Vita S. Leonis 9. Papæ, Leucorum antea episcopi. VViberto archidiacono coætaneo auctore

발행: 1615년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ad correctionem morum poeni tentiamque commonendo , Cunctos piis hortatibus ad superna capessenda animauit , & ab imminentis mortis articulo sanctis precib. liberauit. Itaque toto noctis intersticio rudiba comitum, S patriensium,quorum necessitas intererat, ad eius hospitium cum luminar1bus excubias celebrabant , ac mane per Sanctorum merita, eius annuente suffragio, in tegram sospjtatem reportabant. His ergo causis per cunctas Romaniae partes celeberrime diuulgatis,uirDomini summa veneratione excolitur, eiusque dilectio omnium cordibus funditus inculcatur. Hic autem suus erat mos assiduus, ut nocturnae quieti membra traditurus sanctorum pigneribus sese attentius commendaret, & a secularibus absolutus curis,in sancta contemplatione animum relaxaret,atque in ipsa

72쪽

Leucorum antea Sedis Epist. 6 meditatione,necessarium corpori soporem susciperet. In hac ergo pia intentione quadam nocte soporatus per visum ad principalem Ecclesiam Uvangionum est adductus: ubi contemplatur quasi consistentem infinitam multitudinem albatorum, quorum maior pars videbatur esse facerdotum, inter quos unum recognoscebat quondam sibi familiarem Beetelinum Archidiaconum , qui eius

comes in Romano itinere exuerat hominem. Quem interrogans quae , es set tanta multitudo , audiuit nos omnes mundanam finisse vitam in

principis Apostolorum seruitio . De hoc intra se miranti, vituti caelorum claviger beatus Petrus superueniebat, & illam multitudinem sancta Communione eius manibus participaturam esse aiebat. inem pontificaliter indutum idem B. Petrus cum Protomartyre Stephano ad altare

73쪽

ό8 Vita S. Leonis IX. Papae, praeductae Ecclesiae cum ineffabili ea tus melodia deducebant,&sacris pera stis officiis omnes de eius manibus uiuificum munus percipiebant. Visum quoque ei fuerat, quod post sacram comunione ipsi S. Petrus qui

que calices aureos conferret, alteri autem se subsequenti tres, tertio vero unum calicem tribueret. Haec ergo suis familiaribus referens, quid

portenderent secum mirabatur, sed quis eorum fuerit exitus, in sequenti bus suό loco dicetur.

Alio itidem tempore illi per tam ni quiete videbatur, quod quasi persona cuiusdam deformis vetulae eum importune itapeteret,& veluti fami liari , sed tamen sincero colloquio si bi adiungi exposceret.Quae tam horrendi vultus,discitavestis,hirsutis capillis, atque turpiter erectis videbatur: ut vix quicquam humanae form ae in ea recognosceret. Cuius deformi

74쪽

Leucorum antea Sedis Epist. 69tatis horrore nimium perculsus, eam plurimum volebat euitare , sed ipsa tanto magis illi nitebatur insistere. ina importunitate victus vir Domini, ei signum crucis in faciem imprimebat. A tilla ad terram veluti mortua proruens, in admirabilem pulchritudinem denuo resurgebat. Cuius visionis terrore experrectus ad nocturnas surrexit vigilias : denuoque in huius rei admiratione sopori reddidit membra. Cui videbatur in somnis adesse venerabilis Abbas

Odilo,quem quasi rogabat sibi po tendere quae esset huius visionis significatio. Qui laetissimus ei tali res.

pondit oraculo. Beatus es tu,&tu ani-

mam eius de morte liberasti. Haec non esse ficta probat idonea virorum ac venerabilium testificatio: domni videlicet Uvalteri Leucorum claustri Decani,nec non intimi consecretalis eius Vuarnelieri, qui asserunt seam

75쪽

o Vita S. Leonis Ix Papae, disse talia cum lacrymis ab illo re seri, & quid signarent quam plurimum

admirari. Nec incredibile esse videtur, talia ei a summa diuinitate pra monstrata fuisse, cum crebro noctu na in lecto suspiria, & frequentes pectoris tunsiones, ac stratus saepe a veridicis cubiculariis repertus irrigatus

lacrymis, ostedunt illu diuina visione fuiste dignum. Nulli autem dubiu est, quid significet praelibatae mulieris vivo, quicuque legit pene simile somnium Magni Constantini pro restituenda urbe Byzantio. Nam certum rest horribiliter extabuisse per diuersas orbis partes Ecclesiasticum decorem,immo Christianam religionem,& per eum Christi adminiculante suffragio ad pristinum reductam esse

honorem.

76쪽

Leucorum antea Sedis Epist. 7i

. CAPvΤ II. JNterea apud Uvangionum urbe ante praeientiam gloriosi Henrici secundi Romanorum Augusti fit Pontificum reliquorumque Procerum non modicus conuentus. Inter

quos hic Christo dignus Praesul conuocatur: quippe sine cuius consilio intra Imperiale curiam nihil magni disponebatur. Et repente illo nihil tale suspicari te, ad onus Apostolici honoris suscipiendum eligitur a cun .etis. Quod onus humilitate commonente diutissime refugiens, dum magis ac magis cogitur,triduanum consulendi deposcit spatium,in quo ieiuniis vacans & orationibus omnino sine cibo potuque permansit. Cum' que denuo repurgaretur ad obedientiae completionem , spontanee coram omnibus suam dixit confestio-

E iiij

77쪽

L Vita S. Leonis IOC. Papae . nem, conatus quasi quadam suorum lenormitate scelerum, communem permutare electionem. Quis autem queat eius inundantiam fletuum x

ferre , quos in publica confessione

emisit, cum etiam omnium affectus lin nimias lacrymas excitauerit3Vnde unanimiter cunctorum ore haec pia vox resonabat, Nolit Deus, ut filius tantarum lacrymarum pereat. Vides ergo nullo modo se posse effugere imperiale praeceptum, & commune omnium desiderium, coactus suscepit iniunctum ossicium , praesentibus legatis Romanorum, ea conditione, i audiret totiusCleri ac Romani populi communem esse sine dubio consensum. Sicque ad propriam Leucorum scilicet sedem repedans, cum summa deuotione ibidem Domini celebrauit Natalem cum coeD sentia quatuor Pontificum,Hugonis

scilicet; de Pysa urbe Italorum,legati

78쪽

Leucorum antea Sedis Epist. 7s Romanoru,& Euerardi Archiepiscopa reuerorum, Adalberonis quoque Metensis, atque Theodori Virdunensis Praesulis. Inde humilitate magistra contra omnium Apostplicorum morem, sumpto peregrino habitu Romanuarripuit iter,indefesse sacris orationibus,ac diuinae vacans cotemplationi, non tam pro reru commissarum sibi, quam pro cura animarum nimiae in-

tetus sollicitudini. In qua meditatione apud urbem Augustam suspensus,

diuinam promeruit consolatione,duin reuelatione audiuit Angelica voce

resonare harmonica modulationem dulcissime consonantem. Disi Dominus,ego cogito cogitationes pacissenon af fimonis: inuocabitis mer ego exaudiam vos , oe reducam captiuitatem vestram de eun tis locis. pia eonsolatione ani matus, & de superno adiutorio certior ia factus, coeptum iter perficero

79쪽

aggreditur, utque tanti meriti persona decebat, cu infinita multitudine undequaque superuenietiu comitatur. Inter quos quaeda religiosa aricitata Dei ei adhaeret, quae eum talibuS CX praecepto diuino admonet verbis Mox ut prima vestigia intra valvas

Ecclesiae principis A postolorum Posueris, ne sis immemor his diuinis uti verbis : Pax huic domui, cr omnibus habitantibus in ea. Quam Dominiacam iussionem & humiliter suscepit,&deuote adimpleuit. Venit ergo cutanto comitatu super Teronem fluuium, qui ita crescendo propriu Praetergressus erat alueum, Ut per septem dies totum ibi cogeret remorari populum. vir autem Domini de afflictione plebis diu secum moestus ex pectantis, coeleste auxilium inuocat, ac benedictionem Ecclesiae S.Ioanianis in vicino constructae inchoat. Sed - antequam diuinum esset peractum

80쪽

Leucorum antea Sedu misi. 7ue ossicium coeptae consecrationis, ita fluuius est mitigatus demissis undis, ut mox securum iter omni transgredients praebuerit, quod omnis praesens multitudo huius beati viri merutis contigisse assirmauit. Omnipotentis igitur roboratus solamine Romam appropinquat, cui tota urbs obuiam ire parat, sed ipse pedes longinquo itinere nudis plantis incedit, & magis ad mentis deuotionem,quam ad laudum delectationem animum inflectit. Quis autem eius contriti cordis in deuota oratione affectusὶ quis deniq. referre queat continuos lacrymarum velut riuorum decursus, ctim nullius cogitatui sit penetrabile,ne dum verbis effabile 3 Postquam ergo diutissime se taliter Christo mactauit in cordis altari, hostiamvivam,sanctam, Deo placentem , etiam astanti Clero & populo, diuinam,qua plurimum affluebat,in-

SEARCH

MENU NAVIGATION