장음표시 사용
21쪽
Habes, Reverendissime ac Amplissime
Domine, causas, ex quibus iudicabam &aequum esse ex ossicio & congruere hoc Opus novo idiomate dedicare Tibi. Quanquam autem quatuor ferme annos hoc me ossicio conabar expedire: citius tamen per tempus non licuit.. At Dummodo morata Dedicatio ree e veniat, dotata est saris. Plaut. in Aulul. Recte autem veniet, si, quem n gas nemini, benigno eam obtutu praesidioque non dedignabere. Etsi denique Non qu cunque manu vidi a casa litat: Martiat. lib. I o. litabit certe ista, quippe profecta manu, observantiae & imperiis Tuis devota Sacramento, totaque Voluntate, qua, quantum
spiro, spiraboq ue, perennaturus sum
aEVERENSISSIME, FERILLUSTRIS AC LAMPLISSIME zOMINE
servus ti Filius obedientissimus P. Gregor. TrautWein.
22쪽
huic maluissem operi addere. Auctorem ex titulo patet habere Franciscum Fenelonium. Is est, quem invitabant Apertae , ut cum a Zeno dolo loquar, Musarum Ianuae ; dignus omnino , qui humanioribus litteris haeredem imbueret regni etiam Gallici. Atque hoc quidem praestitit maiore ingenio dicam, an suaviore furto 3 Poeta iudice semper doctorem exosa iuventus. Mavult doceri ab alio, quam cui traditur docenda. Non fugiebat id, quem modo nominabam potius, quhm laudabam, Utrum. . Ergo suavi iucundoque invento egit, ut sibi videretur non ab ipso , sed ab alio, imo & in alio instrui regalis discipulus. Mentorem, a quo ; Telemachum, in quo instrueretur, substituit. Erat Telemachus Ulysiis regis Itha cae ex Penelope filius: Mentor habebatur ex Ulysii fidissimis. Illum ergo, patre ex Phrygia cum regibus ceteris non ueversi , b Homero permittente fingit ex Ithaca in terras exteras ad conquirendum
23쪽
. PRAEFATIO aum Mentore duce & comite migrὲsse , mira somtis varietate iactatum. Peccaverat haeres regni Gallici 3 repraesentabatur peccanti peccans eadem S emendans vel dolens Telemachus. Tradendum erat eidem praeceptum vel virtutis vel instituti regii Τ oecinebat id Mentor Fenelonio aut interpret aut internuncio. Neque spernere tyro poterat, quae a Mentore intellexerat dici. Minervam seu
Sapientiam persuasum ipsi erat magistro tradente, in Mentoris persona latere. Et vero haec illustrissimi Magistri solertia frequentissimae Europae tam utilis tamque iucunda est visa, ut omnino sit, qvie magister poetaruma in miscentibus utile dulci promittit, consecuta. Videas quipe passim mandata seu incisa AEri, quae illa mandavit chartis. Videas hunc librum transiisse Mare; venisse ad Anglos & Batavos, ad Hispanos & Italos; esie in admiratione & deliciis Ger
At enim non una fingendi solertia', non una praeceptorum tam illustrem auctorem iacit utilitas. Addidit plurimum nitor styli, dicendi non magis ornamenta, quhm illecebrae. Fateor ' me istis etsi non sine discrimine ita assessiim, ut, cum non ignorare coepissem, ea in alias atque alias transfusa linguas in omnium fere manibus versari, honeste, nec sine socio dolerem, nondum, quod meminerim, in Latium eadem tVp1s trantiisse. Ita paullatita accensa voluntas audendi, quod hcalamo peritiore cupiebam & decebat fieri. Et ecce huius voluntatis forsan remerariae OpUS, latina & soluta oratione Telemachum l Iu quo nec Omnia omnibus credo placitura nec nihil. Dinio
24쪽
P RAEFATIO. Dictiones spraeter superstitionem) sectabar aureae
aetatis; phrasin plerumque. Stylum cui ex quatuor latinitatis aetatibus accommodare studuerim, tu, Lector, benevole eruditὰ iudica. Sobriam Crisin non recuso. Nimiam putere aiunt & insa-Dire. Asper est Sallustius sita cum Viro ex S. I. mihi amicissimo & eruditissimo visum sentire) gr vis Caesar, simplex Cornelius, lacteus Livius; bro vis Velleius, praeceps Florus, incitatus & salebro.sus Tacitus; nitidus Curtius , soridissimus Bar- elatus. Omnes suo loco & tempore digni, quos imiteris: nisi quis velit ex purpurati Richelii sinu BarciaiUm eripere, atque ex nimis atroci S inter Weren isti Meteora reserenda Gortschedi a semientia ad morio trophium amandare. In quo qui dem satis obscuro loco hunc auctorem dulcioris narrationis ante hoc tempus neminem litteratum recordor existimisse inveniendum. Tu itaque, Lector benevole, ud quem ex sit pracitatis auctoribus vel prope accesserim vel proxime, statue. Asper sum 3 dic Sallustianum. Gravisium 3 Caesareanum voca. Brevem Velleii, nitidum Curtii, floridum Barciali asseclam nomina, vel cum Gottschedo mihi ceteroquin vere & magni, sed cum delectu aestimato argue. Nullum si aut sequor aut assequor, humanum appella. Nomen. quod ambio, dabis, Fenelonianum si dixeris, qui sit interpretis officium, quantum decebat fabulam delechandi & docendi causa concinnatam, secutus. Equidem nudis verbis non adhaesi religio sius. Errant, qui ex verborum situ, non mente scariptoris versam sententiam aestimant. Aliud do: isiunus
25쪽
Buehnerus a exigit, dum iubet ita verti sententiam, ut non in alia, ae in quam transfertur, lingua seripta esse propemodum videatur. Quidy quodUenusinus b vetat fidum interpretem verbum verbo reddere; ut mirari debeam, cur Germani Parnassi deeus illustrissimum Beniam. Neutarchius c doleat copiam tum necessitate metri tum natura linguae vernaculae sibi praereptam Fenelonii verbis singulis inhaerendi, nisi aegre ipsi fuerit ob prei tium delicatissimi Gallicismi eadem privari. Ego certe per licentias privilegiaque interpretum audacter alias libitu meo. vagabar, alths styli& Latinitatis ingenio. Multabam nonnulla poetico fastu, salva rerum integritate, ut soluta Oratio luxuriaretur minus. Nonnullis per Synecdochen commodiora substitui. Ita pag. 3. Cedrum miraberis succrevisse Quercui; quoniam in prosa existimabam similitudinem praestantis foeminae &Deae a cedro, quam quercu aptius duci.
At quid si, dum in alio fastum coercui, ipsa
mea oratio agatur tumoris & quaesitae venustatis rea' Non dubito fore subinde de utroque suspernam. Sed est certum, quid respondeam. Auctorem habebam prae manibus, cui inest vis, copiλ, acumen troporum sermonis Gallici, quantum adaequari nulla credebatur lingui posse. Eo igitulerat incumbendum, ut haec quam plurimis eximeretur opinio; Ne d virtute foret, clarisve potentius armiS,
26쪽
Unde multum abest, ut parcior debuerim adspergendis linguae Latinae deliciis esse. Quin ta giorem eius rei me credebam fore sine piaculo, quoniam multa nisi per tropum efferre Latini non possunt. Et quanquam ex saepe citati Poetae consilio quaedam ambitiosa ornamenta recideram, puth, quae ex asse erant poetica: tropos tamen recidere nec volui, quoniam exempla eorum nec in historicis aetatis aureae desiderabam; nec debui, quoniam interpreti convenit, quam fas est, aequis
Iam praefationi statueram finem: chmeccet Telemachus mihi offertur latino & heroico carmine . exprestus, impressusque. Alia omnia expectaveram, movebarque initio. Involabam in opus ambabus manibus. Cupido erat noscendi auctoris. Celeberrimum Anonymum esse inveni. Suspica- bar propterea plagiarium esse,Herauitii poetae Gallici vena fraudulenter ditatum ; Herauitium enim Priores quinque libros carmine latino iam anno 1729. absoluisse ex Faramondo a didiceram. Vol-VO itaque, revolvo: libo prima, media, finem, cetera. Legebam tetrastichon, quod aditum pandit vasto operi :
Flebat adhuc Superum celsa de stirpe C lypso, Se male rellicta, diseessiim insignis Ulyssis
Cura haec prima, Deam se, non mortalaque Numen, AE ternumque atrox secum per pectora vul
27쪽
PRAEFATIO. Facile tuna auctorem istum plagii suspicione ab
solvi. Desiderabatur a me, quarD Juvencius a cum Gallis suis in Epopoeia requirit, perspicuitaS,
suavitas, accurata dictio, numerus poetictis. Per gebam tamen, memor, equos etiam Optimos subinde initio peccare incessus: Tristia squalebant vocis conclavia blandae Cantibus assuetis viduata, silentia Nymphis Imperitabat herae maeror : Diva ipsa stupebat Solaque sormosos, aeterno ' vere virentes Intrabat campos : oculis intrabat at udis. At ego tum in eam ingrediebar cogitationem, ob tumorem aut assectatum decus nunquam fore, urpoetam hunc ad morio trophium clarissimus Gott- schedus amandet. Et absit, ut amandem ego.
Rem magnam vir praestitit, quod totum Telemaehum pertexuit carmine ; maiorem, quod latino. Imo tum ob sparsam passim copiam poeticae &Virgilianae dictionis, tum ob vim satis acrem cogi tandi rem mihi videbatur praestare maximam potuisse; ut & suavitas, & accurata dictio,& numeruS,Ceteraque heroicam translationem eius, ut illam Neukirchii, dignam plane & aequalem exemplari suo reddidissent. Verum peracto utcunque etiam labore dulcis quies. Et quotumcunque scriptum est, quod suadente Horatio emendandi ergo no num prematur in annum 3 Sed nec ego meum tamdiu pressi. Multa emendaturus, id si vachster, eram. At neque tunc sine errore prodiisset tum typographi rum maxime auctoris. Impossibile Crates dicebat esse, quemquam inveniri , qui nun quama In Institui. poes. '
28쪽
PRAEFATIO. quam lapsus sit: sed veluti in malo punico granum quoque aliquod putrescere a . Quod quidem vi
tium cum non obstet, quo minus mala punica versemus manu: utique nec meum hoc opus tua, benevole Lector, dedignabitur manus. Lege itaquEamanter r i iudica sobrie : fave, quantum meretur , &vale. L ert. in Polyanth. Langit.
29쪽
LIB. . I. TClemachi & Mentoris seu Minervae eiectio
in Calypsus insulam. Benigne excepti. Iuvenis propemodum amatus & Mentor Deae suspectus. Suscepta a Telemacho quaerendi Ulysiis genitoris sui ergo itinera, tempestas ad Siciliam, captivitas in eo regno & periculum cadendi pro victima ad Anchisae tumulum. Barbarorum irruptio S a Telemacho ac Mentore contra eos Aeetide navata opera. Acestae cura ambo S Te- ducendi in patriam. i
Telemachus captivus in AEgyptum abductus. Descriptio AEgypti & laus Regis Sesostris. Telemachus separatus h Mentore. Addictus pascuis. Instructus a Termosiri sacerdote Apollinis. Celebratus iamx Spes libertatis secta a Sesostre, extincta rursus morte regis. Novum discrimen &custodia Telemachi. Mnteritus Bocchoridis regis. AEgypti. Lib. III.
Liberatus Telemachus. A Narbale reductus Tyrum. Mores Pygmalionis Regis Tyri. Mores &leges Tyriorum. Sub ipsum sere in Cyprum abitum proditus. Dolo Astarbarae Regiae concubinae liberatus. Lib. IV.
Telemachi narratio interrupta somno. obiurgatio Mentoris & admonitio periculi. Somnium in itinere Cyprio. Constantia & virtus imminente
30쪽
naufragio. Cypriorum mores corrupti. Mentoris interea sors. Redditus Telemacho ab Hazaele Syrio. Iter in Cretam. Amphitrites spectaculum. Lib. V. Argumentum. Telemachi in Cretam ingressus. Fatum Idomenei Regis Cretae. Comitia Cretensium pro.Rege eligendo. Victoriae Telemachi in certaminibus pro Cretensi Corona. Postulatio eius in Regem. Lib. VI. Argumentum. Corona Cretensis h Telemacho & Mentore recusata. Aristodemus Mentoris suasu electus in Regem. Reditus Telemachi turbatus a Neptuno.
Naufragium & in insulam Calypsus eiectio. Lib. VII.
Calypsus admiratio, conatus eum retinendi in insula. Cupido h Venere missus in auxilium. Mentoris monita. Telemachi in Eucharin propensio, indeque Calypsus aemulatio, ira, iuramentum ex insula sua pellendi Telemachum. Cupidinis conflia. Navis a Mentore sectae per Nymphas incensio. Telemachi cum cupiditate certamen. Mentoris cura. Telemachus a Mentore, conspecto eminus navigio, deturbatus in mare.
Telemachus cum Mentore ab Ado amo Narbalis fratre in navem receptus, agnitusque. Mors Pygmalionis & Astarbarae supplicium. BaleaZar admotus regno Tyriorum. Convivium. Achitoae cantus Tritonumque & Nereidum plausus. Achitoas cantu victus h Mentore. Baeticae per Adoamum descriptio, laudes, mores . . . Dib.