Vita S. Leonis 9. Papæ, Leucorum antea episcopi. VViberto archidiacono coætaneo auctore

발행: 1615년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

. 6 S. Leonis I PapAE, gloria transtulit. Quae omnia dilucide sunt exarata in eiusdem vita cic miraculis.

CApvT VII. ERat autem huic viro Dei non

modica concertatio contra PCruasores rerum sanctae Romanae sedis, maximeque contra Rauennatem Episcopum spiritu repletum contumaciae & rebellionis: cui nonnulli fauebat Palatini, gloriae inuidentes domni Apostolici. Quorum caput in fomento discordiae erat Viaeo Episcopus Frisingiae, super quem di uina virtus huiusmodi horrendam vitionem dignata est ostendCre . . Nam pro responsis imperialibus in Italiam directus Rauennam deuenit,& in fauorem Rauennatis detrectatoria verba contra huc Beatum proferre coepit,inter quae ducto sub gu t-

102쪽

Leucorum antea Sedu ij. 97

ture digito ad haec blasphema prorupit : Hoc guttur gladio abscidatur, nisi cum deponi fecero ab honore

Apostolatus. Quo dicto, eodem mo- meto ipsum intolerabilis dolor gutturis inuasit,dcim poenitens die tertio vitam obiit. Archiepiscopus autem Rauennatiuob incorrigibilem praesumptionem est anathematizatus.

Ideoque imperiali iussu Aus burgiam

vocatus, cum iustitia redditis quae iniuste peruaserat, absolutionem est Petere coactus. Qui cum licet corde Contumaci ante pedes Sancti stratus iaceret, cunctusque coetus praesentium Pontificum ei absolutionem Peterent, ait vir beatus: Secundum eius deuotionem tribuat illi Omni- Potens cunctorum scelerum absolutionem. Ille vero surgens, cum subsannatorie subrideret adhuc superbia tumidus, venerandus Pastor in Iacrymas resolutus inquit secreto

103쪽

98 . . Vita SI eonis . Papae, circumstantibus, Heul mortuus est mi te. Nec mora ille laguore Cozripitur, de vix in patriam revectuS, Vita & honore quo tumebat , celeritCx priuatur.

MAgnificus autem Pastor B o

manam reuisens Sedem, dampaschalibus solemniis apud sanctum Laurentium esset celebraturus diuini sacramenti oblationem , inter sacra Missatum solemnia ei quandam obtulerunt mulierem,quq plena daemonio sanam amiserat mentem. Qiram incessanter debacchantem cernen S, fremitumque circumstantium, aC Cavinctam trahi non ferens, econtra vexillo Crucis edito, omnes a longestare pr cepit,sed illum mox irrimuniadus peruasor reliquit, & sana merite incolumis ad propria repedavit. Sol -

104쪽

Leucorum antea Sedis Epist. 9 9licitus autem de salute animarum primum sibi specialiter commissarum, Romae positus Venerabilem primice

rium Odonem elegit sibi successorem sanctae sedis Leucorum,atque ad eum sibi subrogandum Imperiali Maiestati proprium direxit legatum. Si quidem ob bonorum morum honestatem, sanctaeque religionis fer Uorem, & piae deuotionis intentio nisque deuotionem illum hoc ossicio dignum iudicabat, & paterno cum amplectens affectu proprium filium vocitabat. Sperabat quoque eius prudentia, quia in diuinis humanisque affluenter pollet,perfici posse, si quid minus plene peregisset in suae

primitiuς Sed is augmctatione. Quod Ctiam nunc ex plurima parte fit Chriasti annuente suffragio, & ut Vere credimus in dies erga Dominum accrescet eius sancta deuotio. Sed nunc eius

laudib. supersededu, quia omnis laus

105쪽

ico Vita S.Leonis II Papae, in sine securius cantabitur. Non modicus quoque ei inerat feruor in augendaRepublica. I dcirco Hungariae Principes a Romario nuper imperio dissidentes multiplicibus legatis adierat, ne detrectarent

solita subiectione Imperatori prisca

persoluere tributa.quod & consenserant, si praeteritorum commissiorum eis concederetur indulgentia. Quapropter sancta commonente pietate . coactus est tertio antiquam patriam repetere, & pro reorum miseratione, qui contra imperium mouerant bellum,persuasoriis precibus Imperiales aures expetere. Sed quia factione quorundam Curialium,qui felicibus sancti viri inuidebant actibus sunt Augusti aures obturatae precibus doni Apostolici, ideo Romana Respublica subiectionem regni Hungariae

perdidit, & adhuc dolet finitima patriae praedis & incendiis devastari.

106쪽

Leucorum antea Sedis Epist. io1 - Dum autem pro regni pace sollicite llaborans ibidem aliquandiu moraretur diuina praedestinatio ei in somnis , l

reuelare toluit , quid sibi futurum l

portenderetur. Nam videbatur sibi lquod stans in edito familiares suos ad se de periculo confugientes reciperet,eisque super pluuiali veste, qu e Cappa vocitatur , inclusis sanguine eorum sibi vestes infici conspiceret. Qua visione certus redditus, moestitudinem sibi suisque assuturam,& si- 'cut triticum in area Domini recon- . . dendum,ad tentationem sese praeparat sustinendam. Itaque repedans in sItaliam Concilium apud Mantuam thabendum constituit. quod factio lquorumdam Pontificum seuerita- tem eius iusti iudicij timentium perturbauit.Nam familiae eoru fautrices sceleru subitu contra domni A posto- lici familiam mouerunt tumultum secure adstantem ante basilicam, in

107쪽

rox Vita S. Leonis IX. Papae, qua publicum habebatur Cocilium ita ut vir sanctus cogeretur a medio consessu surgere, & ante portam ad sedandumstrepitum procedere. Cuius praesentiam non reueriti Deo od, biles eo magis magisque in nequitia

pertinaces nitebantur ad eum exa malos confugientes ante oculos ipsius confodere,& a valuis Ecclesiae ut ibi tutarentur repellere. ita ut impe- tus saggittaram & faxorum circum eiusdem sancti aures & ora volitaret, atque quosdam eius veste defendi cupientes vulneraret. Qui tumultus admodum dissiculter sedatus, Coeptu rigorem Concilij imperfectum Coe -

fit relinqui. Sed in crastinum cuncti uius seditionis incentores seuera examinatione damnandi a piissimo spatre sunt misericordi indulgentia

absoluti, ne videretur causa ultionis asperitatem in eos exercere iudicij.

. Videtur etiam indignum sub sera

108쪽

Leucorum antea Aedis,Disc. IO3 obliuionis obcludere,quod eius temporibus ad diuinam laudem apud Narulam gestum refertur memora bile.Cuius rei testes visorij,a minimo , usque ad maximum cuncti illius v bis dicuntur extitisse. Nam biennio antequam ibidem hic venerandus Papa Dominicum celebraret Natalitium , contigit quodam die aestiuo tempore infinitam multitudinem iuxta eadem moenia habere trasitum. Eius terrore attonita uniuersa plebs muros ascendit, quάsi ob capiendae ciuitatis defensaculum. Quae multitudo infinitum terrae spacium quantum humanus posset comprehendere visus implebat, & praeceleri gradu

Orientem versus transcurrebat. Vi- , debantur autem cuncti miro candore habitus, vultusque ac capitis canitie Veneraridi,pene consimilis formae qualitate decori. Quod mirandum omnes a muris urbis aspectantes stu-

G iiii

109쪽

Io S.Leonis IX. Papis,pidos reddidit, &a primo mane vΩque ad horam nonam excurrere non destitit.Sole autem declinante, coepit illa admiranda multitudo rares CCrC. Vnus quoque ex muro spectantium fidentior reliquis, ausus est extra Procedere, & e vicino cu tremore astans, spectabat, si quem eorum posset Cognoscere. Tunc inter extremos via et

quendam sibi olim familiarem ipsius urbis ciuem, boni testimonij dc de

uotae mentis hominem, qui iam non diu praesentis vitae excurrerat finem. Quem cum diuina adiuratione nomine tenus appellans ad se vocitauit,&quae esset illa tanta multitudo sibi manifestari deposcit. Cui inquit: Licet sis indignus diuina mysteria Co

gnoscere, tamen noueris nos pCCCatrices animas, adhuc immeritas Carlestis regni gaudia possidere, Vice P nitentiae loca sancta continuatim Ct cuire, & nunc de sancti Martini ma-

110쪽

Leucomm antea Sedis Epist. Iosiori Monasterio venientes, ad beatae Dei genitricis Mariae Coenobium in Farsa iter agere. Quo dicto disparuit, ac nimio illum terrore confectum reliquit, quique integro anno languens recubuit in lecto, & haec ea dem domno Apostolico retulit ore proprio.

EA tempostate orta esst haeresis

Fermentaceorum, quae calumniatur sanctam Romanam sedem,immo omnem Latinam & Occidenta

lem Ecclesiam, de aetimis uiuificum Deo osterre sacrificium. Quam caetlumniam etiam scripto ediderunt, , Episcopi,Michael Constantinopolitanus&Leo Acridanus: pervicaciter exalantes pestiferas mephites contra sanctam & Apostolicam fidem.Haec quidem calumnia Graeco sermone

SEARCH

MENU NAVIGATION