장음표시 사용
401쪽
s VPER IN SIT. VARIOLARVN. 3 7 sniam vero infantes copiosiori esca facile sordes inprimis viis contrahunt, praescripssi illi miXturam blande purgantem, per aliquot dies ingerendam.
Nihil tamen in diaeta mutaui, carneum cibum modo interdicens, eumque serio admonens, quoniam
cursui ponderumque grauiorum gestationi indulsit,
Vt a nimio corporis motu et exaestuatione abstineret. Hic licet commercium cum Variolossis epidemia anno antea grassante habuisset, ab infectione tamen tum immunis manserat. D. I. Junii a. IT 78 insevi illi variolas, tempore, quo Gottingae Variolae omnino defuerunt, et in vicina urbe, Nordia
heimi, cessare inceperunt, idque mane in Vtroquehrachio solito loco, filo ab amico mihi per veredos misso, recenti et probae indolis, quod modo pellicula bracteariis usitata nonnihil madefacta fasciaque Obuoluta teXi. MOX vero post primam incissionem, quae ut altera ViX guttulam sanguinis provocaverat, manifeste impallescere coepit puer, deliquio animi proXimus, etsi sui adhuc conscius et Lauendulae spiritu egregie refectus. Interrogatus
de valetudine respondit caput sibi dolere lecticaeque incumbendi desiderio trahi. Sed aceto vini temporibus illito et olfacto et infuso Theae cyatho potato
mox hilaritatem pristinam Viresque recuperauit, surreXitque, ut et vesperi in horto plaustellum trahentem eum inuenirem. Causa inviainentis huius deliquii animi terror fuit, quem muccinio ante nares in proximo conclaui ligato conceperat, quod
ROSENSTEINIO suadente ad infectionem per nares Vutandam, sed ab adiutore citius quam par esset, ad- A a motum.
402쪽
376 X. OBSERVAT. ET ANIMADVERS.
motum. Cubile, in quo illi, praecipue per morbum, commorandum, spatiosum erat, occidentem spectans et utrinque cum aliis conclauibus commercium habens, ut igitur et frigidiusculus ibi aer esset et pro lubitu renouari absque noXia eiusdem perflatione posset. per decursum autem huius insitionis eadem obtinuit tempestatis inconstantia, quae vulgaris Gottingae esse itet. Nam, post dies frigidos et pluuiolos multos, insitionis die ad gr. 68. Fahr. calor inscubili aegri ascenderat, per subsequentes dies temperatior, febris autem die primo et secundo iterum increscens ad gr. TO. imo T . Vsque, sensim iterum sequentibus diebus subsidens ad gr. 6o. Ρediluuia tepida alternis diebus ante febris initium adhibita. Ante eruptionem concessi quoque commorationem inratrio et horto, modo in umbra subsisteret. Quae secundo die conspecta rubedo vulnerum manifestior fuit tertio, quo filaeXemi, praeprimis in dextra plaga, quae demto filo hiauit et subhumida apparuit. Tum et nonnihil albida lingua. Quarto die dextrum vulnus si
Cum omninoque crusta tectum, sed rubrum, non Vero pruriens vel dolens, nec sub contactu, attamen
nonnihil durum; sinistro omnino pallido, Vt constaret, recrudescere non amplius posse. Remiserat calor aeris p. m. hoc die usque ad gr. 6 I. Ratio Vulnerum quinto die eadem, praeterquam , quod
quibusdam deXtri particulis rubedo paullo magis dilataretur, et hoc nonnihil crisparetur, vix subcontactu duriusculum. Mane diei post insitionem sexti essicacitas insitionis adhuc in ambiguo visa
403쪽
s VPER IN SIT. VARIOLARUM. 377
fuit. Nam nulla humiditas vulneris dextri, rubedo non magis ampliata, nihil stigmatibus simile in vulnere, halitus oris bonus, sanitas hucusque optima. Attamen prurire nonnihil Vulnus narrauit, aeger, et axillam eiusdem lateris compressam nonnihil dolere , qui dolor subsequentibus diebus acutior. Imo vesperi me vocat pater, significans post prandium filium, de doloribus dorsi conquestum, lectum occupasse, et inde ab hora septima laborasse sebre. Et hac quidem vere laborauit, quum paullo serius
aduenirem, si1mul lae capitis dolore cum oris sapore ingrato. Dormiuit tamen bene noctu subsequente. Febris blandae vestigia plura per tres proXimos dies percepta, noctu praesertim, per diem Vero nonnisi per interualla, tuncque semper mitior euasit, quando eXtra lectum sese contulit, id quod ipsemet sponte concupiuiti Secundo febris die foetorem ex ore molestum sparsit, quasi eX suppurantibus variolis, linguamque albis sordibus tectani obtulit. Et iam tum quoque formari coepit Orbiculari rubedine pustula in inferiori plagae dextraeeXtremo, quae proXimis diebus ad maturitatem sine dubio peruenisset, nisi contriuisset eam aegur. Nam pruritus plagae aegro haud eXiguo incommodo. Ad coercendam febrem nulla re praeterquam potu acidulato, cum saccharo copiose ingerendo, et mora eXtra lectum, opus fuit. Cibi appetitus inter haecce non imminutus. Sub finem tertiae diei febris iam aliquot stigmata variolosa in facie pater obseruauerat. Ipse quarto die absente O 1ino febre eorum aliquot diuersae magnitudinis et incerti nu-
404쪽
meri in facie conspexi, et duo maiora ad antibrachii extremum anterius, quae ipsa et pruritum eX- citarunt. Hunc ipsum diem reliquis temperatiorem, serenum tamen, totum eXtra lectum consumsit, quin, quum quaererem illum post meridiem cum patre, per fenestram in atrium tranSuolauerat, intentus variis ludis, motum corporiS fortiorem requirentibus. Huic excessui Vt praeuenirem, sedulo iniunxi, ut die quinto pergo computare ab initio febris) in cubili retineretur, ceterum sanissimus, quo ipso tres circiter variolae in facie prurientes, binae in antlbrachio, tres in scapula deXtra tantummodo superstites. Hasce paucas sperabam adprobam suppurationem peruenturas, si1cque totamicenam transituram. Ast inexspectato noctu diei sexti, licet ad mediam noctem bene dormiuisset, expergisci, sese agitare et febrire manifeste iterum coepit, quae febris per tres dies per interualla durauit, priori longe fortior et lecti appetentiam aegro ciens, altera nocte tam Vehemens, Ut deliraret, et horrida facie surgere e lecto conaretur, cum
lingua sordida saporeque illi valde ingrato. Sponte querebatur de dolore axillae. Phaenomenon aliud vere singulare sese paullo post initium febris huius secundae adiunXit, ptyalismus, tam largus, Ut ipse vas pro excipienda saliua desideraret, et libram circiter eius dimidiam per dimidium diem exspueret; decreuit ille versus noctem secundae diei febris
recrudescentis, ut tamen die post subinde erumperet. Ad miXturam temperantem confugere tum
oportuit. Causam recidivae febris initio nullam aliam
405쪽
aliam obseruationibus DΙMSDALII insiliens agnoui, quam nimium corporis motum. Dein Vero in obstructionem aluinam partem culpae reiiciendam reperi. Nempe, licet mihi de alui ratione quotidie sciscitanti aeger praecedentibus diebus responderet, semel bis vel ter itutam, quod praesente sella perforata tanto facilius credi posset, dein rescivi per aliquot dies obstructam fuisse, et famulantem ancillam deceptam fuisse aegro in latrinam atrii alui
egerendae causa, Vt retulerat, discurrente. Clysma igitur moX applicandum curaui, quod copiam e crementorum durorum elicuit. Subiunxi dein miYturam purgantem. Vulnus sensim Vmbonem erysi1-peiaceum notabili distantia sparsit, medio fusco pellucens et quasi intropressum, vessiculis minutis ci cumdatum. Compressum aliquid puris limpidi per aliquot dies emisit. Quarto post nouam istam febrem die, postquam pullulae eX priori iam eXaruerant, nouae paucae iterum emerserunt, bene acuminatae.. Harum quasdam dein contriuit, aliae
sponte disparuerunt, adeo ut ad finem nonnisi unica in gena superesset, secundaria febre orta, et in omnibus periodos solitas variolarum ObseruanS, egregie suppurans. Erysipelas brachii dissipauia qua frigida applicata. Alere suppurationem Vulneris unguento digestiuo tentaui, sed frustra: omisso Vero Vnguento plaga pauXillum puris crassi per aliquot dies, dum premebatur crusta illam obtegens, emisit, donec inde a die decimo ab initio febris computato omnino eXaresceret, crusta aliquot dies post decidente. Per tres hebdomades postea me
406쪽
suadente ptisanam ex radice Chinae, potus vulgaris loco, bibit et bis aluum purgante sollicitauit. Sicque rediit pristina sanitas, qua ipsa adhuc eaque
Consectaria quaedam paucis subiungere huic
historiae refert, eo ordine, quo res ipsae narratae a me sunt. EXemplum praebet illa, terrorem non multum damni apud infantes secum ferre, modo causa terroris non diu alatur. Id si de puero octo annorum, deliquio adeo animi proXimo, valet, tanto magis de infantibus aetate minoribus locum habet; hinc superfluum, instrumentis artificiosis aciem ferramenti, terroris Vitandi causa, recondere velle. Iterati variolarum prouentus frigus non esse unicam causam, inde liquet, quod et febris et eruptionis stadio temperies aeris in hoc casu contingeret iusto potius calidior, quam frigidior. Insitionis effectus heic praecox haud parum fuit, Vtpote quum quatuordecim horis citius, quam alias sub accelerata miasmatis actione, hoc est ante finem sexti diei, febris ingrueret. Singulare est, quod sub praecoci isto morbi exordio signa effectus in
vulneribus tam eXigua essent, tamque sero sese ma-11ifestarent. Iustius autem merito ptyalismus ille sub secundaria febre erumpens me moratur, qui in variolis adeo naturalibus nonnisi apud adultos, quum infantes sine dubio saliuam deglutiant, unde diarrhoea) et quidem sub copiosa exanthematum eruptione obtinet, qua caput in tumorem attollitur et interiora oris simul variolis obsidentur, unde glandu-
407쪽
s VPER IN SIT. VARIOLARIAE. 38 Iglandulae saliuales ad uberiorem secretionem stimulantur. Negauit ili. CAMPERVS t) hanc ipsanaes e criticam, quoniam in insititio morbo, in quo paucae vel nullae pustulae stat, non contingeret. Casu tamen a me prolato contigit, quo stimulo suscitata, equidem non dixerim. An sapor ingratus oris secretionem sollicitauit J Vix probabile, nam sordes oris claudunt potius saliuae vias, quam aperiunt, an potius ipsi saliuae alluenti aliquid in fuit , quod molestum saporem creavit 7 Operae pretium est, explorare, an infantes, qui absque insectione cum variolosis impune in epidemiis adeo variolossis commercium habuerunt, mitius morbo insititio assiciantur, quam alii, prout in hoc casu fuit. De naturalibus variolis exceptiones quasdam huius rei noui, ut adeo lethales euaserint u .
Aliud insitionis variolarum incommodum, quod tamen medico eam administranti magis quam aegro infestu in duco, hoc est, quod temporis interuallum, inter encheiresim insitionis et febrem subsequam praeterlabens, saepe insigniter variet, ita ut vel febris anticipet consuetissimum exordii
408쪽
sui terminum, vel solito serius ingruat. De ipso lhocce termino auctoreS alias graues dissentire, res lingrata est. Vt eXempla afferam, ili. Tisso TVs a quinto die, plerumque seXto, nonnunquam tam ldius, morbum capere initium suum indicat. Qui primo non ante Octauum ingruere eXistimaueratili. Α schivLZΕΝΗΕIII b), serius ulteriori experientia ductus neminem ante seXtum diem post insitionem febre affici, nec ante nonum emittere eXanthema, declarauit c . Ill. A ROSΕΝSTEIN secunda editione d)libri sui de morbis infantum initium morbi ad septimum vel octauum diem restrinXerat, tertia autem e), quinto adeo incidere posse, largitur. Ita
et L. B. A DIMSDALE septimo vel crebrius octauo
diei initium febris adiudicat f), fassus tamen g),
subinde illud multo praecocius imo nonnunquam longe serius contingere. Qui nouissime iterum hanc quaestionem attigit cel. BERGIus in variolis siue spontanea insectione siue insitione acquirantur, terminum hunc inter quintum, seXtum, septimum diem ambigere obseruauit, et nominatim Vessicatorii ope si insitae fuerint, febrem plerumque seXtodie
409쪽
die post exortum, interdum quinto, reperit, si vero vulneri inciso filum siccum immissum fuerit, rarissinae ante septimum diem. Quae igitur antea tanquam falsae reiiciebantur es' ' LE ch), de seipso iam tertio die post insitionem aegrotante et de
aliis, circa praematurum insultum narrationes, iam firmamentum quoddam recuperant, licet non negem, me adhuc de Veritate casuum, quibus iam
primo die vel secundo aduenisse refert, haud mediocriter dubitare. Similiter serotini morbi varia leguntur eXempla, quorum plura sistit KIRΚΡΑΤ RicK 0, scilicet eruptionis die I . Vel 17. factae, item febris a 3., quin imo, quod 'iX credibile, post undecim modo hebdomades incidentis. Ill.
AB ACREL semel die II. febrem eXOrtam obser-Vauit. - optio igitur: si praematuri maxime insultus a LE Dxcirelati, et serissimi ΚIRΚPATRICRII nulla habenda ratio , inter diem s. et a J. relinquitur. Omnium casuum mihimet obuiorum,
praecocissimus est in Sectione secunda I a me dictus, quo horis ad minimum I , prodromis quibusdam signis non simul computatis, ante finem sexti nychthemeri sese exseruit febris. An pus vetustius quod de eo filis excepto inprimis valet
serius eXcitet febrem recenti, ut variae obseruatio
410쪽
38 X. OBSERVAT. ET AN III ADVER8.nes et serior germinatio seminum Vetustiorum plantarum edocere videntur, Vel citius ivlto aut tardius per decursum morbi collectum pus febrem acceleret aut retardet, an potius hoc a diathesi corporis dependeat : hic non disquiram. Equidem utrumque in causa esse posse arbitror, nam etiamsi eodem pure eademque hora pluribus variolas inseramus, nihilominus tamen nonnunquam horum quidam Vno vel
altero die tardius reliquis febrire incipiunt. Qui quid vero horum sit, haec termini discrepantia subinde in ambiguo medicum relinquit, quando mitis morbi euentus, is infectioni naturali an insitioni debeatur; item, quod res maioris longe momenti, quando infauste res post insitionem cessit, qualis harum causarum subsuerit. Ρotuit enim iam ante insitionem vel maiori vel minori intervasso sponte irrepere, vel potest moX post insitionem peractam eamque irritam infectio naturali via fieri, quae si sinistrum euentum capiat, famae insitoris insidias struit. Si terminus emergentis sebris constans esset, facile tolleretur dubium. Vulneris facie tolli non posse dubium, inde patet, quod
nonnunquam primis diebus eius eXigua sit mutatio, effectu etiamsi suo encheiretis non defraudetur. Tanto igitur magis necessarium est, tam ante quam
post illam summo studio contagium vitasse. Ad praerogatiuas fluidi puris hoc quoque pertinet, quod citius febrem prouocet citiusque decursum totum morbi finiat.