Opuscula in quibus commentationes varias tam medicas quam ad rem naturalem spectantes retractavit emendavit auxit

발행: 1785년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

411쪽

sv PER IN SIT. VARI OLAR V M.

De opportunitate corporis humani ad contagium suscipiendum paucis differendi casus quidam

singularis ansiim praebet. Notum est, multos, pluries licet inter variolosos absque infectione Versatos, inopinato tamen alia occasione data morbo hocce corripi; ita et multos ins1tionem primam vel secundam eludere, qui tertiam tamen efficacem e periuntur, etiamsi idem pus effectum in aliis desi1-deratum praestiterit. Id quod filis adhibitis haud

raro contingit. Sed rarius accidit, quod pus per vulnus immissum vel in loco insitionis notabiles mutationes producat, quorsum non solum rubedo, sed et exesio et suppuratio vulneris, maculae vel pustulae in vicinia, erysipelas, crusta vulnus tegens, pertinent, vel remotius in corpore molimina varia febrilia excitet, sed praeter opinionem sine causa manifesta iterum disparentia, absque ulla subsequa pustularum eruptione. Subinde febris orta, sed interrupta per aliquot dies, dein rediens cum Xanthematum satellitio nib; quam vero conditionem a praesente, de qua hic sermo est, remoueo. Ita nec hic urgeo leuem illam per unum vel alterum diem durantem vulnusculi inflammationem, quae in hominibus a procliuitate ad variolas omnino alienis, vel iis, qui iam superarunt variolas, apparet, quae quidem ipsa in hisce quoque filis pinguedinosisque adhibitis intensior fit, sed apud omnes

et1n U. Hisoria mea insit. varios. in Suecia,

412쪽

et silagulos sine aliis symptomatibus, coalescente mox vulnere, dissipatur. En igitur historiana ipsam. A. 1777. d. 3O. Aprilis per vulnus in utroque brachio filum pro insitione applicui puellae trienni,

tenellae et ad lacrymas pronae, nulla ceteroquin alia aegritudine quam abdominis intumescentia et nonnullis tineae capitis residuis tentatae, cui et postea obnoxia fuit. Sororem eius et cognatam

eadem hora eodemque filo encheiresi submisi, eo effectu, ut in hac sueto tempore morbi signa sese efferrent, in illa Vero et secundum eXperimentum filo alio in aliis emcaciam comprobante institutum inane esset, nec nisi tertium pure liquido succederet. In puella, de qua hic sermo , Uberius sanguis emuxit, etsi plagae non profundae. Calor conclauis septentrionem spectantis per totum morbi tempus inter gr. 6O. Fahr. et 6 . substitit. Quoties tempestas ferret, liberam horti vicini auram illi concessi. Biduum post insitionem eXimens fila quae modo extra limites vulneris striis Emplastri Anglicani ex Ichthyocolla firmaueram) utrumque vulnus aliquantisper rubrum Vidi, minus vero sinistrum, quod tamen duobus locis papula aciculari notatum, item Vna remotius pollicis spatio; dextrum pallida crusta tectum. Catarrhalia aliquot symptomata inter haec per aliquot dies sensit, praecipue raucedinem, ante seXtum diem cessantia, et ceterum nullius momenti. Quarto die utrumque vulnus siccum rubrumque, prope sinistrum vero inhiper macula rubra rotunda apparuit, magnitudine

413쪽

SUPER IN SIT. VARIOLARVN. 387dine seminis Lupini hirsuti L. ; tum appetitus cibi

solito' minor Sexto die in huius summo extremo macula dicta sedem fixerat, nonnihil eleuata. Se- ptimo et in dextra plaga, quae et rubra et tumida fuit, macula, pisi magnitudinis, enata. D. nono dextra plaga largiori ambitu rubens et eleuatior, macula dicta amplior. Sinistra gestit ad utrumque eXtremum maculam nonnihil eleuatam. Post meridiem gena sinit ira rubicunda. Et hoc quidem die puella alui deiectiones fluidas quatuor sponte ortas habuit. D. decimo deXtrum vulnus in unam fere maculam oblongam inflammatam eleuatam de generauit, medio albidam. Hactenus puella sanissima, sed d. undecimo sponte aliquoties postmeridiem contra consuetudinem lectum appetiit, subinde de horroribus conquesta, et vesperi coenam recusauit. In utroque brachio Versus steXuram cubiti erysipelatos a rubedo conspicua et maculae dictae latiores. D. duodecimo utrumque pariter Vulnus erysipelatosum, et dextrum labiis duris tumidis instructum, non quidem hucusque hians sed distensum et medio profundius. D. decimo tertio crusta rotunda bruna tegebat deXtrum vulnus, quod adhuc rubrum erat, et, ut eX maculis indusii cognosci poterat, pus exundauerat, sine dubio ob attritum, quem nutrix etiam animaduerterat. Sinistrum pariter crusta opertum, sed duplici, tumidum in peripheria et vltra spatium sesquipollicis rubrum, epidermide vicina in exigua nonnulla tubercula eleuata. Qtium vero iam spes successuri hoc casu ex insitione effectus serotinarum VarM

414쪽

388 X. OBSERVAT. ET ANIMADVERS.

larum eXemplis vix ali posset: die decimo quarto post primam encheiresin, quum pus tenue sub epidermide vulnerum lateret, linteum carptum madens

pure eX plaga cognatae dictae de cuius efficacia ex dierum calculo certus esse poteram) hausto vul- lneri sinistro imposui; et quum die postero dera- sum linteum carptum offenderem, idem pus apice lanceolae eXceptum brachio utrique punctura siue incisione exigua eXtra limitem rubedinis indidi. Maduit et rubuit hoc nouum dextri brachii vulnus per binos dies, alterum paullo post coaluit, et postea dextrum quoque. Inter haec Vero veterum plagarum rubedo ad diem I9. Vsque permansit, quo ipso decreuerat notabiliter. Tandem die 27. in sinistro brachio crusta una sponte decidit, dein altera; in deXtro autem formata quadragesimo adhuc die tenaciter adhaessit. Remanserunt post delapsum cicatrices rotundae , adhuc superstites, eiusdem la titudinis, ut crustae, sub quibus formatae fuerant; harum cicatricum scilicet in dextro brachio una oblonga piso maior, in sinistro duae, quarum Vna inferior lentis, altera superior pisi grandioris, magnitudinem aequat, conspiciuntur. Sic eXiguam valde aptitudinem ad contagium suscipiendum et fouendum posse eXistere colligitur, quae tamen non habenda pro nulla, prout solum macrum stirpes profert, et statura et perfectione reliquis terra fertili et succosa crescentibus inferiore8. Rubedo vulneris, maculae, erysipelas in Vicinia eius et loco remotiori, puris porro Vestigia,

415쪽

pruritus, crustae, cicatrices ab itisitioiiis filo absque ullis aliis irritamentis per plagam exiguae profunditatis et longitudinis immisso, in infante nulla ceteroquin corruptela humorum laborante, testantur satis, non pro simplicibus vulneribus ista poste haberi. Quid vero effecerit, ut serius longe coalescerent, et cicatrices formarent, quam alias sub tam miti insitionis effectu fieri solet, dirimere nescio. Lassat udo, horrores et cibi appetitus deficiens, quae ipsse phaenomena die Vndecimo notata, si febris praesentis indicia habenda, certe blandi1limae omnium sunt. An sub mitissimis eiusmodi naturae ad euoluendum virus variolosum moliminibus immunitas contra nouum morbi insultum contingat, iterata insitione optime exploratur. Nec di iasido in praesenti casu tertio praecipue eXperimento, quo liquidum pus per lanceolam immiseram, nisi verendum sit, ne subinde pus variolosum unius hominis , plus efficacitatis in uno, quam in altero eXerceat. Hinc occasione data maioris certitudinis causa insitionem iterabo. g. I R.

Illa denique insitoribus molestia etiamnum aliquando obuenit, quod, licet infectio tempestiue subsequatur, morbique circuitus Omnibus momentis Voto nostro respondeat, vulnerum tamen sanatio tarde nimis nec sine difficultate fiat. Non loquor de iis temporibus , quibus primarium ex insitione commodum largum et diuturnum puris ex plagis profluuium reputabatur, eamqne ob causam Vulnera profunda long que placebant, quae ipsa copia lintei carpti sarciebat tur, iis unguentis obliti, quae suppurationem copiosam ciendi alendique vim habent. Non poterant igitur non ex fibrarum hacce multifariae naturae dissolutione,

heterogeneo isto lintei discerpti immisso, quod vi glo-

416쪽

bulum fonticuli aemulatur, et relaxantibus stimulantibus obstruentibus applicatis, molesta ulcera enasci. Qi iam vana vero plerumque spes sit, sere, ut, quo berius ex vulnere fluat pus, tanto minor pustularum numerus efflorescat exitusque in uniuersum tanto blandior fiat, inde iam palam est, quod Vita antea, quam variolae suppurent, Vulnus sese dilatet, et siccescenti hus iisdem plurimum demum puris fundat. Millenis

quoque exemplis constat, abSque copiosa et protracta vulneris suppuratione variolis laetissime emersisse aetagros optimamque sanitatem recuperasse. Ast incisione vix guttulam si inguinis prouocantes, quin puncturactapice lanceolae factae aliquando obstinata ulcera eo, ubi inflictae sunt, loco relinquunt. DIMSDALIVS, si profluuium hocce ultra stadium eXsiccationis perdurat,

hoc singulari in corporis diathesi in the habit) vitio

adiudicat; quale, non determinat. An humorum aliquam corruptelam intellexit, prout haud raro haec in causa est, quod VulnUS, contusio, intertrigo exigui alias momenti in vicus foedissimum degeneret 8 an senia silitatem iusto maiorem corporis Z an flacciditatem λhrarum insigniorem ' Sed et omnino infantes exstite runt ante et sub insitionem ceterum fani, quibita vulnus diuinis hiauit suppurauitque, sensim tamen, sin vilius medicaminis auxilio, coalescens. Nonnisi inter diem vicesimiim sextum et tricesimum octauum refert cI. SCHIN Z u), apud plerosque infantes, in quibus ipse

insitionem peregerat, Vulnera coadunata esse, naturae

quidem solius beneficio. Cassiim iam exhibebo ab hisce eatenus diuersum, quod praeter laxitatem fibrarum nihil vitii manifesti aderat, in quo vero nonnisi post

multa tentamina claudere vulnera mihi datum fuit.

Spectat

417쪽

Spectat hic ad puellam, quae annorum quinque eodem tempore, scilicet d. JO. ApriliS, quo ea, cinus historiam mox recensui, encheiresin subiit, idque iii brachiis solito loco, filo quidem, sed absque Unguento,

plagae exiguae immisso. Ρraeter naturalem fibrarum flacciditatem et pusillianimi atem supra annum omnino sana, olim ad conuulssiones a Vermibus prona. Ρost quadraginta octo horas, quum insitionis fila eximerem, virumque vulnus iam suppurauit, ita ut compressione leui pus proflueret, aliaque in hisce effectus ind1cia tempestiue apparuerunt. Siccum tamen iterum tectumque crusta vulnus dextrum die quarto conspexi, sinistro suppurationem continuante tam liberaliter, ut d. quinto fasciam circumuolutam per plures gyros humectasset,

et die post manifeste hiaret. Ob inflammationem, in signi dolore ante febris insultum stipatam, humectaui illud aqua frigida. Ρost prodroma varia febrilia symptomata septimi et octaui diei, inter quae et eXiguae quaedam maculae in facie d. Octauo eruperant, Versus sinem noni diei febris initium cepit. Quum non sum-ceret aqua ad mitigandam sinistri vulneris inflamma tionem , camphoram Vitello oui solutam d. undecimo illi ut haud sine successu, quo eodem die versus flexuram cubiti sinistri exterius conspectum erysipelas. Febricula eamque concomitantes molestiae cessarunt cum eruptione, tanto autem copiosius manavit vulnus sinistrum, tantoque magis hiauit, dextro quidem pus formante, quod tamen die decimo nono primum emu-xit, initio parce dein copiosius. Variolae erant paucae ad summum septuaginta bene suppurantes et iusto tempore siccescentes, quarum e numero et istae, quae iam ante febrem die octauo macularum forma Visae

Nihil inter haec alieni contigit, quam quod die decimo quarto palpebra superior oculi dextri nonnihil intume

sceret, id quod vero later aliquot diea imposito sacculo

418쪽

39 a X. OB S. ET ANIMAD. SUPER INSIT. VARIO L.

ex soribus Sambuci et camphora lis custi. Variolis iii facie exsiccatis ad purgans eX manna et tale neutro per interualla repetendum transii. Licet vero plaga sinistra inde a die vicesimo primo in fundo repleri videretur, prouentus tamen pristinus puris continuauit, et labia late hiantia propius ad se iuuicem accedere detrecta runt, simul lata excoriatio cutis Vicinae facta cum do, 'loroso valde sensu, renouato praecipue sub deligatio nem. Sic res perstitit ad diem decimum Junii h. e. I. post insitionem, quo metuens, ne ulcus habituale inde fieret, quum et in panniculum adiposum penetrasset, haud sine periculo postea claudendum, corticem peruvianum in electuario praescripsi, quo ipso per aliquot

dies continuato tandem coaluit deaetrum vulnus; alterum vero diu adhuc pus plorauit, donec et hoc corticis largioribus dosibus, quibus interposita Jalappae radix o , reuulsio 1iis causa, et imposito emplastro saturanino, nominatim defensitio rubro, sanaretur. Sed crusta vulneris nonnisi die 26. Augusti decidit ; post quod tempus integerrima et constantissima valetudine puella usa est, corporiSque Virium et animi incremento notabili. Superest iam modo cicatrix in finistro brachio , figura et ambitu oliuae maioris.

Molimen suppuratorium insigne in hac adsuisse merito agnoscitur, quod rariori obseruatione secundo iam insitionis die puris in vulneribus praesentia sese

declarauit. Causam vero huius moliminis nullam aliam quam relaxatam nimiS corporis compagem offendo.

Ο Cui ipsi, nec nitro, in curatione viceruin vetustoruin a cl. RO LEY Essi' ou the titie of tili erate i explorata, plurimum meriti tribuerem ., nisi iste expressis verbis declarasset p. li ), intemperato modo vitae generi addictis Ialappam praecepisse, et nisi in multis casibus recensitis nec huius radicis nec alius purgantis mentionem fecisset. Conducere nitrum tum modo existimo, quin lovehementior viceris inflii natio 1minutum insigneiai creat, eoque vicia. alias facile claudendum alit.

SEARCH

MENU NAVIGATION