Memoria Gerardi Sandifort medicinae doctoris et in Academia LugdunoBatava professoris, defuncti die XI M. Maii 1848

발행: 1848년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

MEMORIA

5쪽

DEFUNCTI DIE X M. MAII 1848;

CELEBRAVIT

7쪽

Inter pietatis ossicia, quae homines hominishus praestare iubemur voce Naturae, Sanctissimum hoc esse censetur, quo parentibus liberi, praeceptoribus sese obstrictos sentiunt discipuli. Quapropter adeo non mirum est, si in antiquissimo Artis, ne dicam humanitatis, monumento, quod iuris iurandi sormulam Hippocraticam vocant, futuri artifices promittere iubentur, sese Praeceptorem, a quo artem didicerint, habituros esse loco parentum. Si enim parentibus vitam debemus, qua vivimus, alteram certe, qua bene vivimus, vitam, quae vita animi dici possit, habemus a praeceptoribus. IIo ergo una cum illis, singulari amore et veneratione complecti quemvis decet quam maxime, nisi qui inferior esse cupiat animalibus brutis, quorum plerisque,

8쪽

in amiliaritate nostra viventibus, at tira hunc instillavit sensum, ut providam hoinini curam

experia, vel hero suo blandiantur, vel ipsi pastoris voci obediant. Quod ubi faciunt pecudes ratione carentes, quid ab homine fieri oportet, pleno rationis atque consilii, qui secum habitare didicit neque prorsus ignorat, quantum valeat

animorum efformatio et ingenua ad virtutem Omnemque honestatem institutio Aut quis demum ipsa studi impense curare poterit etainare, quin principes studiorum vindices, quin alacres doctrinae patronos, quin praeceptores Siros atque magistros, ex intimo animi sensu, colat, sequatur, diligat At vero nemo est, ut disertissima ulli verba meam insantiam expleant, nemo est liberaliter educatus, cui non magistri sui atque doctores, cui non locus ille mutus ipse, ubi altus aut doctus est, cum gratii

recordatione in mente versetur.

Vix aliquem vestrum sore opinor, Α Α humanissimi, qui intelligat aut probabiliter augiiretur, quorsum haec mea verba factura sint et quare dicendi initium fecerim a necessitudinis vinculo, quod praeceptores inter atque discipulos inter-eedit et quod adeo firmum esse censetur, ut ne morte quidem solvatur. Nimirum novam hisce

9쪽

diebus, eamque gravissimam, cladein Academia idensis perpessa est et vero aegre tulit, quum extremo sat sibi ereptum doleret et etiam nunc doleat Virum Clarissimum Gerardum Sandisortium, in ordine edicorum, per novem lustruet quod excurrit, docendi munere praeclare et laudabiliter sinctum. Cuius quidem Viri Clarissimi vitam et res gestas breviter narrare si equidem ex magno, qui supersunt, discipulorum numero in me USceperim, non habeo, ito lyra me seram, nisi pietatem, qua illustris praeceptoris memoriam veneror, nisi gratiam, quam Vobis, iuvene praestantissimi, facturus mihi videor, utpote qui dilectissimi praeceptoris iactiiram meciim habeatis communem. In quo proposito exsequetreio si os habeam consentientes, agite iam universam Vir Clarissimi imaginein in mentem nostram revocare studeamus, ut sic aliquantisper intelligamus, qualem ille bonus inter praeceptores academicos et inter viros doctos occupaverit, sive potius ornaverit locum, et quale nobis reliquerit diligentiae, doctrina et probitatis exemplum. Equidem, ubi Sandisortium Doctorem a demicum cogito, praeclaram mihi cernere videor Albinianae in arte persectionis imaginem. Quae

10쪽

verba, si quis est, qui paruua valere putet, eum

necesse est in maximarum rerum ignoratione versari. Etenim Academiae eidensi, quain illustre patrum virtutis monumentum vocari licet,

praeter alia bona quam plurima, haec contigit selicitas, ut omni tempore celebratissimam habuerit Scholam Anatomicam, ita ut tum in aliis, tum in hoc doctrinae genere praesertim, digna

suerit Academiarum exterarum aemula et vero plerasque ex his superaverit. Cogitemus, qua So, ne de Ioannemeurnio dicamus, de quo incertum est, utrum ante annum seculi decimi sexti octogesimum septimum, natomiam in

hominum cadavere, efflagitantes docuerit discipulos, cogitemus, inquam, qui ab eo inde tempore, in Academia Leidens deinceps Se exceperunt, Viros summos, Gerardum Bontium, Petriam Paauwium, Ottonem eurnium, Adrianum Falcoburgium Ioannem Hornium Carolum Drelincurtium, Antonium Nuchium, Godo redum Bidlooum, Ioannem Iacobum Bavium, Bernardum

Siegisled Albinum, ridericum Bernardum Albiniim et Eduardum Sandisortium. Ex his nemo est, quin sua quisque habuerit laudes, nemo quin egregie locum suum ornaverit λ). Attamen principatum meretur Bernardus Siegsried Albinus,

SEARCH

MENU NAVIGATION