장음표시 사용
261쪽
officinae, quibus sericeae telae teXuntur, passae
sunt decrementum resarcitur emergente Vigore Oarum, quae teXturis laneiS dicantur, qui ipse regioni, bombycum hospitio ob asperius clima minus fauente, longe plus lucri promittit. Venditum a Vobis ferrum non amplius opus est, foenore insigni soluto lab exteris sub alia forma redimere. Specula Vestra , horologia automata, Vasa murrhina , suppellectile lignarium , gustui gentis honori cedunt. Et in omnibus mihi videor
Inediam quassi viam cernere inter fragilem Franco- Gallorum ornatum et durabilem Britannorum sumplicitatem. Hae sunt mutationes praecipuae , qUae per illam, qua proXime abfui, temporis intercapedinem in patria mea contigere. Epocham peculiarem in vitae meae cursu constituunt, Vobis non minus memorabilem, quum tot tantaque Vobis ipsis honorifica facta complectatur. Haec ipsa nisi Vobis satis nota essent, viae, siquid sciam, Vllaim digniorem tempore et loco dicendi materiem eligere possein, declaraturus Vobis obseruantiam gratumque animum ob locum, quem mihi ante complures
iam annos in illustri Vestro sodalitio adsignastis, quam hanc, ut per partes ista singula persequerer Sed omnium optime Vosmet ipsi natale Vestrum
1Olum nostis, eiusdem commoda, eiusdem defectus. Istis, quantum ossicii ratio postulet, con-1eruandis Omnem operam impenditis, hisce ala er-r candis et leuandis. Seligam ideo aliud orationis
262쪽
nis argumentum magis Cum consuetis meis negotiis congruens, dum eXpendere animus est, quam
an biguum sit, ex obseruationibus et experimentis, in bru- forum torpore institutis, ad similem naturam et sectum in homine concludere. Res, de qua anquiritur, non caret suo pondere: sed quae peregrinatoribus communis esse solet turbatio et cogitationum varietate rerum obuenientium continua diuulsio, impedimento sunt, ne ea accuratione et studio eandem eXpendere queam, ac in Votis fuit. Tanto maiori, Auditores, indulgentia et beneuolentia mihi iam opus est, et tanto magis me deuincietis patientia, qua me dicentem condecoraturi estis. Ad cognoscendam structuram corporis nostri mirabilem indeqile eYplicandas multiplices tam simpliciores quam magis compositas functiones, quae
in eodem contingunt, tum et ad naturam et indolem multorum alimentorum medicaminum et Venenorum eruendam, non solum apud homines sed etiam in brutis frequentes operosaeque Obseruationes et eXperientiae captae sunt. Νegari nequit, ad utrumque huncce finem consequendum comparationem inter naturam animantium et hominum sumnae esse necessitatis. Tam diuina quam humana Iex et sensus, qui cuiuslibet animo inditus
est, vetant, instar HEROPHILI et ERASISTRATI Vivorum hominum corpora incidere ; nec minus Contra humanitatem pugnat, submittere valetudinem vel vitam CXperimentis cum remediis periculosis et ambiguis vel iis, quae sub inertia sua ferocienti
263쪽
rocienti morbo frena libera concedunt et eatenus veneni vices gerunt. Nec carere superius dicta via possumus, quum innumeris eXemplis in re naturali constiterit, quam fallaces sint hypotheses, coniecturae, analogiae. Verum acerrimum iudicium quum in selectu animantium, quae ei fini adhibentur, tum ita conclusionibus inde formandis, requiritur, Ut perspicaciam non attingam, quae in omnibus momentis Obulis rite rimandis intendi debet. Quicquid horum sit, fatendum est, ne hoC quidem auXilium aliquando tutum esse vel sum-cere, sed veri eXpiscandi causa tandem ipsum compus humanum obseruationibus et eXperimentis nostris submittendum esse. Non quaevis animalia ad eiusmodi scrutinia aeque commoda sunt. Quadrupedia et aues prae reliquis singulis praerogatiuam mereri Videntur, utpote quum structura sui corporis proXime ad
nostram veniant. Horum cor, Vt hominis, ventriculis duobus instruitur. Val. eorum percurrit
sanguis ruber, calidus. Arteriarum ictus, sensus neruorum, irritabilis musculorum Vis, apud haecce praecipue sese manifestant. Motus pulmonum iisdem legibus absoluitur, et in reliquis partibus internis non obscurior conuenientia quoad figuram, Compositionem, situm et usum animaduertitur Multo magis a nostra natura amphibia et pisces, vermes et insecta, deflectunt, quae Omnia cor uno tantum ventriculo praeditum habent, et vel frigidum modo sed rubrum sanguinem, vel huius loco albia
264쪽
a bidum frigidum liquorem, vellunt. Haec ipsa igitur in dictos scopos minoris longe ponderis sunt.
Procliue maXime fuit, iis praecipue animantibus inter conuenientissima Vti, quae et frequentia et minimo sumtuum impe dio prae reliquis sese commendant. Huius census sunt caneS, cuniculi, feles, caprae, Oue S et aueS complures domesticae. Quantum etiamnum physiologia corporis nostri vacillaret, nisi lucem ab ista animantium mutuari daretur l paucae enim istae obseruationes,
quibus capiendis, Vulneribus casu inflictis item sub chirurgicis encheiresibus, copia datalest, vel scopo
non omnino satisfecerunt, Vel non Vacauit curate latis eas in homine doloribus eXcruciato praecipue sub bello et strepitu instituere, nec eXtendere ea S-dem ad omnes istas parteS et momenta, quorum cognitione solidiori nosmet indigemus, nec renouare illas satis saepe. COLLINS ideo, TYSON, AB HALLERcompluresque alii celi. Viri Verum pretium eiusmodi comparationi constituere nouerunt. EX brutis prae sertim didicimus cordis alternas contractiones et
eXpansiones, Vim, qua illud sanguinem ibidem collectum expellit, diuersitatem , quae functiones arteriarum et Venarum intercedit. Qui structura sua et liquido, quod includunt, tam incogniti sunt nerui, horum functione S aeque nos laterent, si crebra ista in animalibus suscepta eXperimenta deessent. Vel unicum iusta sollertia in quadrupede nam in auibus, ut notum, alia est ratio) instituatum experimentum, suffectiset ad aeris absentiam inter
265쪽
inter pulmones et pleuram eXtra dubium contra strenuum aduersarium ponendam. Horum subsita dio HALLERI ingenium et opera fatigari nescia doctrinam de sensilitate et irritabilite partium, in eXercitio artis salutaris aeque ac scientia sani corporis utilissimam, in tantum fastigium eleuauit, et quum inuentor iste confirmare dicta simul posset copia obseruationum, casu in hominibus factarum: obviam facile iri potuit obiectioni ab HΑΕΝIo prolatae, quod nulla inde ad corpus nostrum applicatio fieri posset. In brutis patienter ventriculi et
intestinorum reptatus scrutari possumus, et subtilissima chylifera vasa eorumque neXUS BDqUirere. Nonne RUDBECKIus noster lymphatica vasa primus 'in vitulo detexiti Quem latent BALLERI cum Ouis incubationem gallinae eXpertis facta numerosa eX- perimenta , quibus ipsis hypothesis, quae antea invaluit, de partium successiva per moleculas coeuntes creatione, siue per epigenesin, cecidit, et euictum, omnes Corporis nostri partes iam sub primordia nostra praesto esse, nec nisi subtilitate et pelluciditate sua oculis nostris sese subtrahere. Quanto
remotiores adhuc essemus a vera legum generationis notitia ,. nisi eX brutis lacunas multas stupplere daretur Τ ΕXperimenta Rubia tinctorum in auibus facta nobis facile persuaserunt, ossa Originem suam
non trahere eX membrana, eadem succingente.
Non mihi scopus est, enumerare omnia illa inuenta, quibus animalia ansam dedere, et quibus usi sumus ad fabricam corporis nostri penitius cognoscendam. Suffcit, nos iis debere maXime memorabilia
266쪽
rabilia haud pauca, quae ipsa Omnium primo nobis hoc adiumento innotuerant, Vel ulteriori confirmationi et eXplorationi aliorum antea iam cognitorum inseruierunt. Nihilominus tamen quoad multas partes et dotes tantum discrimen obtinet inter corpus nostrum et animantium, et iterum inter haecce ipsa mutua , ut nonnisi summa cautione adhibita in eam, quam pro scopo nobis proposuimus, applicationem descendere queamuS. Quibusdam brutorum competunt partes, quihus homo destituitur. Sic nobis maXime nota animalia ruminantia quatuor Ventriculis instruuntur, et aues graniuorae Ventriculum musculosum habent. Membrana ista allantoidea, in quadrupedibus liquido, quod includit, tam Conspicua, paucioribus modo quibusdam eXemplis in homine comparuisse visa est, ut iure metuatur, ne analogia imposuerit. Similiter coniectura potius quam Obseruatione nititur, Urachum in homine per umbilicum exeuntem in placentam Vsque patulum continuare. t Aulum pulmones in superficie tam insignibus foraminibus pertussi sunt, Vt aer haud aegre in pectoris cauum transire possit. Contra ea eXstant animalia, quae parteS quaedam et viscera deficiunt, in corpore humano reperiunda. Colligimus ex hocce desectu hasce ipsas partes etiam apud nos minoris necellitatis esse. Notiun est, genus ceruinum, equum, Cliniculum, elephan-
267쪽
elephasatuin et nonnulla alia praecipue Maniuora animalia, Vti et quasdam aues et pisces destitui vesica fellea; et apud alia ductum hepaticum absque unione cum eo, qui eX Vesica fellea emergit, intestinum petere. Ρrouti quaedam animalia loco
duorum uno tantum Cordis Ventriculo Vnaque auricula instruuntur: ita animaduertimus, naturae catenam Vlterius prosequeiates, imperfectiorum animalium, insectorum nimirum et Vermium, Cor curere Omnino auricula. Defectus pulmonum apud pisces branchiis resarcitur, et apud insecta et vermes spiraculis. Frustra quaerimus cor et vasa
in animalculis simplicissimis, ut polypis aliisque
aquaticiS. Obviam quoque nobis veniunt apud nonnulla animalia multae singulares dotes, quae frustra apud alia quaeruntur, licet saepe satis arcta Cognatione cum iisdem iungantur. Animalibus plerumque, quae magnitudine et pondere quodammodo nostro corpori respondent, fortior natura, quam
huic, adscribitur. Od ipsum discrimen praecipue dependet a gradu minori senssilitatis et irritabilitatis
istis competentis; et huius languoris causa non in elementis modo latere videtur, sed et in vehementiori et intensiori actione fibrarum sensui et motui destinatarum. Maior quoque medicamentorum dossis, qua bruta indigent, satis rem ita sese habere euincit. Quum hoc ad ipsum cerebrum sese e tendat: non mirum, quod eorum organa sensoria animaeque vires longe obtusiora sint. Nihilominus a. tamen
268쪽
tamen sensus quidam in nonimilis horum acutiores sunt, quam in aliis. Qtus non meminit olfactus canum, adeo subtilis, Vt heri sua vestigia per longam distantiam eXhalationibus pedum indagare queant. Ob papillas istas magnas, quae obuestiunt linguam animalium graminiuOrorum, haec ipsa magis apta sunt, quam nOS, ad stirpes venenatas gustatu dignoscendas. StriX Bubo antecellit cetera animalia auditus subtilitate. Experimenta cum antlia pneumatica docent, quaedam animalia longe diutius ferre posse aeris dispendium sine periculo, quod praecipue Valet de ranis, lacertis, testudinibus et pluribus insectis, Obseruamus insuper,
ranas plures saltus absoluere et per notabile tempus vivere, etiamsi cor illis e corpore evulsum fuerit. Canes et aues, et, quod quidam etiam sustinent, feles quoque ob densitatem cutis insudare nequeunt. In equo ne Vehementissimum quidem emeticum ciere Vomitum Valet, nec in cuniculo. Alia non minus memorabilis natura est haec, qua quaedam
per hiemem somno alto sopita iacent. In aliis, ut sciuris, leporibus, ineunte hieme pilorum color
mutatur, prout plumarum in tetraone lagopo et emberiga nivali. Quaedam, xt serpentes et cancri, quotannis integumenta sua deiiciunt. Ulula, vespertilio et aliae aues rapaces coecutiunt die, sed noctu vident. Testudo, lacerta et reliqua pleraque amphibia diu inediam perferre pollunt; imo
in cochleas nostras hortenses eadem praerogatiua cadit. iniis non stupet Vi ista reproductrice, Vermibus,
269쪽
mibus, insectis, amphibiis quibusdam a natura, tanquam priuato iure tributa, qua ipsa horum nonnulla, e. c. lumbrici, polypi, etsi in plures partes diremta, ita reparantur, Vt quaelibet pars peculiarem Vermem vitium integrumque constituat, in aliis, ut cancris, lacertis, serpentibus, cochleis limacibusque, quibus violenter Vnum vel aliud membrum aufertur, hoc quasi eX gemma sese eYplicante nouo membro resarcitur. Pili felium maiori vi electrica sponte sua praediti sunt, quam alii. . Verum abstineo a recensendis pluribus eXemplis discriminis illius, quo natura nostra ab ista brutorum differt, et quod horum quibusdammodo proprium est. Causa huius non potest non nisi in fabrica totius corporis vel quarundam eius partium diuersa contineri, quam ipsam saepe vel plane non, vel nonnisii opera insigni impensa, indagare conceditur.
Ex hisce vero diuersitatibus hoc consectarium
prono alveo fluit, quod, prolati natura et dotes corporum animalium tam multipliciter differunt, ita et effectus, quos Venena, Vel quod eodem fere recidit, medicamenta, imo alimenta, in eadem exserunt, differant necesse sit. Non licet ideo in hac ipsa re ex uno animali ad aliud conclusionem facere, eX animalibus ad nosmet ipsos. SignaturaeXterna, quam Vocabant, et astrologia, quibus olim creduli delectabantur, non gustui temporum nostrorum illustratiorum Iccommodatae sunt. ΕX- spectare, donec fortuito casu detegamus vima a medi-
270쪽
medicamenti cuiusdam, tardi est, nec de scientiae limitibus ampliandis solliciti. Concludere ex similitudine morborum Vel medicamentorum mutua ad conuenientiam Virtutis, saepe quidem suppetit, sed multo saepius fallit, quin homines ingenii summo acumine instructos. In stirpibus sapor, odor, color et statio, ansam potius eXperimentis dant, quam iudicium de Vi earundem ferunt. Cognationes earum saepe lucem hac in re accendunt, sed eXceptiones crebrae, quae admitti debent, et discrimitia, quae saepe quoad gradum virtutis animaduertuntur, hoc indicium obscurum et minus tutum reddunt. Chemiae suus honos merito statuendus est, sed experimenta academiae R. scientiarum Ρarisiensis satis superque ostendunt,
quam eXigua eiusdem in eruendis medicamentorum virtutibus potestas sit. Maioris esse momenti experimenta eXtra Corpus animale capta videntur: modo idem ignis gradus, eadem menstrua, idem motus aliaeque Vires in corpore Vivo praesto essent, quarum usum in nostris musteis et ossicinis facimus, et nisi in corpore nostro per admiXtionem peregrinorum liquidorum et longam istam viam, quam medicina laepe capit, antequam ad aegrotam partem perueniat, Virtus mirifice debilitaretur vel omnino sumanainaretur. Non obtinet ideo, praeter eXperimenta in corpore humano, aliorum Optio,
quam horum, quibus bruta subiiciuntur, de quorum lubrica fide iam ex diuersitatibus supra in medium prolatis iudicare vacat. Ρondus ulterius huic iudicio addit ipsa eXperientia.