장음표시 사용
181쪽
dam per naturam, Vel peculiari corporis consormatione vel hereditaria quadam tabe, accedentibus causis procatarcticis, apto.
Subdoli hi sunt natales plerarumque phthissum, quOS miror BOΕRΗΑΛVIVM silentio in Aphorismis praeteriisse, ad originem earum vel eX hae- inoptysi vel eX peripneumonia praegressa Vnice respicientem. ΕXcludit istud pli his eos genus vulgares illas causas, haemop sin , febres pectoris
inflammatorias, eXanthematicaS, Vt Variolas, mor-hillos, malignas denique, et intermittentes, Vitio vel naturae vel artis male CurataS, nec non meta-stales eX iisdem, eXanthemata retropulsa, strumas
infantum suppressas, rel. Sed inter varias Viscerum debilitates et symptomata varia spastica cum corporis eXtenuatione obrepit. Hi ipsi spasmi doloribus variis, affectionibus hypochondriacis, 1 U-hore isto genarum siue iligaci siue constantiori, quin VeriS nonnunquam motibus conuulsuis sese produnt. Quo in statu aegri diu saepe vitum, quin per Complures annOS protrahunt, ita tamen ut certis periodis et pro Varia anni tempestate di-rius assiciantur. Nec statim ab initio febris sese effert, quae eadem subdola vi emergens catarrha- Iem subinde refert nec constanter sed per intervalla qiuasi amigit. Sub hisce insidiis tandem suppurationis molimen manifestius redditur doloribus in primis circa thoracem humerosqlae mox obtus1S,mOX acutioribus, respiratione molestiori, presionis circa
182쪽
circa pectias sensu, quocum tussis interdum conilingitur, habitu cachectico, aliisque eius generis signis. Et ne nunc quidem febris semper molestiarum comes est, licet aliquando accedat, eaque plerumque valde recondita, et Ut ante iam dictum, inducias vel longiores vel breuiores relinquens, vel mitius aegrum grauans done C rupto abscessu Verum pus egeratur, et in apertam phthisin malum transeat. Stadium hocce, suppuratorium merito dicendum, saepe febre alius generis etsi mitiore ut catarrhali vel intermittente acceleratur. notante iam HIΡΡΟ CRATE: aliquos febre qualicunque ad suppurationem perduci e . Ad rariora autem eXempla pertinere Videtur , quod ulcus in pulmonibus per totum tempus nihil doloris vel tussis excitauerit, cuius exemplum, eX NICOL. MASSA, BONE TVs f) receias et.
Saepe hectica labes praecedit, a Variis pulmonum obstructionibus, scirrhis, tuberculis crudis,
ut Hippo CRATEs illa Vocat, apostematibuS, calculosis vel calcareis Concrementis , materia fabulosa g), tuberculis f. Vomicis non pure sed tenaciori liquore ub mucoso alioque repletis, pituita
183쪽
corrupta flacciditatem inducente i), atonia singulari h), osteogenia, steatomatibus, Ut taceam alia vitia, repetenda. Scite Veteres inter hecticam et phthisin s. tabescentes Tt empyos distinxerunt , licet diagnossis saepe nonnisi post mortem pateat, tanto magis si vomica clausa aeger laborauerit. Nec opus fuisset W1LLISIO H, qui eiusmodi tubercula haud raro se obteruasse refert, si ad istud discrimen attendisset , erroris istos redarguere , qui ulcus pulmonis semper in phthisi supponunt, eamque
per totius corporis contabescentiam a mala pulmonis conformatione ortam definire. ΙHinc quoque RICII. ΜORTON nr) repreheladens istos, qui in vicere pulmonis tantum acquiescunt, multas alias phthises recenset, scorbuticam, scrophulariam, teteritiam,
asthmaticam, melancholicam aliasque, quarum non ita arctum cum Ulcere connubium. Multa tuberculorum in pulmonibus repertorum, quibus tabes inducta fuit, occurrunt eXempla, quorum autem ea natura est, Vt licet duriorem materiam, cretaceam quasi seu gypseam initio contineant, sensim tamen in mollius liquidum, quin Verum pus resolvantur; unde hecticae in phthisin transitus cogno scitur. Quod inde euidentius fit, quod in uno
LENO succenset, semper ulcus accusanti. BκNΝΕΥ. theatr. tabid. Exerc. a3. I) Pharmae. rational. To n. a. GR. r. c. o. p. v.
m Phthisolae. L. a. ab initio p. m. 35. de diuisionibus
vero agit L. s. c. r. a. s. q. 13. etc.
184쪽
eodemqlle corpore materia iis contenta diuersae naturae fuit, mox durior digitisque comprimentibus resistens, mox scis litis mollior et pultacea, quin aliquando Vere purulenta. Sic in actis medicorum Edin b. n) quadriennis puer stititur, qui convaluille perfecte eX incipiente phthisi visus suit, post mortem vero con UUlsionibUS a Celeratam, pulmones exhibuit tuberCulis scatente S, quorUm quaedam crassam materiam instar casei recentis, alia pus tenue incluserunt. De milite BARRERIVS ob res est, macilento viribusque Valde prollato, perque octo fere menses tussi valde afflicto , et febre lenta decumbente, qui post sputorum tenacium alborum eiectionem sudoresque molestos tandem succubuit. In huius pulmonibus magna tuberculorum copia apparuit, diuersae magnitudinis et duritiei; quaedam disci IIa emiserunt materiam gypso ssimilem, et uni- cunn adfuit pure plenum. Quae nec SYDEΝΗΑ- 'ves p) latuerunt, Vtpote qui in aegris phthisi de cedentibus glandulas et tubercula ad nasci, sanie ut plurimum distenta, dicit. Quibuscum etiam n ΕΑDii q) et PRINGLII r) Obseruatioiae S conueniunt.
185쪽
Et hi aegri sitie dubio sunt, quos HIPPOCRATES I)1ubtabescentes nuncupat, et quos dein ingruente epidemica, eaque austrina aeris constitutione, vere tabidos euassisse refert , addens : quandoquidem multis etiam dubie sese habentibus tabes tunc con firmata fuit. Ρossunt illa tubercula per aliquod tempus pus eructare, et sputis, intra reliqua verae phthiseos signa, reiicere, dein autem minuto sensim riuo iterum consolidari, redeuntibus iterum postea
nouis puris screatibus. Quod innuit istud praclicae sapientiae Coum oraculum , dum suppuratos ex tabidis et vicistim eX suppuratis tabidos fieri notat t).
Nonnunquam vero etiam suae prodromis hisce vitiis suppurationis negotium peragitur, ita Vt protinus ab initio in pulmone pus concipiatur. Quod frequenter in istis hominibus, quibus peculiaris
Opportunitas eX structura corporis dependens ab Hippo CRATE in Coacis elegantillime descripta, accidit. Hos φθινωδεις Vocauit GALENVS quoniam
isti, phthiseos etsi adhuc eXpertes, procliuitatem ad eam habent, scapulis prominentibus, pleniori et angustiori thorace, collo longiori Carnisque teneritudine, eX placitis medicinae antistitum, cognoscendam. f. I a) Epid. I. Text. IX. io De linis in hom. XXI II S.
186쪽
Vix opus est operose testimonia auctorum Conquirere, qui hancce latenter obrepentem phthisin obseruarunt, quum ill . S IETΕΝ Ius is) nullum medicum esse putet, qui lautam praxin habuerit, quin similes casus viderit. Ρluribus locis, in veterum monimentis obuiis, eandem istis cognitam fuisse, constat, in quibus tabescentium, latenter phthisicorum etc. mentio fit. Huc quoque respexisse eos existimo, dum pituitam intra pulmones collectam accusant, et hanc causam ab aliis manifeste distinguunt v . Adponere huc iuuat locumGALENI notatu dignissimum: duae namque , inquit , sunt eius disserentiae maximae, Una quidem ex capitis defluxionibus consat ; altera Nero , quae
ex ipss pulmonibus affectis ortum ducit, prorsus
quidem ex cruentis sputis , maximeque rupto vase, saepius et rheumate assecto viscere , Ob aliam quandam ex aliis partibus non ex capite causam. Dissidium quod inter medicos obtinere dicit FERNELIVS 3 o, an sine haemoptysi praeuia aliquis contabescere posset, eX propria obseruatione dirimit, dum complures se vidisse affirmat, quos tabes consumsisset, licet ne ullum quidem per totum morbi decursum sanguinis vestigium exstiterit. Magni
ponde- Q U. Comment. T. q. p. 3.
υ) HiPP. de internis assect. e. a. CAELIvS AVREL. de moris his chron. L. a. cap. I . p. IO. CELS. L. a. cap. 7.
187쪽
ponderis est assensus Lo 'MII G, fidi Veterum practicorum interpretis, qui alios latenter etiam, sine 1anguinis sputo, sine signis momentaneae destillatationis praegrest te contabescere ob infirmos natura pulmones notat. Facile patet, haec non potuisse effugere attentum tabidorum scrutatorem ΒΕΝΝΕ- TVMa), qui et curatius modum, quo eiusmodi abscessus erumpit, definire ausus est. Nec perflanctorie hoc ipsum phthiseos primordium descripsit
ELLE Rus h); Vt taceam varias egregias disputationes
a BREΝDLLIO edita S, quae aliquid commercii cum hocce argumento habent.
Negari quidem nequit, quod praeter pulmones alia quoque viscera latenti isti corruptelae, quae eXulcerationem parit, obnoxia sint, prout phthises eX ulceribus in iecore, renibus, splene metenterio, tibiis, gutture, aspera arteria aliisque partibus natae, manifeste docent. Sed ne sub hisce quidem labis expertes esse solent pulmones, adeo Vt rarius in eXItium aegri vergant, nisi hi ipsi commun1 vitio assiciantur. Hinc post febres acutas quando eX suis signis abscessus exspectare fas est nisi in parte quadam eXterna emergant, phthise Ospulmonalis metus merito concipitur. Fauere illi,
188쪽
etiamsi nulla in ipsa thoracis compage labes accusari possit, non structura soluna spongiosa pulmonum, sed et copia ista perpetuo alluentis sanguinis videtur. Dum enim, quicquid humorum in corpore reperitur, subigi, misceri, densari a pulmonibus debeat: non post uni non Vitia, quibus isti laborant, una inferri et Vim suam ad istos dispergere, cui vero iniuriae tanto minus resistere possunt, quum mollities ipsius Visceris ad fouenda ista adeo apta sit. Eo nempe Videmus diathesin purulentatam facile ferri, quo minima resistentia est. Hoc quoque in causa est , quod contagio varioloso hausto plurimae pustulae iis in locis erumpant, quae lanceola, hinc inde per cutem leuiter ducta, debilitatauimus; et quod in insitione Variolarum plurima pars puris per Vulnus inflictum essuat. Hinc re tropulsa materia arthritica pulmones praeprimis
assicit. Hinc quoque pectoris Oppressiones et anYietates, quae eX retrocedentibuS eXanthematibus nasci obseruantur. . Quae Vero labes dum semel in pulmones translata fuit, Ob languescens in commodo nutrimento parando officium tota humorum con
geries vitietur nimium, et primo fomiti noui semper igniculi addantur, necesse est, tanto magis, si inquilinum quoddam pulmonum Vitium praecesserit.
Nec desunt alia, praeter phthisim, puris citra inflammationem concepti eXempla. Variolas aliquando sine febre, saltim leuissima, prodiisse, eas- qile Vero pure repletas, in Variis practicorum libris legi-
189쪽
legimus c. Et etiamsi cum Wratissauiensibus medicis ii θ , FORESTVM , RHODIVM aliosque , qui eiusmodi obseruatiosaes consignarunt, errasse dicendum esset, quum haud facile distinguatur leuissima febris a nulla: haud tamen raro Videmus eX contactu pullulas quasdam Variolosas enasci, absente omni febris indicio, in iis nempe, qui Variolas iam superarunt, inprimiS si cutem mollem et teneram habent. De abscessibus spontaneis eXternis autem Eques AuxcREL tres nobis eXhibet casus, in quorum duobus nulla inflammationis antecedentis suspicio fuit. Primus ad foeminam spectat, in qua abscessus mollis, diametro quartam cubiti partem constituens. prope eius spinam natus fuerat, iam quoad partem sub scapula dextra sese abscondens. Per Complures quidem annos infirmae valetudinis aegra ante fuerat, et doloribus Vagis conflictata; abscessus vero ipse doloris expers exstitit. Tandem, priori licet abscessu sanato, ob diathesin purulentam, nouo postea abscessu sese manifestante, morte Occubuit. In alia foemina pariter nec febris nec alius ullus morbus praecessit. Non valde dissimilis casus est, quem SWΙΕΤΕΝIVs f sistit; viri nempe mediae ae talis sani et alacris meminit, in quo sine manifesta L a Cau-
190쪽
causa ortus tumor mollis in latere sinistro circa os ilei fuit, cui tandem hectica febris accessit, eaque lethalis. Alio loco g) mentio fit aegrae, in qua vigellinum morbi diem iam tranSgressa , subito, quum pridie nulla eius nota adesset, humoris fluctuantis copia percepta fuit in brachio, nec, quod expresse addit, toto morbi ambitu, Vllum topicae inflammationis vel suppurationis vestigium apparuit.
Bis contigit sw1ΕΤΕΝio in puerperis Videre mam mam integram suppuratione consumtam, licet vix ullum dolorem percepissent, et cutis leuiter tantum rubesceret. Cl. ΒΙLGVER Vero ho praeter istos ab scessus eXternos, quos immediate praecedens inflammatio, febris, rubedo, et acutus dolor indicat, alios quoque eXistere aperte monet, et magna Copia pus sub cute et pinguedine accumulari, absque omni extrinsecus apparente indicio. In tanta observationum copia non potuit non quoque Veri amantissimus ili. Mo RGAGNI ib hanc ipsam abscessus originem agnoscere, qui dum de illa agit, se inprimis collegae suae ΡVIATI obseruationibus firmari in ista dicit, qui adeo in hominibus firma et Boiarente aetate constitutis et seniel in robusto viro italam obseruauit. Ad hoc abscessuum genus quoque
refero Vlcera Varia Venerea, cariem ossium Variam,