장음표시 사용
91쪽
8ό V ita S. Lebnis IX. Papae, lnon congruit reticere, ubi Christus authoritatem eius sua dignatus ethgratia roborare. Nam Episcopus de Sutrio reus eiusdem culpae accusatUS, . voluit iniuste se excusare, falsis prolatis testibus: sed peracturus iusiurandum, repente est diuinitus perculsius,& inter manus exportatus non longo post tempore humanis rebus est exemptus. Cunctis hoc audientibus nimius incutitur timor, ne quem in eius praesentia adi falsum iudicium humanus impelleret pudor.D ecim asquoque a cunctis dandasChristianis, quarum nec mentio erat apud Apuliam. & per quosdam orbis fines Ecclesiis restituit.V enditiones altarium anathemate prohibuit;sed constitui ut partes decimarum ad Episcopum, pertinentes, aut quisque Praesul sibi
teneret, aut cuique vellet tribueret: partem autem ad altare pertinentem
proprio Pastori Ecclesiae gratis con
92쪽
Leucorum antea Sedis Epyc. 87 cederet. Incestas consanguineorum nuptias in multis orbis partibus indiscrete trabitas discidit, plure'. nobilium hoc turpi devinctos nexu separauit. Alia quoque perplura cano num capitula studuit renouare, quae
nefastidium gignant, hic supersedi
His sanctis insudans studiis,antiqua
repetit patriam , suscipiturque a totius gentis nobilissimo atque reue rendissimo Archiepiscopo Herimanno apud Coloniam. cuius petitu concessit domnus Papa hoc priuilegiunt sedi Ecclesiae Coloniensis, ut ad altare S. Petri septem Presbyteri Cardinales quotidie diuinum celebrarent ossicium in sandaliis. Dedit ei quoque ossicium Cancellarij sanctae Romanae sedis, eiusque successoribus, tribuens illi Ecclesiam S. Ioann is ante portam Latinam. Hinc inuitatur ab Herimaro abbate venerandi Coe-
93쪽
nobij sancti Remigij Remorum P 5-
tificis ad consecrandam Ecclesiam iri eius honore constructam: ubi non est dictu facile, quanta multitudo asinibus terrae, Hispanorum, Britannorum, Francorum,Anglorum,adu
Derit eius inuisere praesentiam.In qua praesentia adfuit etiam non modicus coetus Pontificum, cum quibus aduenit venerandus Chrysopolitarios rum Archipraesul Hugo, Deo & ho minibus amabilis, prae cunctis tu Curidae eloquentiae & affabilitatis: cui in restituendis suae rebus Ecclesiae nemo praedecessorum aut successorum est
comparandus, in quo Christi tune apparuit virtus admirabilis. Nam gloriosus Apostolicus ibidem habito Episcoporum Concilio,quosdam si moniaca infectos haeresi deposuit ab iniuste suscepto ossicio. Inter quos Hugo Lingonensis Episcopus multis ac horribilibus infamatus accia
94쪽
Leucorum antea Sedis Epist. 8 sationibus est vocatus ad reddendam rationem. Quique praedictum Archia praesulem Chrysopolitanoru, Vtpote eloquentissimum sibi expetiit causidicum ac praeloquutorena. Hic igitur coactus, a Domino Apostolico illi is, suscepit causam dicendam, sed repete obmutuit ante multorum praesentiam: ut profecto patesceret, Deum noluisse falsis excusationibus verorum criminum tanti Pontificis in quinari linguam. Lingonensis igitur Hugo hoc miraculo exterrituS, DO ctu iudicium Concilij metuens aufugit. In crastinum vero in synodo ideEpiscopus requisitus, & non adesse
repertus, lecta sententia, tertio Vocatus est.T unc Vesuntionensis Episcopus surrexit, & quomodo eundem reum conatus defendere, obmutue- Iit , coram omnibus patefecit. Quod audiens domnus Papa, hoc miracu
lum meritis beati Remigij asscripsit,
95쪽
so Vita S. Leonis m. Papae,& cum omnibus qui aderant surgens gratias Deo , inde domno samRoRemigio cum magno psallentio reddidit. Postmodum tamen praefatus Episcopus Lingonensrs diuino Com monitus instinctu, ad domnum rediit Papam,& cum ingentibus la Crymis publice crimina confessus, spontaneam suscepit poenitentiam, M R mam nudis vadens pedibus, ab eodem nostro pio Pastore promeruit absolutionem.Et in redeundo nimiis affectus ieiuniis , corporisquC ma ceratione, in bona perseuerantia vitam reliquit pr sentem. C A P. V.
I Nde per urbe Mediomatricorum
remeans,petitu venerabilis Abbatis Guarini consecrauit ibidem san, in Pontificis Arnulfi basilicam: ibique exoratus a domno Sigifrido Gor.
96쪽
Leucorum antea Sedis Episci fretiensi Abbate, composuit in veneratione gloriosi Martyris Gorgonij nocturnalium responsoriorum duucisonam melodiam. Hinc generale apud Magutiam Concilium habuit, in quo Spirensis Praesul Sibicho crL.
minali reatu accusatus, voluit se expurgare terrifico sacramento Dominici corporis: sed ut fertur maxilla eius mansit contorta paralysi quadiu praesentis vitae spatium duxit. Quod ideo hic breuiter volui annotare, ut audientibus fiat notum,quam horribile sit etiam secura conscientia huiusmodi iudicium adire,facra dicente scriptura,Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Dernum domnus Pa.
pa apud Augiam in honore vivificae Crucis Ecclesiam dedicauit, ubi diuina pietas in proprio famulo suam gratiam mirifice ostendit. Nam inter lacra Missarum solemnia ibidem adducitur catenis nexus daemoniacus,
97쪽
s s Vita S. Leonis IX. Papae, qui vix a multitudine poterat Coarctari , alienaque violentia possessus, horrendos emittens stridores,clamores, atque fremitus ; hymnidicam totius Cleri harmoniam suis diris eri incebat vocibus. Itaque Christi seruus sacrum in coepturus Canon em, monvalens huiusmodi pati inquietiadinem, utpote ad Deum totam dire cturus mentem, a longe signo edito manu indixit silentium, & citius dicto obmutuit daemonium, & homo vinculis solutus, spes cunctis admirantibus domum propriam rePed
de sua diutina absentia moesta laetificauit: ubi superna gratia eius mirabile meritum omnibus publicauit. Siquidem praedictus Herimarus
98쪽
Leucorum antea Sedis Epist. 9 3 morum Pontificis ei quendam scyphum pretiosi maeteris ob sui memoria obtulerat, que vir sanctus pro caritate dantis in proprios usus sibi semuari constituerat. Sed quadam viceminister ei potum daturus, in multas
partes casu confractu repererat. Cuius particulas electusDomini quocu-que erant sibi deferri praecepit, & nihil tale futurum suspicatus, suo loco quasi delectando reposuit, astantibusque laetabundus dixit: Potens est. Omnipotentis maiestas in pristinam integritatem has restituere fracturas.
Quo dicto, protinus cosolidatae sunt partes, ita ut ad memoriam facti signum fracturae ad instar subtilissimi capilli circum quaque appareret: sed quod magis mirum erat, nihil intra positi liquoris essiveret. Huius rei adest testis congruus, venerandus Hugo iam dictus Chrysopoleos Archiepiscopus,qui cum lacry mis se praesen-
99쪽
s Vita S. Leonis IX. Papae, tem adfuisse testatur,& deuoto furto se illud vas sancto viro abstulisse laeta
Semper autem memor ossicij sibi a Deo comissi ut fidelis seruus M prudens in tempore dispensans mensuram tritici, iter sumpsit peragraturus fines Apuliae, ut Christianam TCPararet religionem, quae ibidem videbatur pene deperisse: maximeque inter
accolas regionis & Normannos Concordiam componere satagens, quos dudum adiutores contra e teraS KCntes susceperant Principes regni: sed tunc lauissimos tyrannos ac Patriae vastatores non sponte sustinebat. In hoc ergo san cto opere sollicite in tentus venit Beneuentum, Ubi aliquamdiu commoratus, cuidam clinicae ditauina praeeunte gratia Vitale praebuit auxilium. Nam per annos fere quindecim diutino confecta languor de
proprio grabato,nisi aliorum depor-
100쪽
Leucorum antea Sedis Dist. 9stata manibus,nequibat exireTui per reuelationem ostesum est,ut de lympha , qua beatus Pastor sacras ablue rat manus , & post celebrationem Missarum hauriret, & absque mora sospitatem reciperet. ina impetrata atque fideli speliausta, in crastinum sospes sacraMissarum sollemnia adiit, Deo sanctoque Pontifici gratias redditura Itaque zelo sanctae religionis feruens Praesul venerandus, apud Sipontum habito Concilio, duos deposuit ab ossicio Archiepiscopatus,
qui cum mercede sanctum assumpserant ministerium,vitio elationis unus ambiens praecellere alterum. Inde repetito gressu Romam rediit, ubi superna admonitus reuelatione B. Gerardum suae sedis, Leucorum Videlicet, olim Praesulem in numero Sanctorum computandum statuit. Eodemque anno in paetriam regressus ipsius sanctos artus cum summa