Opuscula in quibus commentationes varias tam medicas quam ad rem naturalem spectantes retractavit emendavit auxit

발행: 1785년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

281쪽

anguine, dum adhuc calet, conquassato, parctem eiusdem in fila coire, aliam liquidam

persistere, res est notissima, nec ab HIPPOCRΑΤE a ignorata. Estque haec origo membranae factitiae albae, coriaceae, filamentis numerosis instructae, quam RVYSCHIVS agitando sanguinem ramulo, HAENIVs o autem eundem in lagena probe obturata concullando, intra breuius tempus et maiori mole, parauit.

Coagulabilis istius sanguinis partis, de cuius

praesentia multa insuper alia eXperimenta nos condocefaciunt , licet suinina ad vitam et incrementum utilitas in corpore animali sit, et huic vulnerum sanatio plurimam partem debeatur; non eXigua tamen illa nec rara multorum malorum causa euadit,

v) commentatio Societati scient. Gottingensi1 praelecta d. 6. Martii a. I773. a 'Si quis ipsum sanguinem) conquasset et fibras eximat, non congelatur; V de earnibus Liber. bo Thef. anat. n. 39. Tab. 3. M. O. e 9 Rat. med. T. I. p. 63.

282쪽

dit, dum vel copia, ratione reliqui 1anguinis habita, peccat, Vel nexu cum reliquis sanguinis partibus 1bluitur, vel variis de causis coagula format. Huius generis fuit glutinosa ista materies, quae,sARCONE d narrante, in famosa illa et lethisera epidemia, ante aliquot annos Neapoli grassante, interna oris obduXit, quae aegros pectoris inflammationi tantopere obnoXios reddidit, vesicatoriis impossitis instar membranae adhaesit, et in cadaveribus, intra caput, in pulmonum superficie eorundemque cellulis, in faucibus cum amni oeso phago et mesenterii glandulis, praesentiam suam manifestauit. Huic tribuitur merito tardosa crusta, pleuriticorum sanguinem obtegens. Ab hac na-jcuntur ligamentosae istae concretiones, quibus

pulmones aliquando cum pleura coadunantur eo, et cor cum pericardio. Hinc membranacea vel lacera ista coagula, quae in aneurysmatibus et varicibus maioribus fuerunt reperta. Hi sunt natales membranae aduentitiae in angina ista, Croup dicta, arteriam asperam obuestientis. Eadem natura concretionum polyposarum intestina refer entium, aluo subinde reiectarum. Multa quoque suadent, ut ab eadem materia incunabula quarundam hydati- dum in abdomine repertarum, Vel certae cuidam

ε) U. Exemplum memorabile in CoTvNNI de sedibus variolarum Syntagmate p. V. sq. ut taceam numero sa a

283쪽

ERON CHIORVM.

Nec difficile est, similitudinem quoad colorem compagemque inter hasce concretiones et istas, quas, ob aliquam figurae cum Vernae aquatili conia venientiam, Ρolypos vocant, eodem forsitan iure Sepias, animaduertere. Sedes polyporum maXime vulgaris est iis in locis, quae sanguis libere alluere potest, creberrima in corde et anneXis VasiS maioribus, praeprimis arteriosis, interdum vero etiam in minoribus, ex quibus subinde specie vermis, qua credulis imposuerunt, eXtracti, et in sinubus cerebri. Minus commode hoc nomen tumoribus Circumscriptis imponitur, qui haud raro intra Vierum Vel eius Uaginam, uti et in narib US, rariuS in aliis Cauis, pullulant, utqui non ita in ramos Vel fila producuntur, et plerumque Vel Carnosas massas vel eXpansiones. tunicae internae caui muco repletas constituunt, suisque vasis sanguineis, unde nutrimentum capiunt instruuntur. Rarissime polypi veri extra sanguinis claustra gignuntur. EX horum numero sunt naassae membranaceae cellulares oblongae vel cylindricae, quaS

sollicite ili. rvDW1Ggb descripsit, proprio interdum

284쪽

as s

pedunculo adhaerentes, et in hisce, qui vomitu cruento laborant, subinde obuiae, quae si,.nouo vomitu incidente, vi abripiuntur, Vitae periculum insigniter augent. Par est ratio polypi illius insignis oesophagi, quem cl. DALLAS A) memoriae prodidit, qui Vomitu vel nisu ad eundem eXcitato ex faucibus, ad dentes primores Vsque, quatuor diversis productionibus basi communi iunctis, os undique replens, haud sine suffocationis metu ascendit; unde deglutire illum mox necesse fuit. Et eandem raritatis notam prae se 'runt, nisi ipsa re, certe si obseruationum consignatarum numerum aestimes, polypi in bronchiis subinde, quasi in modulo, formati, quorum igitur figura longe reliquis ramosior et elegantior. Hi licet initio nexu

arcto cum membrana Vera, asperam arteriam Ob-

vestiente, iuncti fuerint, sensina tamen a contactumautuo soluuntur, et enata ob stimulum , quo sensibilem istam membranam assiciunt, tussi, eiiciuntur. De hisce bronchiorum polypis curatius et proliXius iam commentandi occasionem dedit, Sodales, haemoptysis iuuenis cuiusdam, litterarum causa hic commorati, cuius curam in eodem hocce morbo, pluries recrudescente, gessi, et animum

addidit recentius ad si1mile vitium ab augustissimi Regis

285쪽

Regis nostri Archiatro, ili. R. WARRENi) adhibita

sollertia η' . Is vero tractationis erit ordo, ut primum ex aduersariis ea tantum morbi medelaeque momenta depromam, quae ad physiologicum harum concretionum argumentum illustrandum faciunt; dein easdem cum aliis in medicorum monimentis memoratis comparem, quibus ipsis historia polyseporum bronchialium, quousque sub paucitate obseruationum fieri potest, continua consarcinabitur De iuuene loquor, tum, quum primus ei consilia medica suppeditarem, a I annorum, staturae procerae et habituS eorum, quos ad phthisin pronos iam antiquitas iudicauit, collo nimirum exili longo, thorace plano scapulisque prominentibus

praedito. Prehenderat eum, ceterum sanum et alacrem, eXeunte Vere anni ITTO, primum tussis

sicca, vesperi praecipue ingruens, quam tamen linctus pectoralis mitigare videbatur. Sed aliquot menses post, Vectione in equo citatiori, in hae-moplysin morbum inter ciues nostros academicos. sub eo aetatis vigore, qui omnes Valetudinis insidias ridet, nimium familiarem) incidit, parca quidem sanguinis floridi eiusdemque spumantis reiectione cum tussi. Medicus tum d. 18. Julii arcess1

i) Mὸdieat Transactions, rim. r. p. Ο7. Rei dignitas postea, praelecta iam a me hac commen

tatione, permovit R. academiam Chirurg. Paris. ut non solum nouam horum polyporum historiam suis actis insereret, sed et alias obseruatorum adiungeret. V.

Memoires de Pacad. de Chir. T. 5. F. 539.

286쪽

tus commodis remediis compescere haemoplysiii an isus est, et quum recrudesceret, iterum feliciter 'sopivit. Pacatum iam Videbatur malum, auramque liberam aeger Capere rurstita audebat, quum, eodem d. 23. Vesperi ita loco publico Obambulante, ex leni corporis niXu nouus insultus fieret. Protaxime dicti parOXysmi, quum aeger me adiret, meum auXilium eXploratUrus , quoad partem spectator fui. Noua enim successit me praesente exspuitio, substrepitu insigni pectoris, etiam tum percepto, quum nihil sanguinis ascenderet. Sanguis tum non spumans erat, sed fluidus et pituita mistus, inter quem quidam grumi Vel frustula pili magnitudinis conglobata apparebant. AnXietas sessionem repudians iuncta, oculi retracti, et annulo liuido cincti, pallor faciei, insignis ad iram procliuitas, pullus sub ipso paroXysmo Celer durusque, dein autem languescens et mollior. Ad sedandum sanguinis profluuium frigida aqua partitis Vicibus pota, domum reuertit, et medela ibidem adhibita noctem satis

quietam transegit. Quum mane postridie eum inuiserem, sanguinem coagulatum cum pituita eXspuit, de dolore pectoris tensiuo querelas mouens. Constitit tum, maceratione in aqua per noctem facta, particulas illas molles conglobatas praecedente die reiectas, ramosas fuisse, et eius tenacitatis, quae polypis vasorum inesse solet.

287쪽

BRON CHIOR VIK.

D. 2 s. ante meridiem iterum eXscreauit Crebrius coagulatum sanguinem, inlitum liquido gri - 1eo, puri non absimili. 'Verum autem pus fuisse vix crediderim. Laetabatur autem de superato pectoris dolore, respiratione libera, et diminuto isto ad screatum stimulo; pulsus quoque naturalis, et appetitus probus. Atque haec fuere morbi longi initia Quam infidae autem essent istae induciae, sequentibus tribus diebus et dein aliquoties apparuit, quippe quum pluries, plerumque modo Vesperi noua haemoptysis moX parcior mOX copiosior, ViXVero Ultra cyathum, eXorta. Quum hoc die 28. hora Vespertina 7, praegres o pallore faciei per totum diem, et oculis cauis conspectis, alui praeterea obstructione cui ante quemlibet nouum paroxysmum solebat) grauante, contingeret . nouus simul polypus reiectus, quem insta plenius describam, reliquis supra dictis longe maior, inque longe plures ramos diuisus; leue tum quoque sanguinis e naribus stillicidium prorupit Eo tandem sub varia medicamentorum mutatione aeger peruenit, Vt conticesceret haemoptysissime ulla pectoris molastia, praeterquam quod plerumque mane, interdum euam vesperi aliquid nauci sanguine tincti eXspueret. Adiumentum pariter haud eXiguum ipsa natura attulit haemorrhoidum

fluAu, quem antea aeger nunquam eXpertuS fuerat, qui Vero ques m subsisteret, variis iterum incommo-

288쪽

dis aeger correptus est, pressionis scilicet vel punctioniς leuis sensu mo X medio pectore mOX in alterutro latere ingruente , horroribus erraticis,

praecipue post pastum molestis, aliquando vitionis

sensu in manus Vola. Inter haec quoque narrauit, se polyposas concretiones subinde iterum exspuime, quorum et ipse eXiguum frustum Vidi, Verens autem, ne pituitam tenacem interdum pro polypo habuerit. Quicquid vero antea ad sistendum fluXum floridi meracique sanguinis Valuerat, non potuit tamen tincturam istam pituitae sanguineam omnino coercere, etsi aliquando minueret. Et, quum Vere sequentis anni nouus insultus haemop seos non vehemens quidem fieret, hoc licet superato, permansit; doneo felici consilio pulueres ex cortico

seruulano, puluere absorbente WEDEL11 et nitro,

eXhiberem, qui adeo laetum effectum reliquerunt, ut nullus non solum relapsus fieret, sed ut sputa matutina plerumque cruoriS OXpertia reiicerentur, absque ullo pectoris ressiduo incommodo, vires quoque firmiores manifeste euaderent. Transit sensim, inter severae diaetae legeS per totum an-nUm ITTI . et 1772 obseruatas, ad varia alia phthissiauertendae opportuna, sed hic ob morem reticenda, quibus is virium vigor recuperatus, Ut media hyeme anni proXime dicti, avocatus a suis, reditum ad remotam suam patriam, Rutheniam, per Vered ingrederetur, quin dein robur insigne virium ac

289쪽

Nolo Censurae morbi vel medelae adhibitae ulterius immorari, etsi quaedam de usu largiori

nitri, spiritus vitrioli, et malorum Citreorum, corticis peruuiani et milueris absorbentis WEDEL11 ab auctore suo et cl. Lubecensium olim medico Io. GERARDo wΑGNER h b tantopere laudati, quorum vim hic casus laete confirmat, commentari alio loco non incongruum esset. Sed redeo ad polyposus istas concretiones eX bronchiis reiectas, quarum natura non potuit sine narratione ipsius morbi rite cognosci. Fuerunt istae plures, Ut diXi, quarum quaedam pluribus, aliae paucioribus ramis Compolitae, Omnes rubicundae, glabrae, et eius tenacitatis, Ut absque ruptione notabiliter extendi

possenti Horum polyporum Vnus, quem depictum adiungam, reliquis maior, supra digitum longus, manifestius declarauit originem suam. Ore reieci us in globum quidem conuolutus, Ut reli qui, apparuit, sed in aqua moX sponte ramOS suos eX-plicuit. LX trunco nimirum simplici, breui, duo emergebant rami primarii paullum miliores, alia quoties repetita serie in alios minores sub diuisi,

quorum Vltimae propagines tam eXiles, Ut vix filum esse tenuius possit. In altero ramorum primariorum stibdiuisio in primis copiosissima fuit, in opposito parcior, ob diuulsum unicum insigniorem, cuius basis adhuc supererat. Quousque residua ista

k De sinemoploes inprimis vero habitualis f. phthisicae ex peditiori quadam esseaeiorique curatione , recus. in Cos. HALLER. DUI. practic. T. a. p. arr.

290쪽

polypi pars intra pectus remanserit, vel an eadem selasim dimuxerit, quod ViX probabile, non diXero. Cauum interne esse, inflatio docuit. Figura descripta, eX trachea et bronchiis illum traXisse originem, eXtra dubium ponit; quippe quorum diavissio ex trunco communi eadem s erie perficitur. Quod vero polypus iste eXilior, appareret suo modulo, contractili sine dubio naturae gelatinosae substantiae adscribendum, quae mOX cohaesione cum pariete bronchiorum soluta, libere sese eXserere potuit. Alia eXsurgit quaestio, utrum hi ipsi polypi causa fuerint haemoplyseos siue sanguinis

in bronchia eXcretionis, an effectus 3 Pro effectu tantum hoc casu habendos eXistimo. Etenim vix probabile est, screatum sanguineum ex dilaceratione Vasorum pulmonis enatum, quippe quum Parcam modo quantitatem sanguinis quavis Vice aeger CX-spUeret, nec dolor, nec respirandi difficultas nimium grauaret, nec labris valde notabilis parOXysinutu quemlibet comitaretur. Anastomosin igitur modo eX debilitate pulmonum Oriundam accuso. Hac factum esse arbitror, ut sanguis, Vel eius tantum coagulabilis pars, lento gradu in cellulas asperae arteriae, et eX hisce in bronchiales ramos stillaret, mora autem in spissum gelu coireti Repletio autem bronchiorum videtur tussim eXcitasse, qua ipsa solutus neXus est, iSque tamen, Vt apparet, non firmior, quam Vt sine erosione cruenta membranae arteriam asperam succingentis tolli posset Quod vero sanguis meracus eiectionem polyporum comitaretur, concussioni eX tussi adscribere

SEARCH

MENU NAVIGATION