Opuscula in quibus commentationes varias tam medicas quam ad rem naturalem spectantes retractavit emendavit auxit

발행: 1785년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

291쪽

BRON CHIORV M.

scribere licebit. Sanguis eX aegri Vena missus, quod quidem non rarum est in haemoptoicis, ca- cochymiae de reliquo eXpertibus, crassus pleuriticaque crusta tectus erat, fluido omni orbatus. Vnde patet, quantus sanguinis in coagula nisus estet. Screatus quoque copiosus pituitae tenacis probabile reddit, praeter sanguinem, glutinosam istam et plasticam eiusdem partem in bronchia trans- sudasse. Cur vero raro eiusmodi polypi in hae-moptysi eXtundantur, non definio; eXistimo crebrius id fieri, modo medici ad id attenderent. Comparando aliorum de similibus polypis obseruationes, nonnunquam quidem, haemoptyssi coniunctos eosdem fuisse, vel praeeuntem illam habuis , interdum autem absque illa reiectOS, Ie- perio. In haemoptyssi eXspui tales aliquando concretiones iam GALENus nouit, Vt Variis locis operum eiusdem l) constat, et inter signa haemoploes refert Si quis bronchii partem quandam aut arte-

,, riae, aut Venae tunicae, aut etiam pulmonis ipsiussi carnis eiiciat. V Sanguis Una cum polypo eXs creatus interdum valde copiosus fuit m), et phthisimpedisequam habuit n): subinde parua modo quantitate prodiit, prout in meo casu o). Quin accidit

n SAMBER in Philos. Trans. n. 398. p. acla. ob Et in eo, sic em LEΜERY in Bist. d. l'ac. d. s. II . descripsit.

292쪽

VI. DE POLYPIsin Vno eodemque aegro, Ut polypi moX albi, mox cruore tincti, eXtunderentur μ). Nec maiores semper post se trahere sanguinis sputum ex casu memorabili cel. WARRΕΝ q) , euincitur, qui maiores absque sanguine et muco reiectos, minores autem Cruentos fuisse narrat

Sub reiectione m plura et grauiora, mox pauciora et leuiora symptomata vel concomitantia mala animaduersa sunt. In quibusdam febris adfuit; cuius eXempla de phthisicis H, alia de hominibus pleuritide vel peripneumonia laborantibus H, aliud demum de foemina febre vernainosa et putrida Correpta t), leguntur. Alii febre liberi exstiterunt, quin quod rarum, molestiis aliis consuetis, prout absque febre, orthopnoea, dolore vel alio symptomate

peritus olim sua arte chirurgus Haganus DRINGEN-BERG incredibilem copiam materiae ramosae screavit u). Ceterum ob functionem asperae arteriae et sensum subtilem membranae, qua Vestitur, non

potuit non tussis polypi reiectionem comitari, quod idem

293쪽

idem et obseruatio confirmat; et fere semper respiratio antea vel sub reiectionem valde molesta fuit, unde et anXietas, strepitus in pectore, Oculi retracti, annulus circa illas liuidus, pallor faciei aliaque symptomata enata. Subinde dolor acutus pectoris solutionem immediate praecessit, ut inde redeuntis huius screatus indicium caperetur. Ob Oppressionem pectoris aliaque incommoda aliquando ad tartarum emeticum confugiendum fuit, Vt perenaesin polypus solueretur XJ. Iuncta nonnunquam scrophulosa diathesis g). Vtrum haecce praecise polyporum causa fuerit, non dixerim. Νam sub paucitate casuum rite enucleatorum non quodlibet malum, quod hisce praetuit, vel sub decursum sese manifestauit, pro eius causa agnoscere licet. Nec mala singula, in quibus concretiones similes eXtra asperae arteriae cancellos enatae , abSque erroris metu eX analogia unice in

causarum recensuin trahi possunt, quum, Vitium singulare pulmonum accedat, necesse sit. Vereor igitur adhuc una serie haemoplysin, pulmonum Vel pleurae inflammationes, catarrhum, phthisin, scrOphialas, arthritidem rel. tanquam causas polyposae concretionis bronchialis proponere. Manifestior

fuit illa, qua post dosin essentiae terebinthinae insignem incaute ingestam praeuiis grauioribus affectionibus eiusmodi polypus eXcussus est M.

Sunt, e) sκNAc natu de Ia fructus e du Coeur, T. a. p. -56.

294쪽

a68 VI. DE POLYPIS

Sunt, qui semel modo polypum screarunt, sunt rursus alii, quibus id pluries et per longum tempus contigit. Factum hoc est in quodam quotidie, idque per septena integros annos sitie quodam alio incommodo a). In foemina pluries intra spatium annuum hic screatus recruduit b ). Sartor vero per triennium Centenos aliquot polypos ore reddidit emaciatus et insigni dolore pectoris dorsique amictus c). Et in puero, qui polypum reiecerat, post. mortem similis intra asperam arteriam inuentus est, qui haud aegre absque figurae lae-ssione sese eXtrahi passiis est C. Figura concretionum harum et magnitudo Varia. prodierunt interdum instar grumi, pisi vel globuli maioris magnitudine. Huc forsitan trahendus locus ΗΙΡΡOCRATIS e), quo PHERECIDAS fertur ante mortem reiecisse velut eX muco fungos compactos, eXscreasse autem et antea parua alba lactea.

Apud alios membranacea forma f) vel instar ramentorum g) comparuerunt. Subinde repraesen

295쪽

tarunt massam cal nosam rubentem, non ramosam h), eandemque aliquando insignem. Tum Vero ma-Xime admirationem eXcitarunt, quum ramolae

prodirent. Plurium pollicum magnitudinem ali quando aequarunt i). Probabile est minores interdum ideo prodiisse, quod sub tussi pars abrupta fuerit et intra bronchia remanserit. Quoad colorem eadem diuersitas, ac de polypis vasorum h) notum est, locum habet. In quibusdam albus, instar coaguli lactis l), in aliis rubicundus, quin ruber, exstitit. Pluries vero hi polypi rubicundi apparuerunt , quum sanguine iuncti prodirent, quam absque isto. In quibusdam solidi reperti m), in aliis caui. Solidus ex plurimis laminis compositus apparuit, facile a se inuicem discerpendis, quarum intimae

laxiores fuerunt, media parte mucosam materiem includentes n). Compages mOX laXior, Vt aquae Concussionem eXtrema fila non ferrent, interdum

296쪽

tenaX, dura, elastica. Aquae calidae linmissus eiusniodi polypus solui plane non se passus est o). Est quoque in medio cauo VeruS sanguis inuentus 1 ). Aetatem nullam immunitatem praestare, facile cognoscitur lecta historia pueri quinquennis aliaque hominis annos nati duo de octoginta H.

Proximum est de materia, eX qua haecce concrementa constant, disserere. Condonandus GALENo facile error est, ob aetatem qua ViXit; partem internae tunicae esse, qua aspera arteria succingitur. Aegrius vero recenti auctori DALBY o ignoscas, qui in altero casu a se descripto exfoliationem membranae internae bronchiorum Vocat. Fuerant rursus alii t) , qui sanguinea vasa ex ipsa pulmonum substantia reiecta perperam arbitrati sunt; quem errorem facile erat RuYscilio u) ad refutandum.

Hisce igitur natalibus ad figmenta relatis, nihil superest, quam Vt materiam polyporum in

ipsa

297쪽

BRON CHIORUM. 27 I

ipsa sanguinis massa quaeramus, quae quoniam eae variae diuersaeque indolis partibus constat, et ipsa horum polyporum natura multipliciter variat, optioni inter varias sanguinis partes locus concessus est, ex quibus progigni potuerint. Eatenus plerique medici in duplici eorundem origii se substiterunt, aliis scilicet eos eX muco, aliis eX gelatina sanguinis , quam recentiorum quidam lymphaticam sanguinis partem, Uti s ΕΝΛc, alii lympham coagulabilem x , uti ΗΕWSON, diXere, derivantibus. Quod

ad mucosam eorum naturam attinet, Varia omnino

momenta adsunt, quae eidem fauere Visa sunt, sedes nimirum glandulis muciferis instructissima, mucus cauos polypos subinde replens et Una cum screatu polyporum uberius reiectus, molliS quorundam compages, praeuia in quibusdam aegris catarrhalis dia- thesis. Haecce aliaque si errori ansana dederint error tamen est ornatuS magnorum quorundam Virorum nominibuS. Ita LISTERVs y) polypos bronchiales sibi commonstratos nauci glandularum indurati progeniem existimauit. Huius quoque concrementi Ros ENsTE INIVs ab inter plures membranas, quas arbitratur eX muco generari, meminit. Eiusdem sententiae quoad polypos hosce fuit ΗΑLLERus, qui

Quae an alius sit naturae in crassamento, ut vocant, alius in sero sanguinis. vii quidem HEWsoN Experimentaι Inquirν in the properties of the blood, p. p. de eo adhuc cum HALLERO Auctar. ad Elim. Physol. L .Fa c. a. p. 3ρ. sq.) dubito. ν) Phil. Trans. n. a35. p. 779.

298쪽

27 2 qui errores redarguens aliorum, vera Vasa sanguifera esse sibi perstiadentium, ex mucor Gnflatos declarat; in opere autem magno physiologico, ubi uberius de iis agit, eadem eos sectione, qua

glandulas fistulae spiritalis pertractauit, ubi in eo quidem a dicista explicatione deflectit, quod mucum

aliquo, Ut videatur, transsudante sero mistum eosdem formare innuat. Quantae tenacitatis naucum capacem ili. vir eXistimauerit,iinde quoque apparet, quod membranaS aliquando perlanum eXcretas huic liquido adscripserit. Fateor non dissicultatibus suis carere, hanc polyporum aliarumque

multiplicis formae concretionum tenacium in corpore humano aliquando obuiorum eX muco Originem tueri, et longe procliuius esse, polypos istos ex coagulabili sanguinis parte, siue serum, ut graues varii viri Voce iusto generaliori, siue lympham coagulabilem Vocare velis, derivare. Interim et illud dandum arbitror, quod ob miscelam arctam variarum partium, quae intrant sanguinem nostrum, lymphae coagulabili ad formandos hosce

polypos subinde inlacum Varia proportione accedere en utrumque liquidum Vna Coadunari, Unde diuersa albedo et tenacitas dependere Videtur, ita, ut quo plus muci insit, eo laXior et albidior compareati Nec minus eX colore Vel rubro vel rubicundo, qui hisce polypis subinde competit, cognoscitur, rubram sanguinis partem sese reliquis

interdum vario gradu adsociare. EX mero muco repetere istos, aduersatur muci natura, quae tenacitatem non adsciscit eam, quam hisce et aliis con

299쪽

Crementis non natura sua sed forma unice discre pantibus, quorum exempla iam sub exordium liuia ius commentationis dedi, inesse constat; mucus praeterea aqua soluitur , polypus autem dictus minime. Statuendum igitur erit, hosce polypos lympha coagulabili maXimam partem, aliquando lympha hacce sola absque alio quodam Connubio, conflari, quae ipsa lento niXu in pulmonum caua aerea transsudet, prout Vel eodem in aegro crustas flauas in pulmonum aliquo lobo et polypum motum in aspera arteria effecerat a . Isti polypi materie, loco, figura, conueniunt cum membrana aduentitia illa, quae in Cynanchestridula s. angina CrotW dicta Oritur, quam ideo non

absone anginam membranaceam diXeris , quae membrana sub Iarynge orta nonnunquam Vsque ad bronchia extenditur, librarum omnium eXpers, et plerumque laxe modo Cum membrana altera vera cohaerenS. Nec Vnquam eXistimo aliquam huius Verae membranae partem siue in angina siue alio

morbo reiectam, et veram post hoc dispendium redintegratam, quamuis alii aliter sentiant b . Decursus tamen peculiaris huius anginae, Conflu sdiuersus caularum, medendi demum discrepans ratio, singulare nomen illi tribui iubent. Non Vulgare autem et spernendum vitium hi polypi constituunt. Ita enim increscere et replere

300쪽

bronchia polypus potest, Vt aeris transitum omnino intercipiat. Quantum obstaculum sanguinis motui eo opponatur, dissicultas respirandi et an Yietas testantur. Idque de polypis solidis in primis valet. Hinc ille in farctus pulmonum, cuius 'ORGAGNI c meminit, quo ipso duritie hepati non absimiles exstitere. Aliud periculum enascitur, dum polypus, nimis tenaciter membranae asperae arteriae adhaerens, vi avellitur, Vnde haemoptysis funesta, ut casus recensiti docent, Oritur; et ex hac interdum phthissis. Quorundam tamen mortem ad alia vitia, quibus corpus simul laborauit, referas. Laetior contra ea subinde euentus est. Reiecto nimirum polypo decreuerunt pectoris molestiae, idque post iteratam quamlibet eius reiectionem, prout in meo casu et illo ili. WARREN ; in quo prOXime dicto singulare fuit, quod aegra, enata ad calcem suppuratione et ossis carie, nullos amplius screaret polypos, quos antea tamen crebro extuderat. Ita et duode-Cennis puer quavis hieme vehementer tussiens et viscida exspuens, reiecta polypos a materie continuo liber euasit d).e De sed et eaus morb. Epilli. 21. Art. 19. V. supra A. N. C. cit.

b. Ramorum primariorum vitiis cum subdiuisionibus suis, integer. c. Ramu S primarius alter, mutilatu S.

SEARCH

MENU NAVIGATION