Opuscula in quibus commentationes varias tam medicas quam ad rem naturalem spectantes retractavit emendavit auxit

발행: 1785년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

391쪽

Vnam in nimia debilitate systematis neruosi quaero, sub qua initio quidem omnia, Vulnere excepto, ex voto succedunt, febris mitis est, nec suspectis symptomatibus stipata, eruptio statuto tempore incipit, sed solito copiosior nec ordinem vulgarem partium obseruans, nec eXanthemata sese ut par est attollunt, nec pus postea concipiunt, sed eius loco ichorem acrem late profundeque erO- dentem. Bina eius generis eXempla vidi lethalia, spectator unice, non medicus, Utrumque infantum. Alterum horum pusio fuit dimidii anni, cui mater hysterica mammas praebuit, cuiusque in cadauere nihil vitii clandestini apparuit; alterum puella duorum circiter annorum. Periculi imminentis iudicium eX vulnere tempestiue iam formari potest, ut- quod consueta inflammationis signa prae se fert, sed pallidum, planum, vel ViX tumidum, absque pruritu vel dolore vel tenui sub cuticula latice conspicitur, et absque consuetis in brachio vel axilla incommodis, ita ut quinto adeo imo sexto post insitionem die adhuc de insectione dubitari positi Atque haec vulneris conditio subinde aliis iam sese evserentibus signis variolarum, febre, doloribus dorsi vel lumborum perseuerat, imo depressum medioque liuescens apparet. Obviam mihimet venit eiusmodi casus in puero anno adhuc minori, sed iam ablactato, in quem conferre artificiales variolas me, etsi ob tenellam aetatem inuitum, oportuit, ne a fratre et sorore, cui Variolas inserueram, inficeretur. Sexto adhuc die in hoc clausa utriusque brachii plaga erat, tumoris omnis fereque Omnis

392쪽

omnis rubedinis eXpers, etsi papulae quaedam tam super iisdem, quam in Vicinia conspicerentur. Quae ipsa inflammationiS retardatio me, a DIII 8-DALIo g) admonitum, anXium lain reddiderat. Nec immerito, Vt postea Comperi; nam Variolarum magna copia inter eiulatus ploratusque trium nychthemerorum erupit, sine consueto alias Ordine, earunden1que neque rite sese attollentium neque probe suppurantium, quae ipsae nec pepercerunt

parti capillatae capitis, nec labiis, nec linguae apici. Tertio post eruptionem die eXanthema purpurae haud multum absimile, Anglis Ralli, incidit, quod ipsum, Vtut ante eruptionem Variola rum alias non insuetum, sub eodem tamen raro

pullulat. Intumuit sensim facies sub insigni rubedine febreque haud mediocri, ut palpebrae fere

clauderentur. QIli tumor sensim in manus desedit. Seruaui tamen puerum clysmatibus, cortice feruviano et spiritu vitrioli, unde maturatio pustularum bene successit, calorque cum tensione cutis dolorifica remisit. SubiunXi ad seriores noXas arcendas tempestiuum et repetitum purgantis Vsum. Naturaque ipsa subuenit copioso diuque continuato puris eX deXtro vulnere estiuuio, et secretione saliuae copiosiori, nisi haec ipsa dentitioni adscribenda

sit. Non unice autem infantes huic infortunio obnoXios esse, duae a DIMSDALIo Ab de adultis amplefactae

393쪽

factae narrationes testantur. Et in hisce nullam aliam causam quam inertiam Virium arguo, nihil neque heterogenei in primis Viis neque inquina menti in humorum massii offendens. Quid hanc inertiam producat in hominibus ad aspectum fant1simis floridaque aetate fruentibus, imo robustis, quum contra ea in aliis, pallidis, laXae compagis, debilibus hominibus, saepissime et vulneris inflammatio et variolarum eruptio et maturatio tempestiue laeteque succedat, fateor animo me comprehendere non posse. In ancipiti hocce casu totus curationis cardo sine dubio inflammatione vulnerum fulcitanda vel augenda, et, Una cum hac, stimulo, ad febrem eruptionem et maturationem necessano,

impertiendo, nititur. Ad purgantia efficaciora hoc fine tempestiue confugit praestantissimus DI'S-DALE io, quorum usum sub eius saltim moderamine proficuum fuisse, quis tam ingenuo et ab omni empirico fuco alieno viro non fidely Quantum equidem capio, irritamentum pro febre excitanda ex hisce eXpectauit 'ill. Λ RosΕΝsΤΕΙΝ ho contra ea iis usus est stadio febrili ad febrem effrenam moderandam, quorum tum modo me iudice tuta est administratio, quando febris vehementia a saburra primarum viarum proficiscitur, quam semper tamen praestat ante insitionem eliminasse, quam sub febre, iam

inde fere coniicias, hoc non vulgarem b. viri praxinfuisse, sed admonitum amico quodam ad hoc consilium subi ungendum.

394쪽

368 X. OBSERVAT. ET ANIMADVERs.

iam emergente. An vero ubivis sub dicta illa vulaneris conditione purgans conferat, ulterioribus experimentis constabit: certe anceps videtur remedium , si is eius delectus fit, vel ea eius dosis adhibetur , quae loco stimuli vel concussionis in systentate neruoso eXspectatae hoc ipsum magis debilitat simulque inflammationem magis imminuit; quippe quum inter Omnes palam sit, mitia purgantia ad coercendam inflammationem haud parum

conferre: praetulit Vero Di 'SDALIVS ceteris purgantibus potionem, quam Senna Ialappaque intrant. Nonne igitur tutius, ut viribus calcar subdatur, emeticum est, utquod neruos vasaque intensius concutit, et minorem semper debilitatem post se relinquit, quam per aluum purganS, et humores ad cutem testante diaphoresi subsequente valide pellit. Multa quoque sub hac inertia spondet ius carneum, alias restringendum , cochleare unum vel alterum vini Rhenani, Moschus, Camphora et praeprimis cortex Ρeruvianus. Quibus tamen praeferendum iudico sinapismum, vel, si cum aetate prouectioribus res est, Vessicatorium, quoniam citius haec vires erigunt, mox sub ambigui istius ominis notis imponenda. Ipsum insitionis vulnus pro vesicatorii applicandi loco eligerem, nisi metus dehortaretur, ne eX connubio naiasiliatis variolosi cum cantharidibus pertinaX vlcus enasceretur, quod insitione Variolarum vesicatorii ope peracta aliquando accidit. Suris igitur velicatorium vel plantis pedum epis pasticum imponendum. Simplicium horum stimulantium alterutro obuiam

395쪽

sv PER IN SIT. VARIOLARUM.

obuiam subnascituro alias periculo iri posse, confudentia haud mediocri persuadeor. Alia causa sinistri post insitionem euentus, dum nullus eius metus suberat, continetur diathesi putrida su bito emergente. Miratus iani est illit c ΑΜ ΡΕRus I), undenam fieret, quod virus variolo sum febrem putridam tam saepe p uocaret, a Variolosa tamen diuersissimam. Rarius quidem longe enascitur in insititiis variolis, quam naturalibus: dolendum tamen connubio alieni huius inquinamenti adhuc subinde post insitionem locum fuisse. quod ipsum adeo intermiXtae pelechiae vel variolael nigrae declararunt, nec febris suppuratoria, confluentes praecipue eXcipiens, hocce connubio caret.

Bis in infantibus aliorum curae demandatis et per fectis ina sanitate ante insitionem gavisis, petechia- Iem febrem vidit CAMPERus. Aliud eXemplum et quidem lethale pueri septennis specie sanissimi, a se insitioni submissi, sistit b. LvD IGius m). In isto

d. I a. pustulae nigrae eruperunt, quibus quamuis infusum corticis Peruviani et radicis Serpentariae Virginianae mox Opponeretur, successerunt tamen deiectiones aluinae crebriores et tanta resolutio sanguinis, ut hic ipse ex ore et naribus proflueret, et puer d. I . animum efflaret. Non

0 De emolumentis et optima me suω. t t. variol. r. S. D. m) Progr. de contogio varisi. p. sqq.

396쪽

37O X. OBSERVAT. ET ANIMADVERS.

Non dubito porro vermes, nominatim lumbricos, inter clandestina corporis vitia' collocare, quae subinde spem omnem salutis frustrantur. Hi ipsi, quum in plerisque morbis mutare declarsum peioremque reddere soleant, non mirandum, quod eandem in variolis nequitiam eXerceant. Nec ulla alia potuit erui mortis causa in duobus pueris, naturalibus variolis correptis iisque paucis, mitissimis, beneque suppurantibus, quam lumbricorum copia post mortem, pustulis iam siccescentibus sub convulsionibus obortam, in intestinis reperta n). Memorabile tamen, quod quidam Variolossi, molestos istos hospites licet apud se fouentes, impune tamen eos ferant; prout ipse de epidemia a. I 767. heic

grassata in aduersariis notaui, quamuis infantum haud pauci verminantes tum Variolis obierint, causa forsitan longe diuersa, alios tamen, Vermibus Correptos leuem modo morbum fuisse eXpertos. Quaenam tantae effectus diuersitatis causae Τ An copia vermium subinde accusari potuit, vel insignis eorum vivacitas 3 an aliquando sensilitas subfuit intestinorum subtilior, conuulsiuis motibus fauens y An

subinde a motu reptatu vel rosione Vermium nerui

quidam affecti, qui plus commercii cum pulmonibus vel corde habent 7 In harum causarum aliqua

ratio quoque sine dubio latet, quod quidam sub

insititiis variolis verminantes grauius, alii mitius ver plane non assiciantur. Ipse memini, me inse-yiste variolas puellae duorum annorum optimo su cessu,

397쪽

SUPER IS SIT. VARIOLARUM. 37 Icessu, tametsi Vermes foueret, anthelminticis praeparationis tempore non obsecundanteS, quorum unus tertio eruptionis die mortuus, alius post datum sub finem morbi purgans, Vivus secessit. Similem in munitatem plures alii in morbo arte producto obseruarunt; unde quidam insitores audaciores facti praesentiam vermium non Curant, neC , prout prudente olim consilio factuna fuit, euerrendis antea iis intenti sunt Ne vero credas, nouissimam insitionis methodum peculiarem quandam vermibus praesentibus praerogatiuam habere, binas huc transferre historias o) operae pretium est. Altera spectat ad puerum quinquennem, qui, licet viginti pust

lae modo eaeque bene suppuranteS numerarentur, caro et stupore haud mediocri tentabatur et trismo; altera ad infantem lactantem, iam tertio ab inlitione die febrientem, dein confluentibus variolis mulctatum, quibus succubuit, Causa praecipue Verminosa, ut symptomata Vulgaria et deiectio vermis magni edocuerunt. Memorat insuper colluuiem biliosam primarum viarum DIMSDALIVS quae aliquando, etsi valde raro, incidit, et valetudinem insigniter labefactans vomitiones eruptionis stadio excitauit. Fomitem biliosum declarauit tartarus emeticus datus , qui et emesin eXcitando et aluum mouendo et modice sudorem pellendo profuit. Aluo eXinde non bene A a a succu-

398쪽

37 a X. OBSERVAT. ET AN IN AD VER s.

succedente subducere eam cathartico Visum, et eruptio subsequens aegritudinem hanc omnino dispulit. - Fateor mihi non satis probabile videri, colluuiem hanc post insitionem fuisse collectam, sed ante eam, qui tamen impurus fomes eiusmodi est, ut suis signis cognoscatur, et tolli antea possit. Quod si neglectum fuerit, suppetias dictas prodesse quisque facile largietur. Id igitur ex demonstratis istis clandestinis nocendi causis satis euinci arbitror, felicem insitionis eXitum non apud omnes et singulos, simplicitate unice artis, aerisque liberi et frigidi commeatu, contineri q).

In noua inserendi variolas methodo molestum est, quod seriores iteratique pustularum prouentus nonnunquam contingant, qui quibusdam rei ignaris imponunt, ut de morbo recidivo querantur. Semper tamen intra tempus decursui variolarum destinatum coercentur. Prior tempestiue suoque stadio obtinens eruptio solet in hisce cassibus post febrem etsi praeuiam esse pauca, nec pustulae rite suppurant, aegro ceteroquin bene se habente. Hancce morbi lenitatem facile aliquis tum naturae vel artis beneficio tribuere posset, et, loco suppurationis variolarum, tanto largius ex vulneribus puris effluuium exspectare: sed ecce, quum omnia in

399쪽

SUPER IN SIT. VARIOLARUM. 373 in vado esse credantur, noua eXanthemata puli

lant , subinde pristinis copiosiora, et repetitis nonnunquam Vicibus perplures dies. Praecedit haecce febris priori aliquando fortior cum symptonaatibus consuetis, subinde ne cephalalgia quidem prius molesta est: ipsae vero variolae istae succenturiatae rei arescunt absque pure vel modo post illud conceptum. Patet igitur euidentissime, naiasmatis partem remansisse adhuc in corpore, quae Viribus nouis collectis critice ad cutem exundauit. Qui opprobrio hocce vertunt insitionis arti, perpendant in naturalibus variolis iisque copiosissimis saepissime Virus hocce superstes pulmones vel alia nobiliora

viscera interna vel oculos vel glandulas, unde bu- hones molestissimi, petere; nec rarum esse, quod secundum vulgarem per fila inserendi artem, eXanthema pruriens, quod scalpendo acre liquidum effundit, silccedat, nisi tempestiuis purgantibus et potu demulcente illi obuiam eatur. uum tamen noui isti prouentus ad anomalos casus referendi , et negligentia varia inde mala consequi queant: dispiciendum est, quibusnam causis debeantur et quibus modis facile iisdem praeverti

possit. Iam supra g. s. ad farem indicaui, probabile esse valde, aeris frigidi iusto liberiorem usum in culpa eorum saepe esse, quae tanto manifestior,nte saltim iudice, si sub eruptionem ipsam frigori homo pateat r). Accusandae et diaeta nimis nu- Aa 3 triens

400쪽

37 OBsERVAT. ET ANIMADVERS. triens et exercitationes fortiores corporeae; nempeii praecipue hasce recrudescentes variolas eXperti sunt, qui lenitate morbi capti, iusto praecocius ad suos negotiaque pristina reuerterunt s). Sed et aluum non satis per morbum liberam, pro causa huius phaenomeni habeo, inductus casu sangulari, in quo tamen pars culpae sorssitan in nimium comporis motum coniicienda. Est hic ipse casus, quem ampliori sermone me descripturum supra pollicitus sum, filii cel. Professoris PEPIΝ. ΠInuitauerat me ad insitionem in filio suo amnos octo nato instituendam parens ipse, de beneficio huius artis persuasus, nec nuperioribus infausti

successiis eXemplis turbatus, nec vanis aliorum Velignorantia vel mala mente peccantium auocationibus. Etenim alii praetenderunt periculum , ne morbus per Urbem dispergeretur, alius effluxisse iam tempus insitioni idoneum, etsi medio Maio degeremus, rel. quas aniles persuasiones facile fuit ad refutandum. Quin pater praestantissimus filiam pariter suam Cellis degentem huc arcessuisset, ut

una arti subiiceretur, nisi ipse consuluissem, ut curae eXimiorum ibidem commorantium medicorum eam relinqueret. Ρuer iste omnibus notis 1anus

fuit, praeterquam quod pallidam faciem gereret,

bene appetens, respirans, egerens, dormienS, Viribus infantibus eiusdem aetatis aliis fortior. Quoniam present peculiar method of treating persons inotasiated foρ the Smasi - POx, P. 3C. G DIΜSDALK l. c. p. 5I. sqq.

SEARCH

MENU NAVIGATION