Opuscula in quibus commentationes varias tam medicas quam ad rem naturalem spectantes retractavit emendavit auxit

발행: 1785년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

371쪽

OBSERVATIONUM

ANIMADVERSIONUM

erisa iam dudum superstitiosa mulieris istius

Thessalicae, cui ceteroquin insitionis variolarum ars insignia debet, in huius eXercitio industria est, comprecationibus protractis, incisionibus in formam crucis factis, selectu pro hisce corum membrorum, quibus seruatori claui transfixi fuerant, candelarum certo numero in aris accenso, aliisque ritibus, credulae plebis mentem pascentihus, comprehensa. Serius longe deridere, vel, quod magis decet ingenuum virum in re graui et seria, vituperiis digna, improbare, Vitare, emendare didicimus male sedulas medicorum plerorumque in insitionis administratione ambages, licet su-

Τribus Programmatibus, a. I779. exaratis, argumen tum hocce complexus sum.

372쪽

3 6 X. OBSERVAT. ET ANIMADVER8.

perstitione qualibet, vi , quam intulerunt vitae salutique humanae, nocentiores. Non multi numerantur anni, quod praeparatio corporis per specifica sic dicta explosa fuerit, quibus quidam ita indulserunt, ut maculas siue eXanthemata, quae Vimedicamenti emerserant, insitione emersisse arbitrati, euentu subinde funesto homines nouae infectionis periculo subiicerent, Alii peccarunt in nimio diaetae rigore vel ante insitiuum morbum vel sub eodem praescripto, quum tamen praestet, in pristina vitae norma, s. per se Vitio careat, perstastere, et, si quid in hacce mutandum sit, hoc pro diuersitate naturae cuiuslibet fiat necesse siti Nec carceris amplius damnamus insontes per plurium hebdomadum spatium, intra conclaue ab hominum Commercio quolibet eos arcendo, sed liberam friagidamque auram illis concedimus, confabulationem, lusus idoneos, imo imperamus, modo eo stadio, quo insitionis effectus adhuc in ambiguo est, accessus suspectorum interdicatur, et dein infectio eorum Vitetur, qui Variolis nondum laborarunt Nec pellentibus intempestiuis insitione affectis beneficium artis eripimus, quod paullo ante illis erogauimus; sed raro, praeter aerem, qualem Indicaui, aliis auXiliis, quam copioso acidulo potu et leui alui subductione, nisi sponte vel per ciborum delectum aperiatur, in eorum leuamen indigemus.

Instrumenta artificiosa, scΗoVTENIANUM, HOSTYΑ-NUM, GATTIANUM, alia, eodem fere sacro horrore iam contemplamur, quo loricas ferreas, scuta, stlopeia grandaevae aetatis, in armamentariis bellicis

373쪽

licis raritatis causa seruata, simplicitati litantes et persuasi, etiamsi haecce instrumenta ad metum apud infantes arcendum aliquid facerent, non magni momenti esse apud istos commotionem animi fortiorem, certe equidem persuadeor. Non auXiliatrice manu chirurgi amplius opus est in plagis inferendis vel deligandis, nis1 vulnera ad finem molestias facessant, mechanicam opem requirenteS, quippe quum insitionis ars non plagis istis inferendis dextrorsum enim, sinistrorsum, an ad perpendiculum Vergant, non refert et per hasce virus variolosum immittendis, sed naturae iusto moderamine contineatur. Quicquid theoria olim de usu longiorum profundiorumque Vulnerum asseueraret, unde largum et dolorosum sanguinis profluuium, inflammatio dira cum sequelis saepe funestissimis: iam acquiescimus in puncturis vel incisionibus minutissimis apice lanceolae factis, ViX cruentis, per

quas, si fieri possit, fluidum pus variolosum insinuamus, omittentes Carptum linteum, Unguentum,

emplastrum, splenium, fasciam nisi haec videatur, frictionis vitandae causa ι commoda , Omnemque alium apparatum, quo aucupari gloriolam apud credulos haud pauci tentarunt, alio veriori merito denudati. Filis pro insitione tum modo iam utimur, quando pus liquidum non suppetit, quum Contra ea Vulgaris antea praXis in filorum pure varioloso insectorum per vulnus applicatione consisteret. φ

374쪽

3 8 X. OBSERVAT. ET A N I ri A D V E R s. g.

Et in hacce aurea sitnplicitate iam ingenuus quilibet sagaxque medicus variolas inserendo substitit, idque tanto iustius, quoniam euentus selicitas plurimam inde partem dependet. Nec poenituit me, eundem hucusque me Gottingae pressisse tramitem, quum insitionem administrarem, quae faustissime mihi cessit, etiam quum epidemicea. I 777. Variolae grassarentur. Igitur non ad me saltim spectant mortes, quae anno dicto in hac urbe ex insitione contigisse publice narrantur ab , quarum rumor et multos Vrbis nostrae incolas postea deterruit ab insitionis beneficio vel quaerendo vel accipiendo, Vt, quantum equidem noui, inde ab hoc tempore nemo medicorum ad idem heicimpertiendum vocatus fuerit, praeter me, qui anno subsequente filium meritissimi Professoris pΕΡiN illius participem reddidi, cuius insitionis historiam,

quoniam momenta quaedam non vulgaria complectitur, infra eXponam. Inspergam vero et subiungam alias eo ordine, quem argumentorum quorundam grauiorum, in quae sub ipso rei exercitio incidi, de insitionis arte consideratio dictat. Quae ipsa si aduersa magis quam fauens huic artificio quibusdam

D Post illud vero, quo Programma hoc comparuit, tempus . iterum aliquot infantibus ab aliis medicis variolae in hac urbe et vicinia insitae fuerunt, et optimo quidem successu.

375쪽

btisdam videatur, sciant, me, qui ipse liberos meos mihi carissimos insitioni feliciter submissi, id

modo eadem pro scopo habere, Ut quosdam attentiores et cautiores in eiusdem eXercitio reddam, alios eXcitem, ut in defectibus quibusdam adhuc residuis supplendis neruos intendant. f. 3 Qtiae in recentissima inserendi variolas methodo perpetua sint, plurimumque ad vitam servandam faustumque decursum consequendum et mala pedissequa arcenda conferant, perpendenS, duo modo offendo, puris scilicet fluidi per vulnusculum immissionem, et frigidi aeris liberum commeatum; ut ideo RΗΑsis siue sYDΕΝΗΑΜ1 frigidum variolosorum regimen cum Graecae mulieris placita puris fluidi administratione coniunctum totius artis neruum constituere videatur. Iniunxit insuper b. WΑGLERVs b) tanquam rem necessariam, et ut equidem arbitror, optimo iure, potum diluentem, refrigerantem, copiose sub ipso morbo insitivo bibendum. Linquimus itaque s VTTONIANA arcana; neC DI IISDALII miscelam antimonialis cum mercuriali medicina et usum purgantis ante en- cheiresin et post eam factam tanti aestimamus, quin omitti saepissime posse agnoscamuS. g. -- Quum L. B. A DIMsDALE fluXo puri praerogatiuam haud mediocrem tribuat, miror Valde, quod

376쪽

dis O X. OBSERVAT. ET ANIMADVERS.

non excusserit euidentius, quana nam nominatim ab

illo exspectet. Non exigua sane haec est, quod fluidum pus longe certius naiasinia impertiat, quam in illo siccatum. ViX enim molestius aliquid accidere potest vel aegro vel medico, quam post prae- viam per plures hebdomades praeparationem falli exspectatione sua, renouari debere pristina praesidia, quum eorum fructus colligere iam in spe esset, variis nasutulorum per hoc interuallum iudiciis patere, sub quo aliquando minus Opportuna in temperie vel aliis ulmosphaerae momentis mutatio incidit, nec raro periculum aeger subit miasmatis variolosi naturali via vel alius inquinamenti epidemici contrahendi. Fluidum pus et subtepidum omnino facilius longe resorberi a discissis vasculis neruulisque potest, quam emolliendum vulneris latice, hinc et citius certiusque contaminat. Inficit adeo eos fluidum pus, qui efficaciam fili, virtutis apud alios comprobatae nec actione sua ullo modo turbatae, eluserunt; ut et ego cum aliis expertus sum. Videtur hoc eadem de causa mitius assicere systemaneruosum, quum hostilem suam vim per apertas quasi portas exserat, nec iisdem post pertinacem repugnantiam impetuose effractis: certe plures homines qui una insitioni subiiciat, nonullos filis, alios fluido pure peractae ceteris, quae effectum mutare possent, non neglectis , blandius longe decurrere morbum in hisce, qui recens pus adhibuerunt , manifeste eXperietur. Porro ipsa fila indita tam materie sua, quam pressione a superimposito emplastro vel circumiecta lascia, qua loco

377쪽

suo retinentur, molestum irritamentum eXcitant; et prout subinde in hominibus adeo Variolas naturales iam eluctatis, vel et subinde iis, quibus irrita euadit per fila insitio, rubedine, pruritu aliisque notis iniectionem vere contigisse per aliquot dies imponunt: ita, quando haec Vere contingit, plagas saepe iusto magis fila inflammant, molestuni erysipelas creant, tumores in vicinia vel aXillis generant, et, licet primis diebus ablata, consolidationem vulneris difficiliorem reddunti Quae quiadem incommoda tanto molestiora, si vulnera vltra necessitatem longa profundaque inflicta et pinguedinosis deligatio facta. Haud tamen audeo hominem, cum quo Variolae artificiales communicandae, in idem conclaue admittere, quo variolis naturalibus laborans decumbit, infectionem per os vel nares metuens. Nec opus fuit, dum in capsula eburnea tantillum puris facile seruari potuit, vel, si haec defuerit, guttulas aliquot puris charta cerata eX- cepi , quam capitulo fistulae tabacinae recentis, epistomio ex cera clauso, indidi, applicatione deinpuris mutatis vestibus facta. g. Frigoris moderatioris effectus eximios et sani et aegri in uniuersum experiuntur, sed magis Vel minus beneficos pro naturae quorumlibet diuersitate. Nihil ad debilitatum systema neruosum roborandum, tonum vasorum flaccidorum restituendum, humores compingendos, et animi vires intendendas efficacius, nihil quoque ad putredinem Coercendam

378쪽

X. OBSERVAT. ET ANIMADVERS.

cendam praestantius frigore eli, siue istud per auram superficiem corporis alluat, siue per aquam ei applicetur varia arte, siue potulenti cibique vehiculo ore hauriatur. Frigus vero in motum redactum si ad corpus allidit, tanto magis neruoS concutit, et omnes reliquas partes horum imperio subiectas; hinc et flatus frigidi, immersiones in aquam frigidam, perfusiones aquae eX vasis Violenter eX-cussae rei. tanto maiorem Vim eXercent. Quantum autem frigus in febribus et nominatim febre variolosa et symptomatibus quibuslibet sociis mitigandis, coercendis, Valeat, quantum contra ea calor lecti, aeriS, potus, medicaminum, in variolis febrem intendat, cephalalgiam, deliria, anXietatem, dOlores rel. , numerum Variolarum Vna cum putredine, augeat, crises neces artas per saliuam, lotium, aluum perturbet, quemlibet sua experientia condocefacere potest. Innumeros igitur aegros variolis naturalibus fere prostratos frigoris diuina potentia potis limum in vitam sanitatemque reuocavit. Nec eodem praeprimis beneficio, quin liberalius erogato, multa millia hominum feliciter insititias variolas superasse negabit, nisi qui historicam fidem Omnem conuellere audeat. Prout vero semper proportio quaedam inter vim medicamenti et vim morbi ad felicem curationem requiritur: ita et in frigoris per auram potum Vel quellaCunque alium modum administratione, quod ipsum in hoc morbo, si quid aliud unquam, medicamenti nomine dignum est. Dabo igitur quidem lubens RHASI, saepe profuisse aegris Variolas subitiiris,

379쪽

s VPER IN SIT. VARIOLARUM.

praeparationis instar, non liberum modo accessum frigidi aeris potumque frigidum, balneationem frigidam , quin imo, si iam symptomata morbi in gruerint, ad eXltinguendum febrilem aestum aquam frigidissime et copiosissime potam. Largiar anonymo auctori e), temeritatis etiamsi variis notis alias suspecto, in insulis Americanis, in quibus aeris calor raro 76. gradu therm. Fahr. inserior est, putridis variolis unice aliquoties suffecisse perfusi1onem aquae frigidae sub intenssissimo febris gradu factam, vel commorationem aegri inter duas ianuas apertas, Ut perflatu refrigerium caperet. Non repugnabo, bene cessisse in Bengalia Gymnosophiastarum morem, post Variolarum insitionem ad febris Vsque eXortum, dein eruptione facta ad finem usque morbi quotidie aegros gelida aqua perfundendi; concedamque ΗοLLWELLIO d b, qui haec narrat, pustulas sub praesentissimo periculo collapsas audaci hocce consilio fuisse eleuatas pureque incantamento quassi repletas. Nec in dubium vocabo prosperum successum, quo centum et duodecim homines in insulis maxime septentrionalibus Scottae dicuntur e) insitionem subiisse, licet sub tanta penuria ligni, ut vix cibis coquendis sufficeret, et licet horum multi denudatis pedibus per

380쪽

niuem glaciemque incederent. Credam et disparuisse Vindobonae, moderante rem celeberrimo IΝGΕΝΗovss f), conuulsiones liasantis insitione variolosi, quum per apertam fenestram frigidae aeri

illum eXponeret. Verum non omnia omnibus Conveniunt. Sub febre effrena aestuque ob putridum fomitem immodice grauante saepe sine incommodo aeger perferre potest frigus, sano molestissimum nec innocuum. Alia omnino ratio est hominum eXercitatione corporis, balneatione frigida, inclementia aeris, cibis siccioribus, induratorum: alia hominum, sedentariae Vitae, calidis ferculis potibusque, teporique aeris inter hypocausta coerciti assuetorum. Alia hominum, qui animalis Victus, aromatum, potuum spirituosorum, Copioso usu caloris

naturalis augmentum notabile ContraXerunt, iisdemque de causis febrem efferatiorem perpeti solent, quo in casu Angli versantur: alia eorum, qui victu potuve tenui, aquoso, blando minusque nutriente acquieverunt. Ita inhorrescit rigetque hysterica foemina, vir laboribus excretionibusque nimiis enervatus vel infans tenellus ad eum frigoris gradum , qui robustioris cutem Voluptatis sensu assicit. An porro idem est, aurae liberum per fenestras vel

ianuas commeatum Vtrum media hieme an vere

vel autumno concedas 3 idem, eXspatiari vel efferri extra aedes.et in campos, quando gelu Omnia rigent, Venti frigidi saeuiunt, nubibus effunditur gelidus imber, ac quando contrario modo haecce

omnia. f) A nosExsTEIN om Baras Sit domar. F. I99.

SEARCH

MENU NAVIGATION