Opuscula in quibus commentationes varias tam medicas quam ad rem naturalem spectantes retractavit emendavit auxit

발행: 1785년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

381쪽

omnia sele habent 7 idem, bibere aquam aeris heianignitate sponte tepescentem, aC non aliam potare, quam, quae inhorresCente Corpore eX puteo ab

aegro is Q hausta fuerit 7 Sed multiplicem hancce

incidentium vel circumstantiuila rerum varietatem non curant SVTTONES eorumque assectae. Imo ne

diuersorum quidem stadiorum variolosi morbi ra tionem habent. Equidem etsi liberum frigidumque aerem per totum decUrsum morbi approbem et sollicite eundem aegris sub insitione inariolarum conciliem, ita tamen moderandum esse arbitror ut febrem quidem eruptioni praeuiam mitiget, non suffocet, porro Vt, instante eruptione, paullo maior tepor admittatur, praecipue si febris iusto mitior praecesserit. Etenim febrem ad euoluendum latensmiasma variolosum necessariam iudico, et in hac quum et morbus absque pustulis absolui possit veram eius essentiam pono. Quantum Vero frigus febrilem impetum refrenet, satis superque egomet cognoui, probeque animaduerti, horis illis, quibus persuasione seueriori aegrum eXtra lectum retinui , illum fuisse blandiorem, quam ubi vel lassi

ludo, vel nocturnum tempUS, Vel Cognatorum nutricumque indulgentia siue praeiudicium, lecto aegrum affixerat; et licet in eo quidem eXceptiones nonnullae g) locum habere queant, quod, quo mitior febris, eo parcior pustularum numerus subsequuturus sit: plerumque tamen, quo blandior Z a febris,

382쪽

X. OBSERVAT. ET ANIMADVERS.

febris, eo pauciores Variolae pullulant. Ita vidi sub insitione a. 1777. inter quatuor eiusdem parentis liberos, quorum interesse eXistimabat medicus insitor ad febrem alendam eruptionemque promovendam foueri verno tempore conclaui calefacto,

infusoque florum Sambuci calide et copiose poto, duos, qui sese hisce molestis fomentis prae naturali alacritate subtrahentes mitissime affecti sunt, paucissimisque bene suppurantibus emerserunt quod praeprimis. filio subinde per ianuam apertam clam aufugienti accidit , dum reliquos effrena febris,

tumor faciei ingens, copiosa Variolarum emptio Cum omnibus hancce concomitantibus incommodis et diuturna molestaque plagarum suppuratio mulctabat, horumque parentes in metum atrocissimum futuri euentus coniiciebantur. Mihi et maxime probabile, infantes tenellos Variolis vel ideo grauius affici, quod fotu corporis nutricum, a quibus gestantur et quibus accumbunt, iusto magis incalescant, et in hosce beneficium istud aeris liberi alluentis, quo maiores infantes vel adulti sedendo

vel ambulando fruuntur, cadere nequeat. Cauendum tamen, ne vitando Scyllam in Charybdim incidas. Dubio enim caret, tulto tenuiori diaeta, repetitis purgantibus, item frigoris immodici et intempestiui usu enervari tantopere VireS corporis, ut fomes variolosus suscitari, circumagi, subigi, eliminari nequeat, vel etiamsi motus aliquos per

agat, hi salutari depurationis officio non sufficiant Et huic nimiae corporis debilitationi adscribo, quodlsaepe post insitionem evanidae modo effectus iniplagiS

383쪽

s VPER IN SIT. VARIOLARUM.

plagis notae, nimirum eXiguum sed fugax molimen febrile, maculae tantummodo paucae, vel eleuata quaedam exanthemata absque debita duratione et

suppuratione sese exseruerint, quibus si credulitas insitoris nimis confisa fuit, nec hicce artem, prout par est, iterauit, aeger periculum nouae improvisae infectionis in ignominiam insitionis incurrit. Hoc quoque nimium per frigoris praecipue austeritatem virium dispendium in culpa habeo, quod in haud paucis post insitionem eruptio non suo unice itadio contingat, sed et saepe serius, quum nihil eiusmodi exspectetur, noui pustularum prO- uentus fiant, licet et aliae recidivae huius emorescentiae causae subesse possint, ut eXemplo infra suppeditando constabit.

g. 6 Nec minimum ad successum, quo hucusque in variolarum insitione gauisus sumia contulisse arbitror potum copiosum farinaceum acidulum, verno tepore imbutum nempe extra hoc anni tempus hactenus hanc artem non eXercui), quem aegris

stadio praecipue febrili iniunxi. Acre enim quodlibet mitescit aquoso latice, diluuntur pro indigentia humores, humectando fibrae emolliuntur, aluus aperta seruatur, lotii secretio liberior fit, sicque febris non solum mitigari se patitur, sed crisivariae adiumentum praebetur.

384쪽

3s8 X. OBSERVAT. ET ANIMADVERS.

g. 7. Quoniam vero Variolae, ea arte eXcitatae, quae omnia insitionis commoda colligit, omnibus momentis totoque suo decursu plerumque mitiores sunt breuiorisque durationis, quam illae, quae Vel naturali infectione, vel quando vitii siue defectus aliquid in insitionis norma commissum fuit, enascuntur: res funimi momenti est, perspecta habere Phaenomena signaque, eX quibus certissime cognosci posit, hominem aliquem, utut blande eX institione affectum, vere tamen Variolas eluctatum, et Contra nouum infectionis periculum munitum satis esse. Si criteria insitionis efficacis ab Equite a RosΕΝsrgir; h θ i11 mediuna prolata cum decursu illo mitissinio arte productarum Variolarum, qui DIIISDAL1o aliquando obtigit, comparatur: Varia Sab hoc receiisitas historias pro irriti succestiis eXemplis habere procliue est. Neminem enim illustris ille Suecus agnoscit post insitionem contra nouam infectionem tutum, nisi in quo plaga quodammodo suppurauerit, febris septimo, octauo vel nono die sese exseruerit, quam ipsam eXceperit eXanthema

plus vel minus copiosum, cuiuS parS pHS conce- serit, ita uum colorem induerit, maturuerit, crusta subsequente decidua; vel, in quo, deficiente eruptione, plaga copiosum pus diu satis effuderit. ΙHaecce scena si insitionem insequuta fuerit, nullus sane Varioloso morbo aegrum vere laborasse ambi

385쪽

s VPER IN SIT. VARIOLARUM.

get. Sed DIMsDALIVs iu casus memorat tam breuis ambitus, ut i ntra octiduum Omnino finiretur, tempore purgantibus, quae subiungere solet, destinato sit nul in computum relato; unde iana patet non Omnibus dictis phaenomenis locum esse. Vidit subinde iam postero vel subsequente die in vulneribus manifesta iniectionis indicia, febrisque simul

notae 1ese eXseruerunt valde eXiguae, inhorrescentia Unice miti, Cephala gia, leui inebriationis sensu vel somnolentia declaratae, intra Viginti quatuor horas evanidae; nec in hisce suppuravit vulnus, sed in crustam miguam eXaruit, absque Vel vlla subsequa pustularum in corpore eruptione. Vel parcissima modo papularum, veris Variolossis pustulis distin allium, nec maturescentium, sed intra triduum exarescentium. Quis hosce simulate quasi aegrotantes crederet eodem iure veris variolis laborasse dicendos es e, eademque immunitate aduersus futuram insectionem nouam potitOS, aC istum,

qui, aliquot millenis pustulis consitus, duplici

febre aestuosissima inter dirissima aegri tormenta et centena circumstantium ad leuanda ista perpetuo Oblata .auxilia, tanquam naufragus in tabula undis procellosi maris circumactus, emersit, nisi tam frustra postea iterata insitio, quam consortio cum variolosis ab omni noua labe immunis, id confir inuiset certissime. Fefellerunt se aliosque multi insitorum eo, quod in diiudicanda insitionis etf-

386쪽

cacia singularibus quibusdam indiciis nimium tribuerint , quum in mitissimo isto morbi decursu

nonnisi plura coniuncta de eadem conuincere nos

possint. Quo minor est plaga inflicta, eo leuior inflammatio fiat nisi qua corruptela humorum vel aliud vitium subsit , necesse est. Hinc in puncturis istis nouae methodi saepissime praeuia leui nec

multum extensa rubedine cum duritie, pruritu vel miti doloris sensu , vulnusculum vesicula modo tegitur rotunda, quae collecta purulenta materia vel sensim exarescit, vel attritu accedente Crepans per aliquot dies tantillum modo puris emittit.. Omissis unguento vel emplastro exigua eXanthemata in vicinia simul erumpentia effectum portendunt. Dolore in axilla, qui vulgare solet esse, sed febri propius, indicium efficacitatis insitionis Viaeque, quam miasma primum petiit, subinde tum modo conquestos percepi infantes, quum digito eandem premerem. Huius doloris loco quidam rigoris vel stuporis sensu in brachio afficiuntur Febris praesentia ex regimine descripto adhibita saepe valde ambigua euadit. Numeros pulsuum in carpo inire apud infantes, quibus sponte valde celeres sunt, difficile est. Horror saepius incidit

quam calor, Uterque, ut ipsa celeritas pulsus, non Vna serie pergens sed interrupta, saepe noctu modo, qud, quid contigerit aegro, plerumque nonnisi infidis narrationibus muliercularum famulantium re scimus. Verius igitur febrem latentem ex symptomatibus quibusdam eam alias concomitantibuS,

quam pathognomicis istis, quae schola vocat, sigiὶia

387쪽

SUPER IN SIT. VARIOLA RVri. 36 I

eruimus. Ita sime errore, Vt computatio dierum pollea indicauit, aliquando conclusi, febrile stadium incepisse, quum mihi non interroganti, post praegressas noctes quietas narraretur, nocturnam quietem fuisse insigniter turbatam. Idem porro confirmauerunt lassitudo corporis, lecti desiderium, capitis dolor, rubedo genarum, nausea, Vomitus, dolores dorsi et lumborum, lingua impura cum sapore oris ingrato, appetitus prostratus .foetororis molestissimus, qualem suppurantes Variolae copiosiores spargunt. In paucitate ista pustularum earumque minutiorum, ad quam plerumque methodus noua easdem restringit, Vtrum Vere PUS COn- Ceperint, necne, determinare subinde arduum est. Vidi enim ex multis exanthematibus, diebus primis eruptionis stadii emergentibus, sed sponte dein evanescentibus, paucissimas nonnunquam pustulas unice superstites, bene sese in acumen solitum attollentes annuloque rubro cinctas, quarum Vero Vna Vel altera tantummodo ad maturationis iustum gradum peruenit, quoniam reliquas Ob pruritum perceptum intempestiue contriuerant. Fac iam et superstites hasce paucissimas contritas fuisse: nonne,

si tibi suae viso in pustulis pure satis non fiat, sub

initi isto, quem hactenus in aegro obseruasti, morbo, dubitabis, an aeger veris beneque maturatis variolis laborauerit

388쪽

ῆ62 X. OBSERVAT. ET ANIMADVERS.

SECTIO SECUNDA.

. 8. Quod vero me insitionis arti alias fauentem praeprimis angit, Vetus quidem Opprobrium est, jed solidis argumentis nondum retusum, quod nimirum, licet illa reipublicae, tanti ciuium numeri vitae parcendo, quam maxime prosit, nihilominus tamen, quicquid praesidiorum coniuncta acuti ingenii et consummatae eXperientiae Virorum sagacitas excogitauerit, et quisquis fuerit in omittendis omnibus, quae dubium euentum reddere possent, rigor, de singularis hominis, apparenter sanissimi, fed insitioni subiiciendi, vita sponsio fieri

nequeat. In principe igitur, e. c. unico forsitan

regni herede et pacis salutisque populi seruatore, in filio unico parentum solatio, coniuge dilecta numerosaeque familiae matre, animus medici haud immerito in capiendo consilio vacillat. Regeri solet vulgo, si eiusmodi homo sub cunctis istis commodis, quae insitionis ars offert, moriatur, eum tanto certius vita decessurum fuisse, si variolae naturales eum corripuissent. Sed quidni potuit successu temporis clandestinum istud vitium, quod insitione suscitatum necem attulit,ivinci 3 Fac et

insuperabile aliquod vitiam subfuisse, per plures

tamen annos Vivere villaque reipublicae membrum

esse potuit. Aliter sine dubio se res habet, epide- mice variolis grassantibus periculoque infectionis imminente, quod tamen insitionis tempus, tam ob aeris peruersam indolem, quam ob facilem inse-

389쪽

ctionem naturalem, qua fama medici periclitatur omnium minime commodum eis In gratiam generis humani rarissimum est infortunium, cuius tamen calculus non commode eo fine sit bduci pota est, ut metum mortis e X insitione ori indae minuat. Alia enim ratio fuit, quum in cunis iaceret ars a , alia iam, quum post multos errores CO1nmissos praesentis perfecDionis fastigium attigerit. Fieri quoque potest, Vt nescio quo fato unus medicus incidens in corpora mali habitus, licet apparenter boni, eXitum dolendi causam habeat, quum alteri nonnisi corpora habitus Vere boni votoque omnino respondentis obueniant. Nolim hisce patrocinium agi inscitiae vel temeritatis medici vel aegri vel 1amulantium, qUOrum omnium culpa aliquando causa mortis enata. Sed, Vt Vetustiora tempora cum recentioribus conseram, neque CX JURINI et SC ΗΕVCΗ-ZER1 tabulis, quae Omnium primae in Anglia comparuere, Vnum fere mortuum ex insitione subiectis, assignantibus, nec eX narrationibus de longe feliciori suΤΤoNves sorte, quod scilicet inter 17O OO

non nisi s vel 6 b), vel ut alibi fertur, nonnis1 6 vel 7 c) hominum dispendium fecerint, tuto vel

maius

quae saltini hunc vlum habere possiunt, ut inde incre menta artis sensim laetiora quodammodo cognoscantur.

390쪽

36 X. OBSERVAT. ET ANIMADVERS.

maius vel minus periculum insitionis colligitur. Quis enim demonstrabit inter numerosas istas mortes, quae in priori computo notatae sunt, omnes et singulas vere eX insitione contigisse, nec ullas ex naturali infectione clam facta, vel alio vitio 7 et quis felicitatem suTTONIsus adscriptam omni

falsi suspicione liberabit, quum ili. Baronetus PR1NGLE iam significauerit, Suttonianorum ducem ne ullius quidem interitum admittere voluisse. Dolendum inter haec, quod medici scientia praestantes, quibus infausta eiusmodi insitio obtigerit, metu forsitan, ne inde fama periclitaretur,eXceptis paucissimis exemplis, casus hosce reticuerint , quum tamen nihil videatur ad pericula futura

similia avertenda essicacius ampla omnium momentorum eXpossitione, adiuncta cadaueris sectione. Vtinani plures hac in re ingenuitatem LUDUIGII O

LOCIILRI H, DIrisDALH fb sequuti essent Causae mortis post insitionem contingentis, vel, quod idem heic loci, vehementiae morbi insolitae, licet omnia antea blandissimum optimumque euentum praesagirent, nihilque postea sub decursum vitii accederet, non una, sed plures eXstant. Vnalmd Progr. de contagio varioloso, p. sqq.

e) Observat. circa inocul. varies. in neonatis.

SEARCH

MENU NAVIGATION