장음표시 사용
271쪽
Id iam scrupulum irosa leuem contra ista movet, quod bruta non distincte sensus et mutationes eXprimere queant, quaS ipsa patiantur. Εquus ne iniuria quidem vehementissima ad clamorem cogitur. Alia anguntur quidem violentia allata, et inquietudine, turbis in dolente parte enatis, eiulatu, vel voce ingrata, Variis euacuationibus, quantum assiciantur et qualis sit effectus, declarant. Quum vero loquela stat orbata : neque locum, qui moleste assicitur, Vel gradum aerumnae, nec subtiliores sensus, Ut tensiones, nauseam, anXietateS, tormina, Vertiginem ali osque similes, satis nouimus; ad quae accedit, quod vires animae brutorum, si conferatur cum humana, longe infimmiores sint.
Mirationem ciet, quod quaedam homini innoxia, saltim non lethisera, animalibus nonnullis, quae tamen plerumque fortioris naturae creduntur, damnum afferant. Illuc pertinent amygdalae amarae, quas bibones cum liquidis 1pirituosis ante prandium ingurgitant aliique cibis et bellariis addunt et quae copiosius captae ad summum inebriationis sensum in homine creare dicuntur; sues autem, Vulpes, CaneS, sciuri, feles et pleraeque aues iis necantur. Affinitate iunguntur cum Lauroceraso, de cuius deleteria virtute, nominatim in aqua destillata, MEAD, LΑΝGRISH, DV ΗΑMEL
Quibus hodie nominatim FELICEM FONTANAM ob nuperiora experimenta addere oportet.
272쪽
aliique certiores nos reddiderunt. Hoc virus licet homini pariter infestum sit: moris tamen est, hinc inde folia eius lacti immergere, ut infusuin Theae vel decoctum Cosseae vel et fercula Varia, quae lac vel eius cremor ingreditur, palato tanto magis placeant; antidoti vices sine dubio lac in iis egit, quibus non nocuit, ambiguo tamen tentamine nec imitando. Quis vero credidisset, ipsunt oleum amygdalarum dulcium cani vitam eripuis e. Piper apud sues scrophalas generat. Petroselianum non ferunt passeres domestici. Baccae Sambuci occidunt gallinas, et eiusdem arboris flores obseruante Equite A LINNE, pauones. Loriae
pyrrhialae pereunt seminibus Anethi graveolentis et Columbae paucis guttis olei Anisi ori instillatis
et capiti inunctis. Teste ELLIsIo lentes Vulgareς flatulentia necant equos. Idem valet de specie
congenere, Eruilja, quoad gallinas.
E contrario eXistunt, praecipue e vegetabilium censu res, quae, utut Vehemens et noctua earum esticacitas in quaedam animalia sit, in alia tamen nullam noXam exercent. Eatenus male
ageretur cum brutis, nisi natura, progeniet suae seruandae semper intenta , haecce facultate donasset sensibus suis res nocivas ab innocuis discernendi; quam ipsam vim iuniora maiori gradu possident. Ranunculi isti acriores et acris Cattha plerumque a pecoribus in pratis intacta relinquuntur; prout Lilium Conuallium, Angelica, Helle rus niger, Comarum et alia ab equis; nec nisii
273쪽
c APTIS CAUTE AD C. H. APPLICANDIS. 2 7
pecora peregrina sibi imponi ab Anemone nemo-roia, acri stirpe, patiuntur. Sunt tamen alia antimalia minus in delectu illertia. Horum e numero sunt caprae. Hae non dubitant deuorare Cyno- glosium officinale, VincetoXicum, Cicutam virosam, Megereum, Rhoeadem, Lycocionum, Pulsatillam, varias Ranunculi 1pecies, Scrophulariam nodosam pluresque alias stirpes suspectas, quas repudiant alia animalia, eXceptis forsitan ovibus, quibus praeter Varias dictarum specierum, Lolium
temulentum, Conium maculatum, Oenanthe cro- Cata, Sambucus, ut alia taceam, in deliciis est Licet Hyoscyamus niger nostros et multorum animalium neruos stupefaciat: Variae tamen canes et sues illum absque periculo depascuntur. Vtubvenenatus est succus recens expressus Jatrophae Maniliot, vel, ut alii illam Vocant, Cassauae amarae, quotidie tamen, teste cl. BRoWΝΕ , radiX eius recens a suibus effoditur et impune deuoratur ;neC nocere gallinis HERBERΤvs auctor est. In
commentationibus Societatis R. scientiarum Londinensis legimus famosum istud venenum Lamasense vel Ticunasense necare cuncta animalia quadrupeda, item aues, dum per vulnusculum applicatur, sed piscium, insectorum atque reptilium, vitam non destruere, licet horum quaedam Valde asticiantur.
De atroci hoc remedio conserri merentur experimenta ili. FEL. FONTANAE Phil. TO . Vol. 7D. P. I. et alte frer te venin de Ia virere etc., quae in quibus
274쪽
Ρhytolaccae, suspectae alias stirpis, tam folia, quam
baccae, aut cuidam, quae emberigam citrinellam nostram refert, loco escae sunt. ΚΛL IIVS, C
hanc posteriorem obseruationem debeo, de Kalmia sua latifolia narrat, quod etiamsi oves, vituli, boves et equi ea vel pereant vel multas turbas patiantur, folia tamen eius salutare alimentum ceruis et aui cuidam, quae tetraoni bonasiae similis est. praebere. A cre istud Veratrum album, Cuius radicem veteres in pluribus obstinatillimis morbis optimo successu adhibuerunt , seriori tempore Omnino fere obliuioni traditam, respuunt omnia animalia, mulis, quantum Constat, eXCeptiS, qui ipsi folia, ubi crescit, avide deuorant. Equis tuna istud, falci infestum, palustre, cum quo HALLYRvs E. limosum et alias species instar varietatum Coniungit citat in bubulo pecore diari hoeam funestam et dentes reddit vacillantes, quum Contraea equi, rhenones et Oues, nihil inde molestiae sentiant Quod specie sua teneriora animalia Vi quorundam validiorum non grauius Corripiantur animantibus fortioribus, eius rei iamiam plura eXempla in medium protuli. OsBECKIus Capsicum annuum memorat, Vt escam, loXiae Cardinali haud
ingratum. Boues in Jamaica repudiant Ρetiueriam, Allii odore et sapore ingratam, et, dum eadem
VesCuntur, caro eorum nauseoso hocce sapore corrumpitur: gallinis tamen in deliciis est. Si animantia minoris staturae eminentiori etiam essent
275쪽
sensilitate et irritabili vi instructa sane itasecta potissimum effectu efficaciorum medicaminum vel
Venenorum mouerentur; Verum eXperimur, id non
semper locum habere. Eques A LINNE in peculiaridi flertatione academica eas stirpes designauit, quas singula insecta deuorant, inter quas copia Venenatarum quoque Occurriti Nomino modo ex horum numero Cynoglossum, Idyoscyamum, Oleandrum, Iatropham, Ricinum et Veratrum album. Mirabatur cl. KRΑΡF, Austriacus medicus, in multis suis cum Ranunculis ad eorum acrimoniam indagandam institutis eXperimentis, quod, Vtut eiusdem lingua floribus pungeretur, hi ipsi tamen avide ab insectis consumerentur. EX corrosilua
Euphorbia sphingis peculiaris species et phalaenandustria pabulum petunt. Contra insecta collectiones rerum naturalium moscho tueri vulgo tentatur, non parem Vero esse animalculo minuto,ptino Furi, quod tam atrociter in Bibliotheca R. huius academiae scientiarum saeuit, haud ita pridem nobis aperuit magnus iste naturae interpres, quo septentrio iure superbit ; nam animalculum oua sua in ipsum moschi globulum deposuerat, et alia occasione acerrimum puluerem sternutatorium consumserat Sic itaque, Auditores, quicquid hactenus dictum est, declarat, quam male fidatur observationibus et experimentis apud bruta initis, ea quidem exspectatione , Ut similes effectus in homine sint enascituri. Non me quidem latet, quam
276쪽
dissimile nutrimentum, medicamen, Vel venenum,elle possit pro variis conditionibus casu accedentibus. In stirpibus 1latum, clima et aetas magni momenti sunt; nec omnibus et singulis stirpis partibus eadem potentia insidet. Ipium animal minus ad eiusmodi effectum concipiendum inclinat, dum aetate prouectum est, quam dum in iuuentutis vigore Versatur. Multis vescitur fame stimulatum, quae repudiat, quando iam aliquid ingessit. Multa intacta relinquit admixto alio meliori alimento. Nec ventriculus pabulo et sordibus repletus tam facile effectum sentire potest, ac vacuus. Et saepe in eo Vitium latet, quod inquantitate peccatum fuerit. Non negligit perspicaX et omnia rite ponderans obseruator horum omnium rationem habere, nec eum, qui frigidae
magis quam calidae temperiei est, taedet, pluries idem eXperimentum repetere. Quicquid vero horum sit, sub applicatione ad corpus humanum saepe iudicium in angustia haerere, cognosciti Corpus igitur humanum ipsum consulendum est. Hoc sub prlidentis naturae scrutatoris administratione tutissime nodum eXplicandum soluit. Idiosyncrassiae eXempla tam pauca sunt, Vt nulla obstacula struat. ΕXceptiones illae, quaS aetas, sexus, clima, situs locorum, temperamentum, vivendi consuetudo et epidemica constitutio, afferunt, oculis eius longe clarius illucescunt, quam ut confusioni ansam praebere possent. Initium adosi minima facit eandemque sensim auget, cauet a
277쪽
superflua miscela, nec debilitat medicinam cancrorum lapidibus, saccharo, vel 1yrupis. Novit ita
praemunire Corpus, Ut ne casu noxia vel iners fiat.
Hanc normam medici magnae existimationis eXteri prosequuntur, eandemque quoque multi virorum laude dignissimorum in Suecia obseruant, qui ex schola illustris RosΕΝSTLINII prodierunt. Concludatis inde ad ingenium et scientiam, qua ipse horum duX excellit. Medicis Suecicis reseruatun F esto, detegere remedia, quae epilepsiae, maniae, phthisi, hydropi, cancro, taeniae tollendae, sufficiant, et variolas in tenerrimo suo germine suffocent. Iam pauci modo coetus Vestri consessus, Auditores, supersunt, quibus interesse mihi datur. Augere doctrinam meam , eXosculari suauissimam patriam et amicos longa annorum serie probatos, restaurare Valetudinem vacillantem, haec ipsa incitamenta fuerunt itineris mei. Voto in plerisque potitus sum et longe laetius Sueciae meae valedicturus essem, nisi gaudia mors patris incomparabilis obscurauisset, cui nomen probi ciuis vel post fata non denegabitis. Ρublice Vestra, et a multis
Heic in primis r spicio ad sollemnem meam receptionem, coram a Praeside tum temporis, Consiliario rei metallicae ili. sAΝDELs et Secretario ili. WARGENTI Nnomine totius Academiae factam, uti et ad subsequen
278쪽
multis Vestrum priuatim mihi significata beneuolentia insigni mihi delinimento fuit, et grato pe
ctore, quoad ViXero, seruabitur. Accelero igitur reditum ad locum, quem prouidentia diuina alteram mihi voluit esse patriam, ad musarum domicilium , quod magnus MVNCΗΗΑVsIus fundauit, cuius commodis aeque ardenter prospeXit BE HRIVS,
quod vero iam post huius philantropi inopinatam
mortem per tempus parente suo orbum est; quod MALLE Ruri aliosque illustres viros habuit doctores, et quod consuetudo cum eruditis viris, suppetiae commodae in scientiis colendis, vacuitas ab oeconomicis negotiis, a consessuum academicorum frequentia et a curis Victus comparandi anXiis, tam doctoribus quam discentibus gratiam conciliat. Sed perditus esto dies, quo amor meus in patriam Occasum capiat.
tem noui Praesidis electionem, quae dum fieret praesente Rege, adeo honorifice membra academiae de me senserunt, ut paucarum modo tessularum in meas partes defectu in ili. RosENsTΕINIvΜ praesidium transiret, quod nisi accidisset, deprecari honorem mihi destinatum, ob sestinandum in academiam Gottingensem reditum, opus suisset. - Aue iam sancta WARGENTINr anima, fulgens in memoria ciuium Tuorum et singulorum, qui virtutem et ingenium amant. eodem nitore, quo sidera, quorum naturas et orbitas, dum interris eras, tam impigre speculatus es. Salvete et Vos, pii ROSENATEINII et SANDELSII manes. εθ consistoria vocant academiae Suecicae, quorum interis pellationes frequentes doluerunt LINNEI, BERGΜANI,