Opuscula in quibus commentationes varias tam medicas quam ad rem naturalem spectantes retractavit emendavit auxit

발행: 1785년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

201쪽

INFLAMMATIONE ORIGINE. 17saegro, cuiuS hepati in eXterna superficie saccus, quasi putrido pure refertus, adnatus erat, pulmonibus Omnis culpae insontibus i). Quod autempus foris alicubi collectum non minus internas corporis sedes affectet, Vel unica MORGAGNI h o narratione palam est, quae scilicet foeminam adducit, cuius crus ob ulcera cacoethica ante praecidere necesse fuit, quod eo quidem effectu factum est, Vt primum parotis ingentem in molem intumesceret, postea autem apopleXia corriperetur, cuius causam anatome deteXit ; nempe insignis puris copia in simistro cerebri ventriculo latuit, absque ullo ceteroquin cerebri vicere.

Sic quoque inuerso ordine decubitus puris extrinsecus haud raro eX abscessu interno contingunt; prout de empyemate ex pleuritide nato et per ulcus brachii iudicato in Ephem. naturae curiosorum I) historia lectu digna occurrit. Non magiS autem mirum, quod nonnunquam abscessus ante extra nati subito dispareant. In eXanthematicis morbis, variolis, scabie etc. hoc fieri saepissime obseruamus. Vnde et SYDΕΝΗΑΜVS m bubones in peste lubricam et aleae plenam morbi iud cationem existimat, Vtpote quum, quamuis interdum

202쪽

dum laudabiliter et cum symptomatum remissione protuberarint , saepe eXo improuisis evanescant. Fit nonnunquam subita ista metallusis aegri commodo haud mediocri, dummodo malum non nimis vetustum sit, nec loca nobilioribus functionibus destinata occupet. Fuit quidam n) ablhesiit ad

COXam correptus, quem aperire Constituerat chirurgus proxima die, sed per noctem disparuit pus et alui deiectionibus secessit. Peius cecidit diarrhoea in alio homine iam phthisico, quae pariter consilium abscessus ad thor em sequenti die incidendi frustraneum reddidit ob.

g. a . Tandem et illam puris translationem trutinare oportet, quae eius per eXCretoria varia corporis vasa eiectione absoluitur. possunt quae de metastasi secundaria nuperrime dicta sunt, huc referri. Nec minus autem ad intestina et urinarias Vias pus ruere aliquando animaduertimus, GALENO μ) iam praeeunte, qui pulmoniS Vomitam per Urinam, thoracis autem per intellina et aluum eXpurgari retulit. Εit,haec ista diari hoea colliquatiua phthisicorum, qua scena malorum plerumque claudi solet, et . qua ingruente homo tandem lampadis instar oleo orbae eXstinguitur. Naturae tamen beneficio deiectio

203쪽

INFLAMMATIONE ORIGINE. 177

deiectio11es subita de purulentas fieri , tam obseruatio paullo ante eX ephemeridibus naturae curiosorum depromta indicat, quam alia, qua tumor brachii insignis hac ratione sufflaminatus legitur q). Hisce vero in cassibus videtur non arcta puris cum sanguine mi lcela sed fluctuatio modo locum habere, ita ut pus sanguinem ad intestina vel vias urinarias tantum quali conlitetur. Id suod tamen tam raro fieri censet ili. Eques et Arctit ater ROSs N A Ros ΕΝ-sΤΕ1N r), qui Varias historias lectu dignissinas diar rhoeae purulentae recenset, Vt inter mille aegros nonnisi in Uno id contingere pronunciet. Idem fortitan accidit, quum rariori spectaculo pus verum in urina non fundum petit, sed in superlicie natans conspicitur s). Sic refert s CVLΤΕTus t in homine, cuius abdomen persos iam fuit, cum levamine omnium symptomaturi urinam copioso pure mittam se vidisse. Ad rariorj eXempla pertinet, quod pus in dextro illo collectum per Vterum imo per mammam prodierit .

204쪽

I78 III. DE PURIS ABSQUE PRAEGRESSA

Non alienum est, in modum inquirere, quo ista translatio puris peragatur. TripleX me iudice constitui poteth Reirptionem plerumque Unice accusant. Nec equidem nego vasis bibulis eam vim esse, ut haurire queant stagnans aliquo locopus subtilius vel liquidum illi analogum, quod, dum sanguini admiscetur, illum corrumpit et quasieliquat, febremque istam lente corpus consumentem suscitat. Non vero tam avide re rhere, prout plerumque putant, eX mora, quam pus collectum 1aepe trahit, diuturna apparet, cuius causa in inflammatiotie abscessum circumdante et telam cellulosam stipante quaerenda est. Nec spissum adeo humorem, prout in abscessibus plerumque reperitur, a tam angustis Vasiis imbibi vero simile videtur. Et quodsi1 resorberetur, cur non aliquando puris

vestigium in ipso sanguine conspiceretur 3 Res tui

putredine quadam eX mora, et tum resorberi, ais Zsed scimus in repentinis illis metastasibus verum pus colligi non in saniem reilutum, in remoto isto, quem occupauit postea, loco. Alium igitur translationis modum quoque agnoscere debemus, cui miror, quod tum modo subscribant, quum acrimonia sua Vicinam plagam Consumere pus incipiat. Transmigrationem puris per telae cellulosae cauernulas intelligo, quam acuum, spinarum, globulorum plumbeorum, in remotillimos recellus transitus

et aquae in hydropicis effusio per vulnus alicubi inflictum probabilem reddit. Ea nempe telae cel

205쪽

lulosae natura est, Vt nisuna perpetuum sese con trahendi eXerceat. Tum et tertio PUS per erosiam telam cellulosam adipe consumto tranSsertur; cuius rei apud auctores Occurrunt multa eXempla et in praxi Creberrima. Fit hoc acrimonia, quam pus ex mora in loco calido et misceta rancidae pin guedinis contraXit, quae adeo Valida est, vinctili gamentis quidem, nec musculis, nec ipsis ossibuq parcati Hinc istae fistulae in distantibus saepe locis, et ulcera ad Ossa Usque serpentia,' et illa puris abundantia eX tumore etiamsi minori pro-

Multa ex hisce deduci possunt, in praxi latissi

mum usum habitura. ' Ita alteram suppurationem altera leuari, quin omnino 1umaminari notatur quod tam sensui aegri quam rationi conforme est Crurum ulceribus bene manantibus scabie leuitereaque sicca modo assiciebatur iste 'ORGAGN1 υ aeger, eXsiccatis vero istis moX foedae pustulae cutem ferme Vniuersam deturpaban L Elucescit simul, quantum in Ulceribus artificialibus, vesicatoriis inprimis et setaceis, inter seri lactis, vel ab- a sentev V. in SmIET. Comm. I. 1ο5. casus parotidis, cuius pus viam sibi parauerat ad Cubiti flexuram usque, ubi anchylosin generauiti CD. et HAEN. Rati med. T. . cap ψ. de coa ario morbo. v De sed. et caras morb. Art. 13.

206쪽

sente febre, ipsistis lactis, et succorum ex herbis antiscorbuticis et balsamicis, connubia, temperantibus interpositis praesidii sit. Nec minus patet, quaenam phthises purulentae curationem facilius admittant: hasce nimirum eXistimo, in quibus nulla adhuc vomica formata fuit, et in quibus natura sponte in metastasius litas secundarias inclinat. Vnia

de quoque detrimentum illud insigne intelligitur, quod pure alicubi collecto, si repellitur, siue male prouida arte, siue sponte id fiat, nascitur. Hinc

vitia.ista cerebri, cordis, pulmonum, Visu S etc. ex scabie, s. alio eXanthemate retropulsi, Consoli-ui datis intempestiue Vlceribus, etc. Hinc reuocatis et

resuscitatis istis salus.

Pedem hic sistere possem, nisi loci commoditate ad quaedam de ipsa puris generatione tangenda inuitarer. Idque ideo fiet, quod sub meditatione de hoc

ipso argumento et sub lectione auctorum sententiam de eius ex ipso sanguine Origine, quae hodiernis quibusdam medicis tantopere placet, et quam nouissime modo , in auctoris sui insignem gloriam conceptam haud pauci eXistimant, non esse nouam sed antiquis, et multis posterioris aetatis iam cognitam, comperi; noui S quamuis argumentis confirmare illam xlterius posse absit, ut diffitear. Quid de puris ex inflammatione Origine sentiendum sit, quae plerisque maXime probatur, eX superioribus apparebit

207쪽

rebit satis euidenter. Alii vero pus eX adipe i 11 loculis telae cellulo te contento derivare conantur. Cuius hypotheseos patronum modo cl. GRASHVI-s1vM M cito, qui eam studio deditaque opera eX- secutus est, sede puris nimirum Cum adipe communi, Colore, tenaCitate, natura inflammabili, pondere, consumtione pinguedinis in ulceribus, eiusque in febribus mutatione permotus. PlerOS-que abscessus externos in tela cellulosa adipem Coercente generari Verum quidem est, quin fomentum quasi quoddam eX adipe adipisci, pariter largior. Sed quum multis quoque locis adipe destitutis, pulmonibus, hepatis carne, testibus Omnibusque aliis visceribus, pariter nascatur, non sum-cit in hac sola causa acquiescere ; unde etiam secularis ingenii vir, ili. ΛΗ ΗΑLLER ad veros suos limites illam restrinxit. Tutissimum vero videtur natales puris in ipso sanguine cordis vi per sua vasa agitato quaerere. HOS Veteres quoque agnovisse, quae de quadam humorum putredinis specie, quae de urinis purulentis, nisi abscessus ad articulos fierent, oriundis, et quae generatim de abscessibus eX acutis memoriae prodidere, innuere Videntur. Memorabilia quam maXime GALENI Q)verba sunt, dum putredo, inquit, humorum, quaesit in vasis, stimilis es illi, quae sit in inflammationibus

208쪽

Iga ΙΙΙ. DE PURIS ABSQUE PRAEGRESSA

et abscessibus, et aliis tuberculis. Quid per istam putredinem intelligat, i ple postea explicat, dupleX

eius genus constituens: alterum nempe seri, vincente natura, ubi in inflammationiblis et taberculosis omnibus tumoribus pus st; in humoribus authm arteriartim ει

vencrum illud, quod jubsidet in urina puri analogum. Haec autem putredo non smpliciter putredo est, sed

aliquid coctionis habet. Manei te enim concoquente bacultate νέbrum, putrefitens tune humor ad talem altes cum fm deducitur. Ab hoc FERNELIVS a) nomine quidem non vero ipsa re dilcrepat, puri inter putredinem et corporis nostri substantiam mediam naturam tribuens. Eandem tamen utrique adiudicat Originem, prout ad tenorem veteris doctrinae dicit non aliter calorem corporis alimentum aliter putridum humorem concoquere. Ρraeter pus autem et aliam materiam, quam vocat puri nnitimam, gigni Pronunciat. Ρergit nempe eodem loco: Venarum maiorum succus putrescens in aliquid mutatur,

quod est puri finitimum, huius in urinae sedimento

Conspicuae sunt notae. EX variis quoque locis ΒΕΝNETVM, cuius in obseruatione rigor, quicquid stilo inconcinni insit, abunde compensat, puri SeX sanguine ortum perspegisse colligo. Nam liquore S naturae congeneres ut et alienatos et redundantes non diuersis distrahi motu, sed iisdem im- Portari vasculis, sunt eius verba b) existimat iam

209쪽

Qtiam sitam sententiam fusius alio loco c) explicat, quum omnigenae fluxionis materiam sanguini importari dicit, et dum quoquoversum eo innatauerit, haud grauare, - aliquando autem tumultuose agitari et in partem magis susceptiuam deponi. Conferendum quoque eius Aiιcturium G est, quod dicta antea corollarii instar colligit, eX quibus prono alveo fluere putat: sanguinem liquoresque

alienatos συνοδευειν i. e. Vna iter facere. Referendus huc quoque illustris swIETENIVS e) est, qui subita ista et inflammationeni eXcludente abscessitum origine inductus existimat causam materialem febris per febrem sic subigi et mutari posse, Ut puri S ana-ΙOgam naturam acquirat, licet adhuc cum reliquis humoribus per vasa fluat, et deinde deponi illud pus iam factum in quaedam loca corporiS, in qui hus collectum inuenitur. Quae et eXimii BRΕΝ- DELII sententia fuit, ut eX pluribus notis manifestum Est, eX nulla vero manifestius, quam ubi f) alitiquando sine ulla solutione continui, quibusdam eX organis secretoriis nisi pus, saltem aliquid purianalogum in statu praeternaturali secedere, ait. Et ill)Τ 'o RGAGN1 variis locis supra citatis eandem pariter ampleXum esse, cuilibet eadem relegenti con-

M stabit.

ad nares ducenda saxione, p. 25.

210쪽

stabit. Tandem ili. ΗΑΕΝ1vs g) nouum rei robur proprio scrutinio addidit, qui et curatius, quid nam esset in sanguine, quod generationi puris sa-

Quod vero ex ipso sanguine producatur, quum eX difficultatibus , quibus ceterae recensitae hypotheses laborant, tum aliis haud infirmis a gumentis inicet; quorum quaedam eX superioribus huc adducenda sunt. Sane haud parum me mouet copia illa puris, in quibusdam morbis, ut variolis, lepra, scabie eXundantis, et ista, quae abscessibus apertis vel vulneribus maioribus sub deligatione in conspectum venit, quae, Ut bene monuit ili. ΗΑENivs , etiam sub prodromis inflammationis notis loci affecti ambitui non respondet. Nec minus aliter sentientibus celeritas, qua PUS

nonnunquam contrahitur, nec non ista, qua repente et improuiso aufugit, aduersatur. Nam licet in vulneribus externis nonnisi tertio vel quarto

die puris notae appareant, longe citius id fieri in multis aliis casibus superius indicauimus. Quidnam autem istud sit in sanguine, ex quo pus nascatur, dissicillimum dictu est. Speciosa

SEARCH

MENU NAVIGATION