장음표시 사용
11쪽
ae in diuturnis plerumque cutis aut maculis , aut aspredine, papulis, vesiculis, squamis, fissuris, crustis, aut demum in spontanea integumentorum exulceratione , Vel et variis ex crescentiis consistit . ac febrim , nisi secundariam, pro comite sat raro agnoscit. Ipsa certe exanthemata , cum chronicam induere naturam observantur f. 273. ), ad n erigines revocari nil impedit : atque non raro illa, dum, fore vix non perenni, sine febre in cute persistunt in istius magis contextu , quam fluidorum in vitio , originem agnoscunt. Plures quidem morbi cutanei, exanthematum in modum , febrium hinc inde crisin efformare, atque evidentem cum istis assinitatem ostendere videntur : sed praeter illud , quod impetigines ad interiora repulsae
febribus non paucis occasionem largiantur, atque, dum naturae, vel artis auae illo ad super ficiem revehuntur, non criticum eXanthema ,
sed aegritudinis culaneae, seu causae febrilis , ad antiquam , ex qua depulsa fuerat , sedem repristinatae nobis specimen exhibeant ; diuturna huius efflorescentiae in cute persevera tio lentusque sine febre progressus , impetiginum ab exanthemate quovis differentiam abunde manifestant.
12쪽
3. 37I. Cum vero sat claram exauthematum imaginem quotidiana eorum in febribus observatio, ae major circa has ipsas Medicorum industria nobis offerant , fateamur oportet , impetiginum illam tam densa oculis hucusque caligine nascondi: ut major eorum , qui de his diffusius egerunt, verborum profusio , difficultates rerum auxisse magis, quam solvisse videatur . Ardui scilicet laboris opus est , morborum tam inconstantium, tam longorum, tamque diversis sub formis in cute luxuriantium, fidelis descriptio; atque huic rectius tradendae, pictorum potius penicilli, quam , cui colores desunt, Scriptorum calamus, pares esse videntur. Quae non immaturi adhuc in cute morbi ab eo , qui pleno iam flore hanc occupat , aut in eadem iamiam marcescit et exsiccatur, diversitas observatur φ .... Quam Uarius non unius eiusdemque morbosi seminis hoc in agro progerminantis aspectus est f ... Aut quam sibi similes non causarum indole sua diversissimarum, in corporis superficiem furientium, effectus in hac ipsa occurrunti . . . Atqni in hoc ipso tam inconstanti aegrotantis naturae sermone latet morborum , qui cuti adscribantur, et cauSarum , quae illos inducant , inexhausta apud Scriptores multiplicatio; rerum-
13쪽
que unius eiusdemque penitus originis atque indolis, pro diversissimis inter se affectionibus, prolixa Nosologorum enumeratio , ac indigesta prorsus nominum confusio. f. 372. Interim, cum simpliciori impetiginum expositioni nos ipsi studemus, non minor nobis causarum, ex quibus illae pendent ,
obscuritas ac incertitudo obest , atque ea nos potissimum difficultas premit : quod culaneorum pars magna morborum , aliarum potius affectionum s)mptoma, quam idiopathicam hujus organi aegritudinem constituant . Illae tamen impetigines secundariae , exanthematum symptomaticorum vix non observantes naturam , cum primariis cutis assectibus confundi non debent: atque sic integumentorum maculae, ecchymoses, Vesiculae, ac ulcera, quae e ictero, Scorbulo, viscerum in farctu , ex tuis Venereae viru, ex scrophuloso, aut, rheumatico acri, aut alio ex morbo , secundarie gignuntur, licet cutem insigniter defoedent , ad istum tamen magis, quam ad impetiginem primariam , revocanda erunt ,' ac methodo non alia , quam quae morbo , eK quo pendent , conducat, superantur. Hinc minor longe , aca Nosologis recenseatur , culaneorum morbo
14쪽
rum est numerus , atque pars maior istorum calido sub coelo delectatur, ac endem cam saepius naturam in istis observat . Contagiosam non paucae impetigines, quo solo potissimum dominantur, indolem ostendunt: sed in aliud
transvectae, mutata rerum, quae novo incolae favebant, positione, contagium deponunt , atque vel a causis plerumque obscuris eodem sub coelo, sine illo , foventur ac persistunt , aut temporis successu extinguuntur in totum . Aliae tamen impetigines , licet multis eodem in loco communes, ex causis tamen similibus oriundae, contagio observantur expertes: atque aliae universam , quo late patet , curem adoriuntur; aliae non nisi partem istius locales invadunt , atque vel fixa ad pellem potiuntur sede , vel ex una in alteram incertae divagantur. Internas quoque dari impetigines , ex chronicarum inflammationum , quae Viscerum superficiem vix penetrant , ex macularum, phlyctaenarum , papularum, ulcerum superficialium , ex epidermidis , materiae puriformis ,. ichorosae , per tracheam , nares, intestina, per urethram, copi OSe eXcretorum , ex aphtharum, acuti licet morbi , historia , et eX retropressae , ac redeuntis impetiginis externae effectibus , conjicimus . Noa
15쪽
rarum est , impetigines sub certis anni tem poribus redire ; ae in genere tum vere , tum aestate potissimum reciarrentibus , cui an eorum abundantior est seges morborum. Alii ex istis, i qui tamen vix non ubique ad symptomati cog: spectant, periodice prorumpunt, ac menstruo - rum , haemorrhoidumque naturalem aut consuetum typum , ha ita ales , fere sequuntur . Quod ad divisionem ex causis petendam Spectat , paucae quidem impetigines primariae praevium sibi humorum vitium, licet ad ultae hoc ipsum valeant inducere , necessario e XpOscunt ac illarum hinc cura internis solicite nimis tentata remediis, plerumque successu frustratur. De secundaria aliud dicendum est impetigine: atque dicet hae e ipsa in primariam , longiorem post moram , abire et, possit , et soleat; nihilominus princeps in hac complicara impetigine pertractanda consideratio Medentibus incumbit atque illa , quae efflorescentiam repellunt, aut exsiccant, sine damno administrari vix queunt. Haereditariae impetiginis exempla nobis non pauca occurrerunt atque plurimae ex istis, solidorum, seu cutis ex vilio deriventur oportet.
Ipsa Vero , quam impetigines in cute sibi eligunt , sedes non ineptum his in rebus ex-
16쪽
ponendis ordinem nobis suggerit . Aliae nempe ex istis , superficiem quasi lambentes, uncultra reticuli mucosi confines descendunt; aliae, profundius demersae , pellem ipsam exedunt , consumunt . Quod si utrunque a quavis , aut
neglecta aut mala methodo exasperata, impetigine perpetretur subinde: eat tamen manifestus cuivis ex istis a natura concessus character ,
quo limites sibi ipsis plerumque ponant , atque nunc modo cutem maculare , nunc pellem
depasci, cribrare, ac in ipsa corii humani substantia pertinaciter nidulari observantur. Alibi scilicet cutis modo aspectus et nitora naturali ab ludunt ; ac sine magno tumore , vel aspredine , in eadem maculae coloris albi , rubiginosi, lutei, flavi, castanei, cuprei , ru bri, brunt, lividi, nigri, aut variegati, comparent; alibi epidermis induratur et callet, aut informis luxuriat; vel asperatur, siccescit, finditur, ac in furfures, in squamas, aut majora in frusta secedit, ac amnes huic pili , vel ungues canescunt , finduntur , complicantur ,
craSSescunt, emoriuntur et cadunt . Nunc pellem inter et cuticulam , in ipso retis mucosi contextu expansus humor hydati dulas , vesiculas, vel acri tenuique, vel puriformi materia praegnantes, inducit aut vasculorum glome-
17쪽
res atque glandulae sebaceae incenduntur , ac in papulas, pustulas, tubercula , abscessulos , mutantur. Nunc demum cutis ipsa, cum subiecta huic adiposa, inflammatur , intumescit , tenditur, distrahitur ac dolet : secretionis hoc in organo pervertitur, depravatur opus, atque rancidum et infestum huic ipsi virus praeparatur: quo haec tot fibris, nervis, vasisque tam mirifice contexta tela cribri in modum exeditur , perforatur, ac in foetidissimum , malignissimumque ichorem colliquescit. Interim non singulos hos cutis affectus, peculiari quemvis tractatu , hic nobis considerandos assumimus: sed qui ex illis, ut calli,
terae, ungues Titiosi, ulcera antiqua , ad Chirurgiam magis pertinent, hos ista Vobis iam
satis exposuit eximia scientia. De Trichomate, singulari, ac Poloniae imprimis endemico , pilorum morbo , nobis necdum ipsis conspecto , , quae alii dixerunt, hic modo repetere , con Sul- tum non ducimus; atque sit: omnis impetigintim materia duos modo in ordines divisa hoc volumine circumscribetur. origine , rationibus , ac Causae.
disserentia exanthematum a nobis dicta fuerunt
18쪽
f. 274, 273. 276. , ea , si diuturniorem bseu chronicam causarum in peripheriam comporis actionem , vel primariam , vel secundariam , superaddamus , impetigi rum generationem ac modum in multis illustrant . Multa interim , quae vitiorum culaneorum naturam respiciunt, hic attentius considerabimus; plurima nos latent , ac futuri solertiam seculi , utinam non inanem l exspectant . Illorum forte, quae in caeteris animalibus, ae in ipsis plantarum cortice ac soliis, contingunt, attentior consideratio non parum quondam hic lucis accendet. Ex animalibus minora non pauca vel ipsam quotannis pellem aut testam sub manifesto aegritudinis , dato tempore redeuntis , apparatu abjiciunt , novaque tunica ab ipsa cooperiuntur, non satis intellecta hoe in opere, natura. Quas plumis haec ornavit , aviculae , quo tempore illas amittunt , obmutescere illico, solitudinem quaerere, appetitu privari, languere, ac manifeste aegrotare, observantur. Sub minoribus turbis, sed non si
ne praevia et fere simili in pelle mutatione , hibernos belluae ac domestica animalia, deponunt crini' ; atque ipso demum in homine communis est, redeunte vere, epidermidis hinc inde a cute, ac pilorum e capite multorum ,
19쪽
separatio. Quod si vero haec annua naturae inpellem operatio diversos in ista morbos explicare non queat : in hoc tamen , quod varia , quae aliis animalium partibus communia , haud sunt , in cute contingere demon Strent , a Medicis praetervideri non meretur . Pars major morborum arboribus infensorum , primam in cortice , foliorumque externa superficie , ceu vegetabilium cute , originem agnoscit, atque cum illis , quae animalia , ' et cur hac in parte patiantur , collata, cui an eorum affectuum , istisque medendi scientiam ditabit.
Quae vero utrique viventium classi prae
spue insidiantur , sunt : tum impedita illo-
rum , quae per cutis superficiem , Vel sana , vel morbosa , expelli debuissent , exhalatio , sub epidermide effusio , stagnatio , depravatio , ac multiplex a stimulante hac materia irritatio; tum amplissima parasitarum familia, quae , iure quodam dolendo , sed vicissimeheu l viventibus a natura imposito , succivitatis cum labore ab aliis parati avidissima , beneficae sese pelli insinuat , ac , ibidem recepta , hanc ipsam depauperat, corrodit, atque
Immundities hinc , frigus sudanti corpori Immundities
20쪽
incaute admissum , et quaecunque sensibilissima curis spiracula constantius obturant , tum vel communia , vel propria cuivis animalium speciei insecta , non parvam cutaneorum in illis morborum partem sibi vindicant. Alias quidem transpiratio insensibilis , quam quae cum statera aurificis examinari queant, leges agnoscere videtur : nec homo , socialis vitae puritati renuncians , nec popuIus a solita nobis munditie alienus , pluribus adeo gravioribusque cutis subiicitur assectionibus ; ut non integrae nationes , contrariis conservandae salutis momentis instructae , corpus omne oleo perfundere , cutisque poros hoc ipso opplere , sine damno conSuescant. Ast Vero , qui continuo corpus robustum labore aut cursu exercent , at in aura liberiori ruralis vitae fruuntur beneficiis, hi multas morborum causas , quae aliorum saluti insidiantur, superare, et unius partis iunctione alterius defectum supplere , observantur :nec vel spurcissimus aut undas semper fugit populus , aut , quo natura Vel pennigerum cogit descendere vulgus , flumina abhorret . Hinc summa in ordinandis balneis ac thermistum rituum sacrorum , tum Legislatorum ubique cura suit posita : et si sorte ob lana