Opuscula in quibus commentationes varias tam medicas quam ad rem naturalem spectantes retractavit emendavit auxit

발행: 1785년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

303쪽

hthis eos pulmonalis curatio prout dissicillima,

nec nisi paucis exemplis locum habet, etsi protrahere vitam, minuere molestias, pacata intervalla impertire, saepius artis est: ita ipsa cognitio mali, sub primis eius initiis, variae eius speciei, diuersae sedis graduumque, haud parum dissicultatis parit. Multa quidem circa haec omnia resci-mUS Omnium , tam quae in aegro praecesserunt, quam quae in ipso morbo contingunt, attenta Comparatione: fefellisse nos tamen iudicium nostrum haud raro comperimus secto defuncti cadauere. Sic apparet subinde, hominem clandestino Vlcere pulmonum fui Te correptum , de quo nulla per vitam suspicio fuit. In alio , quem consumtione111 insignem pulmonum perpessum, copia reiecti per sputa puris denuntiare visa est, neque in hocce viscere nec alio fontem mali detegimus, sed tummodo constat, eX pleno sanguinis rivo pus illud

redunScriptio haecce Prostrammatis nomine a. 1776. primum prodiit. dein recusa in il l. BALDiΝ igni Sylloge felectior. Op e. argumenti medico-yract. VOl. I. F. iam iterum additionibus variis aueta.

304쪽

a78 VII. DE PHTHI SI

redundasse. Sunt rursus alii, in quibus pus per

Os in Vita reiect uni, non in pulmonibus vel aspera arteria genitum, Verum altius in aliquo imi ventris Viscere, hepate, renibuS, pancreate, mesenterio, utero rel. habuisse natales suos, post mortem euincitur. Crederes ex hisce prolatis eXemplis, me phthiseos naturam ad purulentam Vnice labem restringere, siue pulmonibus inquilina sit, siue aliorsum illuc translata. Quod sit facerem, propius quidem

ad veterum sententiam accederem, Vtqui, licet indefinienda phthisi inter sese discrepent, puriS praesentis plerumque rationem habent a vulgari tamen loquendi modo, quem eXperientia propria et aU-ctoritas aliorum sagaciorum quorundam, qui studio deditaque opera in phthiseos genium inquisiverunt confirmat, deflecterem. Vnde non dubito vel

eum phthisi pulmonali laborantem dicere, qui absque puris vllibi collecti vel exundantis indiciis sub tussi. respirandi molestia vel grauiori vel leviori, sputisque plerumque frequentioribus emaciatur. Phthisin hanc a tabe facile distingues, in qua ista pectoris incommoda desunt; aegrius ab hectica, quamdiu nihil sputorum, qualiscunque

naturae sint, extunditur. Ηecticam non Unius

originis esse anatome saepius docuit, quippe quae obrepsisse subinde ex fabulosa materie , cysticis tumoribus , ossiculis in pulmone enatis, aqua intra thoracem alicubi collecta, accretione pulmonis ad collas

305쪽

costas, manifestauit. Frequentissime autem seirrhi apparent huius visceris vel tubercula, materia mu- cola si1ue alio colliquamento turgida, quin subinde pus concipientia. Vnde hecticae successivus in phthili11 ulcerosam transitus cognoscitur. Verum rarior est phthisis purulenta, quam vulgo existimatur. Multi contra ea pluresque pereunt pitviatae unice uberiori ad pulmones assiuxu, qui intra reliqua pathognomica phthiseos generatim consideratae signa, sputis frequentissimis et copiosissimis mucosiis cognoscitur. Quod mali genus apte Phthi-Je0s yituitosue vel mucoloe nomine videtur insigniendum, et, quoniam sua natura et decursu ab altera differt, diuersana quoque curationem tibi vindicat, pro peculiari specie merito habendum. In hanc strictim carptimque inquirere, quoniam nec in libris , nec in praxi vulgari, 'satis ab altera distinguitur, hac opportunitate data constitui, inspersis et additis obseruationibus, quas ipse feci.

Non omni hic praeuia veterum luce destituumur. Meminit enim HIPPOCRΑΤΕs a) phthiseos a pituita capitis putrescente Orienti, . quae senssim in pulmonem sese transferat, quam, ubi pulmo susceperit, confestim morbo astici indicat, quum a pituita salsa et putrida mordeatur. GALEΝvs h vero duplicem phthisim memorat, alteram, quae

306쪽

VII. DE PHTHI SI

ex capitis defluYionibus constet, alteram ex ipis pulmone affecto prognatam, nec hanc unice eX cruentis sputis, sed saepius eX rheumate affc clo viscere , ob aliam quamdam ex aliis partibus non ex capite causam. Huc et illud CELSI c) : frequens. destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur. Condonandus est sub ista anatomes infantia'Veteribus error, quo Catarrhalem materiam eX cerebro in Varias sedes et hanc nominatim, de qua hic sermo est, derivarunt, quem humorem, deficientibus istis per caluariam viis, e contrario eX glandulis varia ista sede reperiundis prouenire et plus aequo subinde redundare omnibus hodie in consestb est.

g. Recentiorum plerique hocce malum pro primo potius stadio vel causa phthis eos pulmonum Ulcerosae, quam singulari morbo, habuere. Ita sYNNERTus d in incipiente phthisi una cum tussi sputum rotundum diu comparere innuit, cuius materia senssim pedetentimque acredine acquisita pulmones eXulceret. Non multo dissimile svDΕΝΗΑIII e) iudicium est, qui plerumque phthisin inde oriri eXistimat, quod lusi ex frigore hiemali contracta ingens pituitae crudae copia ad pulmones conuerta

307쪽

28 Itur, indeque continua eorundem agitatione et

vehementi nisu per os astatim reiiciatur , subias equa purulenta degeneratione. MORTONO f )autem visum est, sero in pulmonibus a glandulosis eorum partibus perpetuo quasi riuo 1ecreto, hosce ipsos, praesertim Vero glandulas, infarciri, tumescere, indurescere, tono plane priuari, demum eXulcerari Eo etiam Vergit BENEΤ1 g mens. Estque hoc spasticum a BREN DELIO h) vocatum phthileos studium, quod inter varia spastica et catarrhalia incommoda vitiaque ventris multiplicis generis, adulto nonnihil morbo erratica febre stipatum decurrit, donec subdole in alterum suppuratorium vel empyicum ab eo dictum transeat. Negari quidem nequit, phthisim ulcerosam post prodroma illa mala saepe contingere, et labem istam catarrhalem subinde in ulcerosam degenerare.

Id quoque verum est, in phthisi pituitosa, quam digi, non semper simplicem pulmonum laXitatem peccare, sed simul subesse aliquando tubercula,

quin subinde purulenta, arenam, lapillos, cautim thoracis aqua repletum, adhaesiones pulmonis ad pleuram similiaque, item interdum vitia quaedam manifestioria visceris cuiusdam abdominis, vel accumulatam in eiusdem cauo lympham, rel. Vt cadauere

S s secto

f) Pothsot. Lib. a, cap. r. versus finem in Oper. med.

ho Diff. de tabescentibus ad nares ducῖnda fluxion8, p. 5.

308쪽

VII. DE PHTHIs Isecto praecipue cognoscitur i). Quoniam tamen multi phthisici, copiosum pituitae screatum perpesi moriuntur absque ullis puris generati sub vita indiciis,

nec horum in cadauere ulcus Vllum inuentum: eis

dem iure mihi videor hanc phthisin distingui de- here a suppuratoria, ac morbillos ab inflammatione pulmonum vel scarlatinam ab hydrope, licet saepe pleuritis vel peripneumonia morbillis et hydrops scarlatinae superueniant.

g. s.

Recte igitur PRACAsΤORIus fi) et eos phthisicos Vocauit, quorum pulmones pituita redundant, qua ipsa eosdem integros de reliquo nullo Vicere vel alio vitio affectos, praeterquam flacciditate et mollitie, factis dissectionibus interdum obseruauit. Citra exulcerationem quoque locum habere phthisin, quum pulmo tantum, quem mucor pituitosus et semiputris alluat, instar folii longa lentoris maceratione flaccescat, notat SEVERINvs I). EXperientia sua nixus MERCURIALis m) flaccescere interdum pulmonem ad consummatam phthisin sine ulcere et

309쪽

haemOptysi asserit. I risii n) inter Bristolienses in plures phthisicos incidit, sputum subdulce leui conatu reiicientes spatio trimestri fatiscentes, et plane enervatoS, in quorum Vno ita interpretor verba: unicae detectionis causa , etsi sanguinem extussierat, et pulmo ubique tonum amiserat, uniuersa spirabilia nec non viscera omnia naturalia, quoad sensum sana comperta sunt. Istarum incolarum phthisin prout saepe tuberculorum et ulcerum sodalitio immunem pronunciat: ita idem iudicium de phthisi Lancastriensium, quorum reS praecipue agitur, format, et etiamsi doleat ibidem sibi non licuisse cultrum anatomicum admouere , affirmat tamen se plures sputum crassum album in dies egerentes su cumbere vidisse absque ullo febris inflammatoriae symptomate, a quo defectu et colligit pulmones non fuisse exulceratos. Apprime cum hisce con-Veniunt obseruata HvXHAMI ob, qui plures quotidie per longum tempus immensam muci falsi, dulcis vel etiam plane insipidi, copiam per tussim reiicere vidit, cui nec foetor infuit nec purulenti aliquid, glandulis nimirum cum ductibus asperae arteriae

tem de phthiseos verae s. primariae origine supra declaraui, diffiteri ausus est, pluries in phthisicorum cadauere nonnisi profusam quandam per pulmonumn Phthisiol. Lancassciens. ΜοRΤΟΝ. Oper. T. a. Ed. Lugd. in ψ. addit. F. 9.oθ De aere et morb. Nid. in Oser. EI. REICH. T. F. p.

310쪽

28 monum stibstantiam inque interstitiis mediastini extra vasa collecti liquoris proluviem ichorodem, spumosam, subcruentam, pallidam, aliorumque

colorum. Eleganter reprehendit LUDUIGIus q) Obseruatores, qui eX crebra pituitae tenuis pellucidae, subinde purulentam materiam referentiS, eX pulmonibus eXcretione ad ulcus pulmonum Concludunt, quum tamen attentio acrior nonnisi relaXationem eorundem subesse edoceat. Delectat me in libro cl. CΗΛLMERS r) eodem anno, quo prim Programma meum prodiit, edito, sed tum temporis a me non viso, auctorem tam in mali huius, quod caim has con unition Vocat, adumbratione, quam praecipuis Curationis momentis cum meis placitis tam egregie consentire. Serius Cl. DVΝCΑΝ s de eo agens Catarrhi voce morbum complectitur, quem in febrilem s. acutum et non febrilem f. chronicum , in cuius descriptione nominatim occupatur,

distinguit.

Conspirant cum hisce cadauerum sectiones. vΑLsΑLvΑ t o fassus est in nemine se integriores pulmones offendisse, quam in Episcopo, cui vitiati credebantur Ob multos humoreS, quOS CXpectora-Verat, a propriis videlicet bronchiorum glandulis

VII. a. inde a P. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION