Opuscula in quibus commentationes varias tam medicas quam ad rem naturalem spectantes retractavit emendavit auxit

발행: 1785년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

311쪽

secretos. Et cl. ΜΑcBRIDE v), qui huius morbi genium probe nouit, comparat pulmones hominum eius vi demortuorum, tam quoad tactum quam aspectum cum pasta molli; adeo scilicet mutatam in hiice fuisse prae laxitate structi iram constitit. Egomet in variis casibus mihi obuiis confirmare quidem absentiam illam VlceriS anatome nequeo: verum in toto morbi decursu ne minimum quidem

eiusdem indicium mihi sese obtulit g. 9 Miror ideo, quod quidam discrimen utriusque speciei probe perspicientes, doctrinae tamen

Vulgaris causa non audeant pituitosam phthisin ab altera distincte vel vero suo nomine in medium proferre. In systemate 8AVVAGEs II sub genere Tabis eiusdem non Ρhthiseos collocatur, aliis Vere iudicandum relinquit, quomodo hic affectus a

phthili imminente distingui possit, et an sit ab ea

diuersus. Et sWΙΕΤΕΝIVS θ timidulus plerumque in discedendo a praeceptoris sui BOERΗΑΛVII mente, postquam satis aperte sententiam, quam et ego fOveo , declarauerit, ordinate nihilominus doctrinae causa, inquit, forte talis morbus melius ad atro phiam et marasmum reduci poterit, quam ad phthisin pulmonalem. g. 7,

312쪽

Qtios hocce malitiai invadit, macilenti sunt corporis. Diu, antequam Vere obrepat, catarrhis frequenter tentantur, febre subinde stipatis, aliquando autem coryZa modo et raucedine vel screatu

crebriori molestis, calida aeris temperie in frigidam subito transmutata facile recrudescentibus et dirioribus, saepe etiam sub ipso aestiuo calore gravantibus. Nonnulli peripneumoniam facile contrahunt, copiosis sputis iunctam, sicuti sartorem Gottingensem quater curae meae, dum hac ipsa et quidem circa Ρaschatis festos dies decumberet, commissum habui, semel ante plures annos, ter

hisce proXime sese insequentibus. Et hi quidem

lentius priores vires recuperant. Vitia inter haecce

gliscunt varia viscerum, digestioni ciborum et chyli praeparationi inseruientium, et spasmi varii, quibus ponderis vel alium ingratum in pectore sensum, per interualla subinde plane cessantem, tribuo; quae ipsa incommoda manifestius ipso subdolo

morbo apparente sese eXserunt. Sicque subinde per plures annos Vitam terunt absque ulla respirandi difficultate, ut adeo celeri incessui vel scalationi sine incommodo indulgere queant. In quibusdam tussi grauiori primum sicca dein humidaeXOrdium malum capit, in aliis catarrhali diriori affectioni vel peripneuntonia, quibus etsi arti convenienter sublatis remanet tussis molesta cum sputis frequentibus. Sputa ista immensa copia reiecta,

ita ut per noctem plura interdum muccinia conis spurcentur, multivariae et consistentiae et coloris sapo

313쪽

pida tamque tenuia, ut saliuam iere meram crederes , quam, certe in quibusdam copiosius secerni ex hypochondriacis reliquis symptomatibus . colligere pronum est. Sensim tenacior euadit mucus, et, una cum tenuiori isto, pituita globosa, alba, subflaua et progrediente morbo viridescens, vel et interdum cruore remixta, aquae immissa in superficie eiusdem haerens eandemque pallidam vel dulute lacteam reddens, post tussis irritamenta noctu plerumque et mane incidentia screatur. Quibusdam sputa salsa vel dulcia contingunt. Manet inter haec subinde pristina respirandi integritas, nec labefactata, etiamsi, ut plerumque fit, dolores posta

ea sese adsocient thoracem vel ipsis pulmones Occupantes, tensivi vel lancinantes rheumaticorum in morem fiXiores, nonnunquam tamen instabiles magis et fugitivi. Sanguis vena missiis tenaci plerumque crusta tegitur, pauco sero et cruore plerumque profunde rubro constans. Manifesta vero tum iam obtinet corporis emaciatio, non vitio isto

pulmonum Vnice sed et labefactatis concoctionis viribus, cuius rei indicia prostratio appetitus, si dida lingua, icteritius faciei color, alui tarditas vel obstructio flatusque praebent. Accedit tandem febris primum erratica, horroribus calori crebro intersertis, dein plerumque post pastum recrudescens, tandem uno fere tramite decurrens, postmeridiem et vesperam versus exasperata. Quae

postquam impetiit, macies celeri gradu increscit,

siti

314쪽

ssiti haud parum molesta, lingua pura qUin rubicunda, sputis subinde adeo tenacibus, ut suffocationem minentur, oppressione pectoris insigni, deficiente prae virium inopia iusti, respiratione autem ad finem celerrima et strepera. Mors vel succedit suffocatoria, vel languescentibus sensim viribus fractaque cordis et pulmonum potentia pereunt. g. 8. Id vero scrupulum mouere quibusdam potest, quod difficilius, quam vulgo creditur, pus a pituita crassiori alba vel subflaua vel viridescente distinguitur. Vnde existimari poterit, sputa ad adspectum pituitosa vere purulenta esse, nec infestarephthisin pituitosam, sed vere suppuratoriatii. Ρus eX pulmonibus erumpens non potest adspectu esse tam album, pingue, aequabile, instar cremoris lactei spissum, ut quod integris alias humoribus in vulnere suppurante vel abscessu aperto redundat, siquidem sub screatu sese admistet et saliualis liquor

et mucus asperam arteriam et interiora oris nariumque obliniens. FallaX quo ille sputorum cum aqua experimentum, quod praesagii potius causa, quam discriminis, commendauit HIPPOCRATE s. Si quid enim muci spumosi adhaeret puri, non sublidit illud aqua, sed supernatat. Soluto rursuS muco per moram in Vase, sputum purulentum initio superficient affectans fundum petit. Non maioris valoris est signum, a foetore 1 puti in carbonem

candentem iniecti petitum, qui de pituitoso noli potest

315쪽

potest non pariter valere. Nec quae cl. DARVIN Uante aliquot annos proposuit criteria puris mucitique eXperimentis cum Variis menstruis superstructa satisfaciunt. Donec igitur praestantiora detegantur , tutissimum duco a mucoso sputo purulentum eo distinguere, quod huic non ea tenacitas, quae alteri generi, contingit, sed maior fluiditas, figura non globosa, sed multiplicis ambitus, odor magis minusue foetens; concomitantium denique symptomatum syndrome, saepe et consideratio primae eiusdem originis, lucem accendit. Aliud malum, a quo adhuc aegrius discernitur, est pulmonum hydrops, quem haud ita pridem curatius, quam antea ab Vllo factum est, persequutus est ili. DE HAEN g), in quo eadem catar hos a dispositio, variae pariter pulmonum affectiones consimiles, quin ipsa copiosi muci per sputa reiectio, locum habent. Spumosa tamen eadem describit I. c. p. ias. dyspnoeam Vehementiorem diuque durantem, tulamorem Oedematosum vel faciei, vel crurum, Vel totius corporis, qui tamen perpetuus non est, aliaque, quae discrimen arguunt, ita tamen, ut subinde nonnisi cadaueris sectio videatur veram mali naturam extra dubium

Omne ponere.

Varia

316쪽

Varia symptomata eXitant huic phthisi et asili. mati humido communia, iustis, respirationis molestia, screatus creber pituitostis: sed longe diutius plerumque ferri potest hoc asthma superstite vita et corporiS robore, per parOXysmos ingruere solet noctu praecipue ingrauescentes, sub quibus in respirandi negotio longe plus laboris quam in phthisi

pituitosa est, nec cum emaciatione manifesta, cui tandem accedit febris, coniungitur, rel. Imponere quoque incautis potest in catarrho contingens pituitosorum sputorum Vbertas, quae quidem moX per breuius mOX per longius tempus perdurat. Si breuioriS morae catarrhuS est, natura acutis morbis communi et leuitate symptomatuni discernitur. Protractior facilem transitum in phthisin pituitosam habet, ut in limite dubii aliquando

de nomine haereamus, donec eXtenuatio corporis magis conspicua fiat. g. 9.Ρroximum est de modo, quo Vis, Valetudini, muco nimium ad pulmoneS Conuerso, insertur, dispicere. Multi sunt, qui acrimoniam in eo accusarunt, eamque duplicis generis, scilicet vel conceptam iam antea, quam ille ad pulmones derivetur, vel stagnando tantum eX mora et calore ibidem generatam. Vergunt ad posterius genus supra z eX HIPPOCRATE citata Verba. EENNETVs a

317쪽

commoratione diuturna pituitam non solum partis. in qua hospitatur, tenorem et compagem dissultavere, sed putredinem eXinde acquirendo erosionis reddi accommodatum instrumentum, innuit Ιn- farciri, tumescete, tandem tono plane priuari et exulcerari, pulmones eXistimat NORΤONus h Et hosce quidem ad subdolum in Ulcus pulmonum transitum respexisse in consesso est. Ex superioribus partibus, narium Cauo, faucibus, pharynge, acris subinde in laryngem pulmonesque deicendit ma teria, ulcere alicubi horum locorum nato, vina que consumendi ipsana pulmonum substantiam habet. Ast latius isti eYtenderunt exulcerandi. istam potentiam idque audacius quam Vere, Ut supra lana indicatum. Qtuod vero ad prius memoratum acrimoniae genus siue illam attinet, quae eXtra pulmones concepta ad eosdem aliquando confluYisse, sicque phthisin hanc generasse, eXistimatur: negari nequit, hanc quoque 1ubinde complicatam, ut reliquos quoslibet morbos, cum alia quadam labe

esse posse vel praegressa aliqua flacciditate pulmonum morbosa illuc interdum acre quoddam, rheU-maticae , arthriticae vel Venereae naturae, Vel ex scabie retrogressa, ulceribus male eXsiccatis, haemorrhoidibus vel menstruis suppressis, deferri. In eo autem phthiseos genere, quod describendum sumsi, non est, ut acrimoniam erodentem

arguamus. Consideranda enim primum flacciditas

T a ista

318쪽

VII. DE PHTHIS I

ista et mollities pulmonum, quam nimium eX glandulis membranae caui aerei secreta pituita tam propria sua lubricandi et macerandi vi, quam dilatandi lacunosam visceris fabricam potestate, gignit, quae agitatione eiusdem per frequentissimam tussim valde augeatur necesse est. Pervertitur inde insigniter respirationis negotium, sensimque munia reliquorum corporis partium, quarum integritas ab

illaesa functione nobilissimi huius visceris 'pendet, turbantur. Ratio praeterea habenda dispendii probi

nutritiique humoris , quo Vna cum muco sub ista diuturna copiosaque eXCretione priuatur, quod vere contingere vel ex pallido siue dilute lacteo colore, quem aqua in vase sputa eXcipiente assianiit, et qui chyli misti suspicionem eXcitat, Videtur euinci. Cl. CΗΑΕΜERs c) ex sapore subdulci colligit, verum chylum muco esse admistum. Sed euidentius

eius praesentiam declarat narratio a Cl. BRUCKMANS,

medico Embsensi, mecum communicata d), de cane valde emaciato, qui, eX Vicinia ad aegrum phthisi hacce affectum quotidie accurrens et sputa eius lambendo absumens ad insignem obesitatem peruenit. Idem hic accidit, quod in diarrhoea, diabeteque, vel ut in analogis magiS eXemplis maneam, sicut in fluore albo vel catarrho vesicae urinariae e), quibus diutius infestantibus corpus,

Praec) Loe. cit. d) Quam exposui in practi. Bibl. Vol. 3.

319쪽

prae iactura laudabilium succorum, eneruatur talademque tabescit.

Quaenam sit firmanda praedictio , sponte iam appareti Certe non Vereor catarrhalem diuturnam dispositionem tam ex iis, quae in aegris meae curae commissis cognoui, quam in aliis, ad quorum valetudinis decursum eminus respeXi, suspectam valde pronunciare. Nec multum fido

liti praesidio, quod quidam, Vt WiLLisius f) et auctor Dissertationis Gottingensis g) a deflugione

ista eXspectant, quorum hic, b. VΟGELIVS, meritissimus alias vir et a me semper suspiciendus, catarrhum excretionis locum sustinere vult, qua,

quidquid superfluum et inimicum sit corpori, ad locum imbecilliorem deponatur, perque istam ulterius e corpore proscribatur, et cinferius) ex suppressa ista protinus Varias aegritudines oboriri, easque non in viscere tantum imbecilli, sed etiam in aliis partibus. uorum quaedam similia alio in loco h) expressiti Verum ipse ceL vir, proh dolor, proprio suo exemplo, siquidem sensim ipse. praegressa hac labe per plures annos, Vera phthisi ulcerosa pulmonum confectus Obiit, testatum reliquit, quam fallax istud beneficium sit. Ita et fluxiones istas ad nares, quae in tabescentibus non-T 3 nunquam

320쪽

VII. DE PHTHI SI

nunquam contingunt, et quas Veteres nonnullique recentiorum arte adiuuandas praeceperunt, ad Vindicias turbatarum iam naturae Virisim refero, prout

post sputa siue pituitosa siue purulenta largius reiecta inductae nonnunquam fiunt, donec noua per moram accumulatio facta ad tussim sollicitauerit et priorem scenam renouauerit. Sunt tamen, qui sub vitioso isto pituitae ad pulmoneS commeatu, modo non effraenus sit, per plures annos satis tolerabiliter vitam protrahunt, quin ad senectutem Prouectiorem perueniunt, Vt casu memorabili cognoui, Vel eo, per refrigerium xel aliam causam Xasperato, et in morbi speciem seueriorem iam erumpente, lentiori gradu contabescunt. Ρericulosissimas ex defluxu in capite phthises iam pronunciauit HIPPOCRΑΤΕs i). Et IIvXHarivs hoc malum: haud minus lethale, licet aegros diutius trahens, sedeclarat, quam si vel ipsam saniem exspuissent In aliis decursus ultimae scenae longehreuior, ita ut intra paucarum hebdomadum spatium pereant H. Spei locus est, quamdiu febris deficit, nec macies ad insignem gradum peruenit. Febrem praecipitare fatum in latenter tabidis cor quoque estatum confirmat, hosce sola febre ad suppurationem peruenire. Quod non de iis modo, quorum pulmones tubercula vel aliud concrementi

SEARCH

MENU NAVIGATION