Vita S. Leonis 9. Papæ, Leucorum antea episcopi. VViberto archidiacono coætaneo auctore

발행: 1615년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

s Vita S. Leonis Ix Papae,

greditur proferre exhortationem. Imperialem de se electionem in tam laborioso ossicio breui sermunculo promulgat,eorum voluntatem qu liscunque erga se sit in pandere mPostulat. Dicit electionem Cleri & populi Canonicali autoritate aliorum dispositionem praeire: affrmat se gratanti animo in patriam rediturum,n, si fiat electio eius communi omnium Iaude : ostendit se coactum ad tam grande onus suscipiendum venisse.

Cumque videret unanimem omniuacclamatione , ad correctionem vitae coeptam repetit exhortationem, supplex cunctoru expetit orationem atque absolutionem. Itaque diuinata uente gratia, cunctis applaudentibus consecratur,ac Dominica quadrage

simalis iniiij pridie Idus Februarij A

postolicae Cathedrae inthronizatur. Quantus vero feruor deuotionis ad Omnipotentis seruitium in eo excre

82쪽

Leucorum antea Sedis Epist uerit, quanto sollertiae vigore ad res Ecclesiasticas disponendas enituerit, quis breui explicare valeat cum pene nec totus mundus ad haec enarranda susciat 3 Non autem sub claui silen- iij oeculendum aestimo,quantam indulgentiam eius dignis precibus Hugoni ipsius germano diuina contulerit miseratio. Nam iam dudum ante eius ad Apostolatum electionem exuerat hominem , atque hic beatus causa praedictet ordinationis Romam tendens Populeium aduenerat. Vbi eiusdem praenominatus frater cuidam boni testimonij Clerico per visum apparuit, illiusque suffragium apud domnum Apostolicum supplicioramine depoposcit. Siquidem videbatur memorato Clerico praelibatus Hugo in loco ineffabili amoenitate referto cum multis collaetantibus in curuli sella residere, sed sine suppedaneo scabello pedes ad ima tenden-

83쪽

8 Vita S. Leonis Papa, tes retinet. Que cupraedictus requireret clericus super qualitate sui status, respodebat bene libi esse in omnibLnili quod ad infima laboriose pende. ret non firmis pedibus. Petebat quoque ut idem clericus fratrem suum hunc beatum ad Apostolicam eun-.tem consecrationem exoraret,quatinus in introitu valvarum Ecclesia principis Apostolorum sui memini set, dicens quod eius precibus diuina pietas sibi indulgentiam concederet. Qtham visionem praefatus clericus sancto Pontifici retulit,ac eu adChristi gratiam pro salute fratris exorandam animauit. Qui postmodum per visum eidem domno A postolico apparens laetus innumeras reddidit gratias , quia eius meritis superna clementia a cunctis eum meritis labor,bus absoluerat.

84쪽

Leucorum antea Sedis Epist. , 7 9 CAP. III.

I si itur hic Deo deuotissimus mo

res & vitam Magni Leonis imitatus,cuius & vocabulo fuerat insigni tus: immo Leonem de Tribu Iuda pro posse secutus , omnibus exemplum bene vivendi fiebat lucerna ardens & lucens non sub modio, sed

super candelabrum praeeminebat,Utque verus sal terrae condimentum supernae sapientiae cunctorum mentibus infundebat. Verum licet om . nium virtutum gemmis Christi decoraret diadema , hae tamen splendidius in eo relucebant misericordia& patientia : celer erga delinquentes in danda indulgentia mira compassione collacrymans propria confitentibus scelera , in eleemosynarum largitate etiam usque ad sui indi

85쪽

r o S. Leonis Ix Papae, gentiam indiscrete praeroganS omnia. Sed quoniam cunctis diuino in stantibus seruitio solet stimulus su peruenire aduersitatis, diuina scilicet probatio,quae ostendit cuius feruoris sit erga Deum cuiuscunque meritis affectio; hic Pater venerandus, dum in initio sui aduentus Romae Commoratur,aliquanto angustiar& moeroris dolore perstringitur. Nam ibidem adueniens, nihil Pontificalium sumptuum inuenerat, iam enim erat in domesticos usus absumpta, immo in eleemosynarum praerogationem cuncta quae secum attulerat distributa. Defecerant cunctorum eius Comitu plenae delatae crumenq:non erat

ulla spes opis, nisi proprias vestes ad

minus pretium vendere,& quacunque secreta arte benignissimum Pa-- trem in patriam fugiendo reducere. Quoru renitendo consilio,vir beatus, in diuino confidere solatio sagaciter admonebar,

86쪽

Leucorum antea Sedis Disc. 81 admonebat, sed tamen illorum assii-ctioni misericordi affectu ex intimis condolebat. Instante autem die quo cuncti comites eius disposueranti clanculo recedere, ecce adsunt legati nobilium' Beneuentanae Prouinciae deferent xeniaApostolicae congrua dignitati, eius benedictionem atque solatium suppliciter deposcetes pro mereri. Quos Deo dignus Praesul, vesuam decebat beneficentiam, suscepit, sacra benedictione roborauit,

non tam laetus de oblatione munerum, quam Deo rependens grates de deuotione fidelium. Dehinc ad prae sentes prae nimia anxietate pridem diffidentes conuersus, continuo charitatiua increpatione in eos invehi 'tur,& de Dei misericordia nunquam amplius desperare nec diffidere cohortatur.

Ex tunc beati viri fama diuulgatur per populos &vsque ad mundi fines

87쪽

si Vita S. Leonis IX. Papae, cunctas gentes eius peruagatur rumor , Christi ubique praedicatur gloria in suo admirabili famulo, nomen

Papae Leonis quocumque orbe terrarum reboat ore consono.N ec miram dum rationabilem creaturam in eius iresonare laudem, cum etia irrationa

bilia animalia mirudictu illius prae

dicando nomen humanam forma- irent vocem iNam sicut a veridicis sese tur relatoribus, apud Beneuentum gallus frequenti voce eius nomen repetebat, & naturalem emissurus VO- lcem , cunctis mirantibus, Papa Ledin sonabat. lCAP. IV.

Dicitur etiam illis temporibus in

finibus Apuliae canit extitisse, qui latrando solitus erat humanis Verbis , metu inclamare. Non autem est incredibile , brutumain

88쪽

Leutarum antea Sedis Epyc. 8 3 malin eg regione Dei misericordiam quocunque modo inuocasse, dum certum est Christi relloionem ibi dem pene omnino deperisse, accola que illius patriae alienae potestati subditos esse, ut ad inuocationem superni auxilij saltem irrationabilis pecudis excitarentur voce. Fama igitur eximiae laudis eius usquequaque propalata praeter solitum multos ammabat ad visenda summi Apostolorum Principis limina qui omnes eius recreabantur consolatione & robor

bantur benedictione. Si quibus autem obstabat impossibilitas eius frui praesentia, cum Iade propria dirigebant xenia, recepturi ab eo Apostoli cet benedictionis donaria. Illud etiam habebat cosuetudinarium cum aliis

bonis actibus, quia si quid Apostolico more siris offerebatur pedibus, nihil patiebatur in suos suorum ne ex

pendi usus, sed cuncta paup e rum lar-

89쪽

8 Vira S. Leonis I T. Papae,

giebatur necessitatibus.Inter multos ergo qui eius ambiebant praesentiam inuisere , Rex Dan amarchiae trariC- misit illi avem psitacum in munCTC, in quo quaedam diuina apparuit gratia,admirabili virtute. Quamuis enim quaedam aues humana formare ver ba discant magistra fam e; haec taro en ut fertur in nullo cogente toto itinet re dum ad domnum Papam deferre

tur,ad Papa vado recinebat, Et mox ut ei est praesentata,nemine docente voce dulcisona Papa Leo inclamabat. Si quando etiam hic Pastor venerari dus exteriorum dispositione lassatus, sese in secreto conclaui reciperet; aut forte nimiis sollicitudinibus assii Rueius animu aliqua moestiti,do arcta ret,haec avis aegritudinis illius leuames frequenter aderat, & concinne ac re cise Papa Leo resonans, robur mentis illi excitabat. N ec videatur cuiquam

reprehensibile hunc iustum in sui

90쪽

Leucorum antea Sedis Epyc. 8 ueco solatione, huius auis usum modulatione, cum legamus beatum Augustinum pro exitu suae matris in consolabiliter lamentantem,musicam me lodiam ad leuamen moeroris sibi ad hibuisse , sanctumque Antonium rigori Monastico aliquantulum oblectamenti certo tempore concessisse. Quantam autem solertiam in Catholica lege conseruanda adhibuerit, in primo Romano Cocilio, quod multis Episcopis considentibus habuit, demonstrauita. ubi statuta qua- . tuor Synodorum principalium viva

voce corroborauit, decretaque omnium antecesibrum suorum Pontificum tenenda confirmauit. Symoni,cam etiam haeresim damnauit, quae iam nonnullas mundi partes inuaserat,& in eodem Concilio quosdam

deposuit Episcopos, quos praedicta.

haeresis nquo suae nequitiae maculauerat. In quo Concilio quid contigerit. F i

SEARCH

MENU NAVIGATION