de industriat segnior cursus nos 1 triremibus hostium modico intervallo seiunxit. Qui dum Africam versus propelluntur tempestatum impetu, nos vi, quanta humana poterat esse, adhibiti remis insti timus, ut ad propinquam Siciliae oram navis appelleret. Εt; vero appulsa est. At par suit ab iis, tun quos fugimus, tum quos quaesivimus, periculum Alii ibidem ex aeroianis occurrerunt hos eg Grae- eorum. Siciliam Acestes senior, relictis Porganals tenebat. Vix in ripam evasimus ; chm incolae su
spicantes, nos cum amnis aut ex eadem, aut ex diversa gente ad opprimendos sese appulisse, primo faroris abrepti impetu , ignes navi nostrae iniiciunt, comites caedunt. Mentori & mihi pepercere, ut Rex, cui nos sistere decreverant, nude S quo consili o veni siemus, cognosceret. Vinctis igituDpost teigui in manibus abstrahimur ii littore: duci
mur, fato su oerstites scilicet in crudelis populi: si
46쪽
- TELEMACHUS. LIB. I. Itum continuo ad Acesten. Aureum sceptrumerar, quod tenebat manu, cum ius distribueret po pulis; & forte tum in procinctu stabat non com-manis sacrificii. Ille haud otiose interrogare pa triam & itineris consilium. At imminens responso Mentor, ex Hesperia, cui vicina esset natalis
utriusque terra, nos dicebat venire. Sic declin itum ab illo Graeciae patriae nostrae nomen. Ceterum plura tyrannuS non audiit, certus, nos advenas esse, qui celarent consilium. Igitur in vicinam
sylvam ambos jussit abduci, facturos inter Regii
pecoris custodeS ea, quibus mancipia assiievissent. Haec sors morte acerbior mihi visa. Itaque elata voce concitatuS provocabam, mori potius iuberet nos Rex , quhm ad tantam vilitatem descendere:
En Telemachum sagacissimi Ulyssis, cui Ithaca subest, filium t Patrem, qua maria possunt adiri,
quaero. Quodsi nec ille, nec patria, nec a servitute immunitas mihi dabitur, exue vita, cujus miseriam non sero, Nec mora: tumultuari ad haec audita populus , perstrepere clamore, eliminandum e vivis hominam, quem crudeliter astutus populator Troiae genuisset. Et Adestes : Litandus est, inquit, tuus, mi Iuvenis, sanguis tot Troianorum manibus,quos ad nigras Cocyti ripas detrusit, k quo tu sangui nem. Morieris cum duce tuo. Inter hare progres sus e concione vir provectae aetatis, suadebat Regi,
ut supra Anchisae sepulchrum iuberemur mactari Pii Herois manibus, inquit, iucundas inferias dabit hostilis cruor, famamque huius rei Natus sibi
gratulabitur, cum, quantum ames hinas suas quondam in orbe delicias, huc argumento tacet. Voce
47쪽
nvisique ab omni concione probatum consilium. omissa omnia praeter inhumani sacrificii apparatum. Itur ad destinatum seralis victimae locum. Arte duae erectae, in quibus sacroe ignes excitaverant, ingens nostris videntium oculis tormentum. Floribuq coronaverant morituros. Frustra
requirebamus misericordiam; actumque de nobis erat: cum Mentor, ne in illa quidem sorte motus tranquillo, cui assueverat, animo, postulata copia loquendi: Si te, Rex, inquit, nec adolescentis nech Troiana caede innoxii Ti lemachi fortuna movet: at moveat saltim tua salus. Ρraesagientis animi cognitio, quam de ominibus & voluntate Deorum habeo, species mihi admovet imminentium rerum. Tres non abibunt dies, clim Barbari te oppriment , qui torrentium instar aquarum ruentes de montibus urbem inundabunt tuam, regnumque pessum ibunt. Maturato opus est. Arma subditum, & qua potes celeritate, ex pascuis reductum in urbem numerosum pecus coge. Quodsi fallet haec si Diis profecta denunciatio, tres intra dies nos, si tibi libitum, caede. Secus memento dare vitam iis, qui servirunt tuam. Terruit Regem divinantis inusitata constantia. Itaque: Dii, inquit, sit adverto, compensant sortunas, quas parcius tribuere tibi, dono potiori sapientiae. Quibus dictis inora sacrificii imperata, ct quae occuparent futurum malum, diligenter disposita. Timore pallentes feminae, pavidique
viri, quos olim exacta aetas nunc gravior metus
Curvabat, rure profugi cum liberis squallentibus fletu, impleverant urbem. Ibant boum greges oviumque suisquique vocibus confundenteS auras,
48쪽
TELEMACHUS. LIB. I. Is R depulsi ab ubere pabulo errabant deficientibus
stabulis, quibus reciperentur. Agebatur passim in. certus fremitus multitudinis, cum alius alium impelleret, alius alii frustra sermonem sociaret, alius communi perturbatione errorem adiuvante ignotos etiam appellaret amicos, alii denique nulla ducente itineris ratione discurrerent. Nobilissimus quisque civitatis, quoniam puduit sentire cum vulgo , criminabatur Mentoris fidem, eumque a poena velle expediri divinandi men
Inter has cogitationes nondum triduo absumpto, pulveris nubes, qua vicini montes descena dunt, egerri visa. subinde ingens barbarorum multitudo eum armis conspecta est. Himerii erant,
effera gens, adjunctis, qui montes, quos Nebro dios vocant, & Agragae jugum colunt, perpetuo rigentis gelu. Abacta ab hostibus illorum gregesct mancipia, qui vaticinio non habuere fidem. Ad quae Acestes: Ego vero, Mentor, inquit, patriae vestrae ignosco. Atilis hostes , nunc amici nostri estis, consilio Deorum huc profecti, ut salvemur.
Et nunc, credo, quantum cognitio rerum & consulendi prudentia, tantum auxilii nobis virtus tua praestabit. Et sanE emicu;t ex Mentor s Deciis ea praesentia animi, ut belli audacissimus quisque obstupesce
ret. Scutum, galea, ferrum & hasta arma erant.
Quibus ipse sumptis Acestae militem disposuit, Sante prima signa ingressus, hosti servatis ordini. bos admovit. Regem quoque subibat diserimini Iar animus : teterim hae aetate non poterat nisiongo intervallo Mentorem sequi. Proximus ego
49쪽
ibam ; at quantum ab virtute eius remotust Credidisses loricam, qua tegebatur, vim AEgidis inuduisse. Ferrum, quod strinxerat, in alios atque alios hostium ordines diffundebat ruinam. Videbar mihi leonem videre ex Libya, quem in imbellem gregem abripit famis atrocitas. Dilaniat: mactati grassatur stagnante cruore, trepidantibus S dilabentibus metu, quos ab hoste oporteret
Turbavit ea res Barbaros: quippe imparatum incolam opprimendi sducia venerant. Et ille quidem Mentoris exemplo verboque confirmatus ipsa spe sua maioribsis animis arsit. Ego filium adversarii Regis hastii deieci. Hie cri retare paterat mihi, ita corporis magnitudine praestabat ,
quippe natalem ad Gigantes referens, eo gnatum Cyclopibus genus. Pygmaeorum e tribu censebat hostem, meis duntaxat viribus congressurum. Ego vero nec inusitato aemuli robore perterritus, necesseris & ab homine multum abhorrentibus moa,ribus. intorta pectori hasta eum percussi, ut linquente animo ingentem vim atri sanguinis evomeret; pronusque in lapsum nitebatur victorem obterere. Strepitus armorum corruentis ipsos adeo monteS concusserat. Demptis caeso hosti, quae verti poterant in praedam , retro ad Acestenaeoncessi. At Mentor, disiectis ordinibus, ultima clade hostem affecit, fugientes ad saltuum confinia persecutus. Esseeit ancipitis mali tam non malignus eventus, ut Mentorem velut dilectum & illustratum hy iis hominem adorarent. Acestes gratias nobis habebat, asseverans, eatrema se nobis metuere, si
50쪽
naves AEneae repeterent Siciliam. Itaque instructo a navigio , quo sine cunctarione reveheremur in pa- 'triam, donisque cumulatos etiam urgebat festinare, ut malis imminentibus, quae praevidebat, nos matura profectio eriperet. Ceteriim nec regi, nec promoveri per suos navem voluit, veritus, ne in maritimis Graeciar oris apertum discrimen adiretar. Ergo Phoeniciar mercatores destinati ad opus, suturi extra periculum, quoniam commercii iure universis gentibus miscerentur; iussique perfecto negotiδ navigium, h quo accepissent, red dere. Verum Diis, quorum arbitrio volvuntur hominum sortes, alia discrimina capitibus nostris
Ssostrem AEgypti Regem, & tot gentium vi
ctorem Tyriorum insolentia offenderat./ Quippe & auctis mercimonii industrii opibus& Tyri urbis maritimae squam cum fama, expugnari non posse, colebant) elati viribus, impe-- ratum ab eo post victorias tributum recusabant. Germano quoque Regis , cum reversum eum per ipsam solennem cujusdam diei laetitiam decrevisset caedere, paraverant auxilia. Tantae audaciae imperaturus Rex, constituit, ne libero mari usquam eorum merceS commearent, impedire. Ergo missae naves , ubique rebellibus infestae. Ex his erant, quae nobi S Occurrere, clin paulatim montes Siciliae requirerent oculi. Fugere 1 nobis portum terrasque credebam, & evadere
