De curandis hominum morbis, epitome praelectionibus academicis dicata

발행: 1797년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE IMPETIGINIBUS. 17.

rum apud antiquos , quam recentiores apud populos, quibus linteaminum est copia, majorem usum , maior ablutionum urgebat necessitas; fateamur tamen oportet , morbos culaneos non paucos ex neglecta corporis munditie, ex

insana mulierum suspectis faciem iugulumque pigmentis obducendi libidine , et 'ex abolito balneorum usu , hodiernos apud homines esse derivandos; at nulli bi impetigines, quam apud plebem mendicam , ac impurioribus in habita culis, frequentius inveniri. Plura quidem , uti caeteris animalibus , Insecta sic et homini molesta sunt , et cutem vel Iungendo , Vel proprio, quem isti aspergunt , sinstillant , succo irritare , inflammare obser ueantur insecta ; sed propria humanae cuti et

duplex pediculorum est species : quartam prima , infantibus communior , est pedicullis humanas , qui caput imprimis, et cutem, al-era, quae pubem , axillas , supercilia inha sitat, at pediculus pubis, seu morpto vocatur. ' Haec ambo insecta, fertilitate insigni instructa, Ac impuros apud homines ad incredibilem sub Ide copiam adaucta , sub epidermi de sese Asinuando , cutemque subjectam irritando , ruritum continuum, porriginem, ac foeda ul- uscula producunt. Qua sub laesae salutis con-

Lib. IV. B

22쪽

i ἡ GENERALIA

ditione pediculus humanus sub universi corporis cuticula , sine impuritatis suspicione , eam ad copiam generetur , ut ex istius poris undique ac acervatim prorumpens, Phthiriasin Graecorum , seu morbum pedicularem Latin .exhibeat : hoc , Virorum fide dignorum observationibus confirmatum , morbi genus propria , quae nobis deest , experientia illustrare

non possumus. Praeter pediculos vero, ac communem aliis quoque animantibus pulicem , a artis exulcerans seu acari species , homini , ut videtur, propria, saltem ex acari farinarum , acari domestici, aut alterius, extra corpus humanum existentis , acari familia non derivan da, in recentibus illorum , qui scabie aut ps ra infecti sunt, pustulis, ante seculum in Italia reperta , atque tum ab immortali Sueco , tum ab egregio et amico nobis Viro Germano

nuper confirmata fuit f. 436. γ . Ex musca L prae , Elephantiasis Nigritarum ab eodem illo historiae naturalis hodiernae parente , discipuli experientia suffulto , derivata est; sed cum in Graecorum Elephantiast seu Arabum

lepra, Vermiculum, ut vocant , celebris alter Goettingae examinasset , eundem hic in muscae domesticae larva , ex ejusdem muscae ovis, communi ulcerum sorte, huc depositis,

23쪽

DE IMPETIGINIBUS. IV

oriunda consistere observavit I ac plura certe ex insectis aut simplici escae animalis desiderio , aut ulcerum culaneorum laetore:sub aestivis caloribus potentius allectis, sub cuticu la , vel in praesentia nec custodita satis ulce ra, tum ovula, tum larvas deponunt: quae loci fotu exclusa, aut vivae, nudam iam cutem irritant et horrendo aspectu infestant. Sed ex vermium quoque cum insectis non vermes. confundendorum classe Gordius tum aquaticus , vitulorum , equorum , porcorum etiam

pulmonibus aliquando infestus, tum imprimis longissimus interdum G. Dracunculus , seu Vena, ut dicunt, Medinensis, phlustrium uterque aquarum incola , tum demum furia, 'ut referunt, infernalis, humanam subinde cutem penetrant, ac prope ossa, ad tibias, genua , brachia, quo loco carnes fere desunt , vix unquam ad faciem , tumorem , pruritum intolerabilem, dolores, inflammationem' , nisi cautius vermis extrahatur , facile funestam inducunt . In ipsa iterum elephanti asi , quae Noret effos infestat, vermiculus , Gordios ac ascarides inter medius , quem Gordiam mar num nunc vocant, et ex frequenti his gentibus piscium marinorum victu derivant , accusatus est. Interim praeterquod vermes animalis unius

24쪽

go GENERALIA

speciei , cui proprias iam illorum species natura commisit, alterius domicilium vix quaerant , aut in eodem diutius morari non soleant, ulteriorem haec observatio confirmationem meretur ,' nec ea, quae in parte aegrotante fortuito deteguntur, pro morbi causa haberi mox debent. In genere dolendum est, historiae naturalis partem illam , quae parasitica et fere consanguinea homini animalcula concernit , utilissimam licet magisque necessariam , minus tamen, ac alias omnes, quae res nobis non tam

vicinas respiciunt , hucusque a multis suisse excultas. Mirum quidem non est , cum putredinis ex fonte minora haec entia Antiquorum derivaret credulitas, majorem illis , quae fortuita putabantur, attentionem non adhibuisse-; et, cum microscopia deessent, eorum oculos quamplurima, quae nunc admiramur , fugisse: sed a quo tempore et sutilis illa de g/.neratione aequivoca theoria eviluit , et oculus nova lente armatus novum quasi in vilioris guttula liquoris orbem detexit , parum admodum hae in naturae provincia perlustranda humana profecit industria ; ac si vermium D sceralium historiam excipiamus, utilitatem Medicina scientiae naturalis progressibus non oste perta aequalem.

25쪽

DE IMPETIGINIBUS. 2I

Atqui haec eo quidem fine non moVemus , ut pathologiam , quam animatam dixerunt, et qua morborum contagiosorum Vix non omnium, ac ipsius demum pestis, causam in subtilissima , visumque fugientia animalcula, neo- natorum vero atrophiam in Comedones , ridicule coniecerunt, ut verisimilem 'denuo revocare contendamus sed hoc unum hic nobis concedi optamus, inter causas, quae cutiS morbos rebelles hinc inde producant atque exasperent , tum 1nsecta quaedam eorumque ovula , larvas , tum vermes omnino spectare , atque plures forte , quam nunc , industriae majoris his rebus impensae defectu , suspicemur , impetiginum species ex causis viventibus originem agnoscere. Plures nunc ad viscera, quam alias credebamus , ac vix non visum fugientes, a nobis ali hospites , fatemur ; ignotum forte mundum aliquando in pelle humana quis

deteget; ac ignotas forsitan morborum causas propria, alieno semine populata, nobis offeret superficies. Aliae vero morborum causae humanae cu- Acriati insidiantur 1 atque huc acre quodcunque eXmasaa sanguinis hoc in colatorium transvectum, aut in hoc ipso ignotis secretionis morbosae

legibus paratum, pertinet f. 274. ) . Sum-

26쪽

GENERALIA

mum apud ictericos in cute pruritum toties moderari , aut cessare observavimus , quoties sub illo in urinis prius pallidis , aut parum flavis, copiosa iterum bilis, ac lateritium sedimentum comparerent . Ex assumptis copiosius aut sale, aut aromate conditis cibis , qui impetigine laborant , pruritum in cute maJO- , rem, quam sub Victu minus acri, patiuntur . Magnum renes inter et clataneae transpirationis organum, quoad secernendi copiam liquidi , commercium existit ; et quemadmodum sub aucto urinarum fluxu, sudores, ita sub transpirationis incremento , lotii imminuuntur rivi . Sed cum ea , quae per istos e corpore eliminantur, aut eliminanda fuissent , non raro ipsa , per quae fluunt , aut in quibus moram patiuntur, receptacula et canales irritare , inflammare, exulcerare observentur; sic et similes eiusdem causae, cum ad cutem convertitur , effectus esse omnino oportet . Saepius hinc, cum urina vel cruda . magis , vel justo parcior per renes excernitur, saturati magis sudores, aut, si nec hi quidem urinas supplere queant , irritatae cutis phaenomena oz- curruntἀiet quemadmodum apud infantes, crusta lactea assectos, ea , quae urinarum Secre rionem adaugent , efflorescentiae non parum

27쪽

DE IMPETIGINIBUS. et I

detrahere observantur; sic et in senibus , quibus parca est lotii secretio , non paucae ad cutem molestiae, pruritus continui , herpetes , ac ulcera, se manifestant. Magna hine a lixi vis illo , quod per urinas excerni debuisset ,

ad cutem renibus amnem converso , ac ne

per hanc quidem rectius excreto , incommoda fluunt ; et major , quam solet, dum superficies impetigine defoedatur , urinarum habenda

est ratio.

Maxime vero huc acre, quod vel in corpure generatur , vel parentum iure , Vel contagio suscipitur, revocandum est : a quo scilii cet, valde diverso, Ut Scroph UlOSO, Venereo ,1 rheumatico , Varioloso, etc. impetigines s=m

promaticae complures oriuntur.

Ipsum quidem digestionis opus, quaecunque a sanis adhibentur , alimenta in blandum ae nutrientem chylum convertit ; sunt interim , quae, istis commista, halc scopo resistant, ac indolem sibi propriam nec secundis in viis de-7onant. Huc iterum aromatica , et alia, quae Cibis superadduntur, condimenta, vel his ipsis inhaerentia acrioris aut volatilis Raturae prin-zipia, revocentur oportet: ut quae sanguini copiosius , longoque usu rem ista , nisi sub vita aboriosa continuo d istentur , arteriosum non

28쪽

et4 GENERALIA

modo systema stimulare , sed et corporis peripheriam imprimis petere, irritare , secretiones hic pervertere , ac lympham , otiosi sal tem hominis , subtili acredine inquinare valebunt. Hinc aut laesa diutius ciborum digestio, aut talium, quae mutari, ac animalem in substantiam converti non queunt , aut quae vel suspecto , vel stimulante principio abundant, comestio, frequentem apud divites imprimis aulicosque homines , quorum palatum alii, quam artificiali ac urenti quasi stimulo , non amplius respondet , vel ipsos apud pauperes , qui corruptis aut carnium aut piscium, mytulorum edulium, reliquiis, qui pane ex farina seminibus suspectis , aut mOdo alio, inquinata, qui caseo vetusto putrefacto ac acerrimo, vel caepis, rapis, ac allio sere' solo vescuntur , frequentem utique impetiginum vel maxime rebellium rationem

in se continent . .

Si quis alius , hepatis certe liquor, utpote gustum magis seriens , tingendisque partibus prae alio opportunus , inter praecipuas

morborum culaneorum cauSaS , cum atra imprimis bile, ab Antiquis repositus , et a Recentioribus non paucis hac in potentia nocendi confirmatus est. Quid corrupta in abdomi-

29쪽

DE IMPETIGINIBUS. 23

ne bilis in producendis exanthematibus possit, hoc a nobis ipsis expositum habetur f,. 274.

29 o. sed simul hu)us causae . fallacias non

reticuimus f,. Io7. 288. ): ac licet cutem a felleo liquore in ictero flavedine obduci videamus ; non tamen vel quaevis in pustulis

vesiculisque cutaneis contenti humoris flavedo, de bile , ut caessa , testatur . Flavissimas nos in CI uico Instituto ad manuum volas pedumque plantas in scorbutica Virgine observavimus maculas : quae instantem alias aegroranti haemorrhagiam per nares , pulmones,

Supplebant, vel, hac insecuta , disparebant :quin vel minimum ad hepar in cadavere defectum conspiceremus ; ac in simplici ex cutis contusione ecchymosi, color partis ex atro in lividum, viri descentem , - tandemque in flavum, bilis sine culpa , mutatur . Saepius vix emissas matrum e sinu proles intense per primos a partu dies ubique rubere, et cocti quasi

cancri colorem in cute referre, conspeximUS .

qui erythemate quasi , ut vocant correptae cutis color, post tres, quatuorve dies , in flavescentem ac fere icteri cum abluit , quin probilis id effectu continuo cum aliis haberemUs: . . quod in multis neo natorum ab in assueti contactu aeris in cute sensili ac laxa contingit ,

30쪽

ac in ipsius interdum epidermidis desquamationem furfuream terminatur . Quae vel insanissimo homine per cantharides excitatur vesica , ea croceo frequentius liquore sine bilis suspicione turget ; ac in genere , quae ex coloribus, odoribusque , petitur causarum in morbis cognitio , ea salsis plerumque inductionibus fundatur. Alia bili,' si Vm, quae remoram in cystide fell a lon

gam experta est, resorpta parte illius tenuiori , viscidiorem non modo ac tenaciorem reddi, sed et colorem profundiorem ac atrum , singularemque amaritiem , ac redinem, aequirere; atque interdum non modo vesiculam , hepar ipsum irritare, inflammare, exedere , sed et totum systema nervosum in fatalem homini consensum provocare, aut , in tubum intestinalem effusam hanc amurcam , calculo- rum felleorum matrem , liquefactae picis ad- instar, hunc ipsum, stomachumque obducere, similisque materiae vomitum aut dejectionem per alvum sub horrendis torminibus et cardialgia inforre t hoc nemo prudens negabit , atque tum frequens cadaverum sectio, tum instituta nuper ab egregio Galliae Chymico hujus materiae analysis , abunde demonstrant . Q aod si igitur atram hoc ipsum bilem voca -

SEARCH

MENU NAVIGATION