장음표시 사용
361쪽
attigeram illam, ne vim Goalescenti vulneri inser- rem, nec CXtra testam eam conspeXeram,a etsi pluries sedem me absente mutauerat, quibus factis tamen membrana mucosa annulari aperturam ad marginem clauserat. Morae tandem pertaesus d. I. 8. Sept. calami scriptorii stimulo eam foras prodire coegi. Qiro ipso praeter opinionem protrusit particulam teretem apice rotundatam, formae eiusdem colorisque ac tentaculum, lineae longitudinis, quae Vero medio propius quam alterutri later quo alias sedes tentaculorum esse solet, inserta conspiciebatur. Locus sectionis Valde tenui membranula tectus albidusque et valde sensilis eXstitit. Hinc eo attactu iterum sese subripuit intra testam. D. 11. Oetpbr. stimulo iterum animal prouocans nihil praeter tentaculum renascens obseruaui, iam deXtrorsum emergenS, Vt tentaculorum anteriorum unum esse appareret, basii solito crassius et breuius instar digiti chirothecae sese euoluens, apice quidem rotundatum, sed absque puncto solito nigro medio, quod virum OculuS sit necne, nondum satis euictum. Ad 27. Nouembris Vsque, VersuSquod tempus subinde Lactucae folia illi supposui
non tamen deuorata, pluries domicilium eiusdem mutatum Vidi, tum vero diffracta triplici membrana mucosa, qua aditum ad interiora intersepserat, iterum prodiit animal emaciatum, et iam praeter breue istud descriptum tentaculum duobus tuberculis nigricantibus notatum Versus Candelam praecipue probe conspiciendis. Ρeriisse postea probabile , nam diu post in eam iterum inquirens tam
362쪽
profunde sese abdiderat, Vt attingi nequiret. -- Altera Hel. Pomatia die 7. post encheiresin interiit Decem praeterea Hesicis nemoralis specimina d. 1 . Octobris eXperimentis subieci, eaque vel rufa vel flaua, ex quamina utraque tribu quaedam concoloria, alia fasciis diuersi numeri picta; quas
omnes varietates ili. A LINNE ; LISTERO praeeunte, no nomine CompleXUS est, Cel. MULLER autem
curatius dispescuit. Verum quoque ab hoc pronunciatum vidi, iunioribus cochleis deesse mal gitassem testae lablatum , sed hunc eodem, quo reliqua testa, plano terminari. Insignis vero illi inest pelluciditas, et ea teneritas; ut facillime frangatur; quod ipsum opinionem alit, incrementum testae appositione calcarearum particularum hOC praecipue loco facta contingere. Quod idem eo certius fisanfractuum numero minori in tenella aetate. Apertura enim testae deXtrorsum et deorsum retenta mox duos , mOX treS , moX quatuor anfractus sinistror sum numeraui, cum qua diuersitate et magnitudo conuenit. In adulta testa nimirum quinque anfractus sunt. Labrum igitur finem incremento imponit et fimbriam quasi constituit, Cauentem, ne Opus Calcareum deteratur. Obseruaui quoque in tenellis et iunioribus umbilicum testae perforatum
adesse, adolescelite aetate coalescentem. - Ρraegressa omnium, quae ad altae fuere, saginatione per folia Lactucae, quibusdam speciei dictae cochleis
iisque adultis integrum caput cum Vtroque pari tela- taculorum cultro praecidi, aliis partem modo anteriorem
363쪽
teriorem cum tentaculis duobus, aliis dimidium caput cum assiXis tentaculis, aliis rursus forfice am piitaui tentacula modo Vel duo Vel singula quatuor. In tentaculis seorsum separatis mOX motuS periit, quae vero una cum capite ablata, in horum viro ad 6, quin in alio ad Is minuta pr. fere temporis sensilitas et mouendi potestas perseuerauit. Ipsum vero animal detruncatione tentaculorum vix aliquid damni traxisse videbatur, utpote in reptatu pariter ac rosione per aliquot dies post Vegetum. Vna ex hisce, testa flava fasciis duabus fuscis coalescentibus, cui posteriora duo tentacula Unice resecta, non solum sequentibus diebus folia Lactucae avide consumserat, sed ipsam chartam, super Vitrum eXpansam strepitu isti muris non absimili binis in locis et diuersis temporibus ita perforaverat, Vt fugam minaretur e). Frustula chartae detrita autem ita Contorta conspiciebantur, ut fere crederem fuisse deglutita. Ρost sex fere hebdomades quum irritata foras prodiret, ecce comparuit tentaculum sinistrum insignius quam antea, et deXtrum pariter incre
e Rodendi Helicum nemoralium potestatis aliud quotannis ingratius documentum in horto bolanico experior, dum numeros et characteres bacillis stirpium inscriptos, siue id rubrica fabrili siue colore oleo commixto factum suerit, delent, ita ut si rubrica adhibita fuerit, subinde bis vel ter per aestatem renouandi ductus taediosissimam necessitatem imponant.
364쪽
338 IX. DE REDINTEGRATIONE PARTIVM
mentum ceperat: sed eXtimus finis prius dicti non rotundatus fuit, nec punctum nigrum consuetum sele mihi obtulit. Reliquae autem, quibus Vel totum caput, vel dimidium abscissum fuerat, mox decollatione facta summa velocitate sese intra domicilium suum abdiderunt, copiam muci spumosi emittentes, post aliquam moram tamen prodeuntes, ut in plagam inquirere possem, quam apud quasdam canali medio protuberante instructam vidi. Ρostquam vero dein iterum sese occultauerant: vel una vel duplici quin nonnunquam triplici membrana
aditum clauserunt, et nonnunquam tam profunderetrocessisse repertae, Ut vix conspici possent, ut igitur in hisce vel eXcrementorum deiectio vel styli flexilis immissi per mucum albidum coloratio sola vitae residuae indicia essent. Nam stimulo quouis
non potui ulterius eas prouocare. Ρrae taedio testam unius, cui totum caput praecideram, hebdomades sex postea frangens antrorsum duo oblonga antice latiora corpuscula vidi instar rudimenti tentaculorum, sed insensilia. Diffractio testae vim illi
attulerat. Nec ultra sex hebdomades obseruationes in cochleis hisce in Iniuersum continuare vacavit, casu iisdem ex vitris suis eiectis. Ρer hoc tempus octo harum vixisse eXtra dubium. g. In
Sic igitur vitae diu post detruncationem capitis in limacibus et cochleis superstitis numerosa
365쪽
exempla addenda habui, Vnum post encheiresin hanc indubium in cochlea renascentium tentaculo rum, etsi imperfectorum; aliud in alia rudimento rum modo eorundem plOpullulantium; iterum aliud tentaculorum unice abscitarum eorundemque postea recrescentium. Reparari itaque partes ablatas horum animalculorum inde colligo, sed non omni ea perfectione, quam ante habuerunt; saltim longius tempus requireretur de quo autem egomet iudicare nequeo , antequam pristina forma
sectiones horum anatomicas scrutetur, Vel ipse, etiamsi rudius, easdem peragat, mirabitur structurae partium artificium et multitudinem tot diuersarum intra tam arctum spatium collectarum ; indeque quandam erga historias de mutilatione partium earundemque regenerationem dissidentiam concipiet. In .eo vero labi mihi videntur isti viri acutissimi. eorumque assectae, quod partium a se Conspectarunt nomina, et, quod adhuc maioris momenti est, fui ctiones secundum analogiam cum aliis partibus persectiorum animalium determinauerint. Quum
d) Exercitatio anat. de cochleis. e Biblia naturae p. 97. sq. Tab. q. 5. M
366쪽
multa tam diuersa phaenomena in imperiectioribus hisce contingant, quae organismum longe alium minimarum partium praesupponunt cur non maiorum quoque multas legibus aliis regi, functionesque longe alias eXercere, et inseriores longe forsitan iis, quas similibus quodammodo partibus in persectioribus assignamus, probabile esset y An igitur viscere cum cerebro analogo Vna cum prominente anteriori limacini animalculi parte, quam Caput Vocamus, praecisi , Vita tamen post tantam plagam per tam longum temporis spatium superstite, Cerebrum Verum nos praecidisse dicendi sumus 3 Vix probabile, quum cerebrum in aliis animantibus omnium maXime necessarium sit. Cerebrum cochleis adscribit mobile SWA MMERDAMIus f) eoque gradu, Vt profunde in corpus retrahi possit; an igitur illud, cultro basii tentaculorum admoto, forsan sese subducit, ut illaesum remaneat 3 Quicquid sit portentum vitae residuae valde minuitur.
Vnde vero redintegratio ipsius partis in hisce animalibus praecisae 3 In re tam abstrusa difficile est hypothesium scopulos euitare. ΡOlyporum, reliquorumque vermitim neXu suo solutorum, uti et partium in exemplis supra g. .) recensiitis detruncatarum, reparationem commodum est visum perf) L. c. p. ros. D.
367쪽
per gemmarum abditarum euolutionem, simili ut in stirpibus fit lege, eXplicare. Quibus haec sententia placet, adfuisse dicunt in animalculis lima-
cinis iam ante relectionem partem nouan1 succrescentem, nec nisi post remotum obstaculum euolutam. An tota reparatio productioni unice telae cellulosae adscribenda , prout Videmus, insignes cutis iacturas ea resarciri , et aduentitias varias membranas generari, neXuSque partium praeter naturam fieri y Fauere videtur huic opinioni mucosa s. gelatinosa animalis natura, quae et forsan in causa est, quod cochleae tam diu , quin ultra annum absque nutrimento, siue caput adsit, siue desit, vivant, quae immunitas pariter in alia multa
mucosae naturae animalia praecipue eX Vermium
classe et amphibiorum cadit g). Mucum istuna naturalem credibile est, hisce ad famem tolerandam idem praestare, quod Gummi arabicum cateruae numerosae per deserta Abyssiniae peregrinantium, deficiente alio nutrimento h, Telae cellulosae productione dispendium partium horum
animalium resarciri facilius creditur, dum nouae succrescentes partes magis vel minus deformes apparent, prout similis in cute recens subnata deformitas conspicitur. Aegrius Vero concipitur, quo-
368쪽
modo partes forma et functione tam dissimiles, pro-Vt praeter tentacula, os, labia cum dente pectinato, lingua, cerebrum, Vasa, nerui, huius Llius ope ita redintegrarentur, Ut, quod innuit SΡALLANEANI, pristinis perfectione nullo modo nec subtiliori anatoniico scrutini O subiectae cedant