장음표시 사용
151쪽
iora plerumque sanationis perversae , quatri
ipsius externi herpetis , pericula cernuntur . Quo tempore menstrua apud mulieres suspenditur, abolet Ur excretio : eo herpes non raro malignam, et carcinomaticam quasi, naturam assumit . Qui recens est, et a solo cutis vitio exoritur herpes, hic non modo facilius, et sine noxa, externis tractari , sanari mox potest; sed internae infectionis, et contrahendae habitudinis ob metum , exstirpari celeriter debet .
Quo maior caeterum herpetis in cutem est impetus, quo magis hanc penetrare, eXedere, ac crustis defoedare cernitur , eo major plerum que in eodem sanando difficultas, et factae re trocessionis fortiora timenda sunt pericula.
f. 423. Sub cura herpetis , ad illa impri
mis, quae alibi ff. 373. 4i8. iam dicta
sunt , respiciatur ; - mox vero num primaria, vel secundaria, num recens , ,el antiqua impetiginis sit indoles , et qua ex origine haec fluat, inquiratur necesse est. Prima igitur et hic erit regula : ut quae causa interna herpetem pro effectu agnoscat , haec opportuno regimine ac remediis huic ipsi oppositis corrigatur . His vero peractis, aut etiam , si cutis modo vitium subesse videatur , o v
152쪽
missis , sub debito habitudinis iam sorsitan eontractae respectu , ad externa mox subsidia 3. 373. ) recurrendum est. Quam sibi herpes secundarius curandi rationem exposcat, hoc aliis hujus operis ex locis eruendum relinquimus . Cum vero non una , sed alia aliaque sit herpetis materia, quin Vera ejusdem indoles ex clariori , quam soliusculaneae affectionis, signo ubique eluceat, at que hinc multa in corrigendo incognito hoc fomite dissicultas nos premator hinc generales
saltem in eo curationis amplectimur regulas , ut, habita causarum ratione, cutis potissimum naturalem excretionem , ac stimulantis exhalationem materiae, per summam illius munditiem , debitumque atmosphaerae regimen , promoveamus. Frequentior herpetum origo ex eorum , quae per cutem vel renes excernenda fuissent, retentione derivanda videtur; vel sal- l, tem illa, quae urinas , culaneam transpiratio- lnem adaugent , ab experientia hoc in morbo proficua esse docentur. Hinc 'corpori exercitia, frictiones, balnea, indusia quidquam a spera , ex lana puriori confecta, ut ea , quae prae aliis in cutem agere videntur , medicamenta , antimonialia imprimis refracta 'dosi
porrect antirronium crudum', Aethiops anti.
153쪽
monialis, vinum antimoniatum , sulphur an timonii auratum, cum gummi resina Guaia ei vel et mercurio dulci coniunctum , fores sulphuris , cum Successu nonnunquam adhi
Qui vero acre herpeticum sui generis supponunt , hi certis, ac specificis, ut vocant , hoc ipsum medicamentis corrigere ac subjugare studuerunt: atque tum stipites dulcamarae , seu solani scandentis , tum corticem ulmi cam- p stris internum, pulsatillam nigri cantem , seu anemonem pratensem iaceam , seu violam tri- colorem, vel et alcati volatile caustictim , in auxilium vocarunt. Laus dulcamarae ad magnas satis doses in decocto N. XLIV. vel
in debiliori hoc ipso extracto porrectae , a sat multis hucusque confirmata est, et sub formapitularum eum aliis N. XLIV. ) remista
medicina tentari meretur . Fatemur interim , frequenter in vanum haec singula praescribi ;nec major est virtus illorum , quae ad acre , ut sibi persuadent, involvendum , dulcificandum, ut farsa parillae , saponariae , chinaequa radicum aut viperarum , testudinum , ranarum decocta, aliquando per menses aegrotantibus ingeruntur . Seri lactis vel solius , vel eum succis plantarum , fumariae, ciςsorei, ru
154쪽
micis acuti, seu lapathi , me nydnthes tris ollatae, seu trifolii fibrini, remisti essectus haud
magnos in herpete conspeximus; interim , si viscerum obstructio huic ansam porrigere, aut biliosa colluvies aut scor butica dispositio subesse videantur , tum ad ista , tum ad alia , quae his causis opponantur, confugere licebit. Quibusdam rebellem salis acidum marini hempe tem profligavit. His vero atque alii 'pro morbi causa vel adhibitis vel omissis remediis nisi herpessu peretur , ad externa veniendum est auxilia . Sub diuturna ac in habitudinem jam conversa impetigine, huic ipsi vicinus non sine fundamento, priusquam illa persanetur, excitabitur lj fonticulus. Sub fortiore herpetis Phlogosi, ten- lsione , dolore , aut si crustae densiores hunc fessormant , emollientia et anodyna, vapor te pidae , cataplasma ex lacte cum pane, oleum, butyrum recens , fomentatio cum malvas decocto, adhibeantur necesse est. Si febris, quod rarum est , urgeat: venaesectio , vel sopiens dolores ex opio remedium, conducunt . Sedata vero quidquam irritatione , ad illa , quae
secretionem morbosam vel exsiccent , vel pro tinus immutent , veniendum est . Extractumia turni liquidum cum aqua remistum, vel ca'
155쪽
tapla ma ex ista et pane confectum , Vel unguentum saturninum , hici multis auxilio sunt; atque damna, quae a plumbo derivantur, prae posterae herpetis sanationi non raro tribuenda fuissent. Q aibusdam interim in casibus tensio nem ac dolores hac a methodo adauctos observavimus. Similia de usu externo mercurii sublimati in aqua soluti nunc summopere pro ficuo, nunc nimis irritante , dicenda sunt. Unguentum mercuriale album N. XLVI. ), vel citrinum N. XX. ), bis in die ad pisi magnitudinem herpeti illitum, vel aliud ex etinco N. XLVII. ), hunc saepius dissipavit .
Sed haec singula tam a succo Nicotianae ta-
baci , emplastri sub forma N. XLVIII. applicito, quam imprimis ab aceti destillati
sortioris usu, superari conspeximus. Corticis
quoque nucum juglandium viridis , sed prius siccati, decoctum N. XLIX. ) ad ulcera
herpetica laudatum est. Interdum rebellem aliis herpetem , vesicans ex cantharidibus emplaristrum huic ipsi impositum radicitus exstirpavit; nec aliter Antiquitas , quam urendo , suppurationem et tandem cicatricem inducendo , hoc mali genus obstinati pertractabat . Summos non raro in dissipandis herpetibus effectus maris balneum habuisse observavimus ; nec mi-
156쪽
nora eosdem in thermis sulphureis subsidia exspectant . Sed quocunque demum externo remedio herpetem dispellere conemur , opus est, ut secretionis culaneae ac renalis simul ratio habeatur; atque multis, nisi aliter forte iubeat debilitas , lenis ae repetita per alvum
157쪽
. 416. Ju on absimile forma herpeti sim
plici cutis vitium Ddroa, seu phlyctaenae , grano milii plerumque aequale, interdum maiores, confertae, vix cohaerentes , levioribus ex cauq s derepente cum pruritu oriundae, fugaces, aut brevi mora in squamulas aut furfures resolvendae, nobis sistunt. f. 27. Aliae vero ex istis f. qa6. ) , pellucidam, sphaericamque hydatidulam praesentant : quae nunc diaphana , ut cutis ipsa , albescit, - nunc figurae magis conicae , levi phlogosi ad basin suam cincta est, ad apicem subturbido , flavescente liquore turget , et, originis ratione, bdroa sudamen vocatur. Aliae sub febribus tum a ita, ut illa, quae
Definitio. Diversitas rΗyd. sudam
158쪽
peris neumoniam comitatur f. I93. ), tum in ipsis intermittentibus , ad pectus, labra ,
vel alias ad partes, nunc evidenti cum fructu, hunc sine isto , cum pruritu et ardore, copiose prorumpunt , et sponte disruptae, herpetum ad instar, in crustas ex Siccatae, brevi tempore in squamulas resolvuntur: bdroa febrite dicendae. Vel a solo terrore, oris circa ambitum, phlyctaenae prodierunt; et apud hystericas, chloraticasque virgines, apud hypochondriacos, similia hinc inde sine causa manifesta occurrunt . Ipsa demum in feminis delicatulis miliaria, quae febris sine impetu per menses in cute teneriori storescunt f. 322. atque illa , quae ex tendinum laesione, ex ossium fractura, vulneribus, hinc inde oriuntur 3. 3a . , huc spe crant; ac singula ner-Vosae prosapiae phaenomenon nobis offerunt , droa nervosum appellabimus. Alia phlyctaenarum, rariorque, est species; quae, coloris nunc albi, nunc lividi aut subnigri , circa
limbum inflammata , ac in vesiculis lenticulae vel et fabae magnitudin tim aequantibus consjstens, vel noctis modo tempore ad cutem erumpit, vel eodem dolores acerbos, diluculo remittentes , inducit, et Dinrct dis sibi nomen
a Veteribus obtinuit hydroa epinyctis . Ipse
159쪽
febre comparet , hoc ad genus morborum referri meretur . f. q28. Hydroa .rudameu aestivam atque ca- Deeursus.lidis regionibus magis propriam , levioris momenti, cutis affectionem constituit . Frequentior sudaminum sub aere simul calido ac humido proventus est; et, qui huic necdum adsueverunt, coeli frigidioris incolae, hi prae aliis a pruriente hoc pellis affectu per annos bene mulios sub qua vis aestate tenentur . Infantes prae adultis, et ex istis illi , qui cu te teneriore obteguntur , sudamina patiuntur :quae in facie non minus , quam ad manus totamque superficiem, sub forma descripta f.
427. ), nunc alba , nunc rubra , cum summo et ad noctem praecipue crescente pruritu efflorescunt , et a quovis corporis exercitio , vel frigidioris ab aquae potu , mox numero augentur. Saepe qui sub fervida aestate undae frigidae solatia sibi quaerunt , moX a balneo ad cutem copiose his la pustulis obsidentur. Quemadmodum verothae phlyctaenae ad pellis superficiem quam citissime erumpunt, Sic a moderato atmosphaerae calore ex eadem promptissime da sparent; ac licet ab istis
160쪽
plerumque nil damni observetur, non tamen desunt exempla illorum , qui pruritus ad cutem impatientes , sudores salutares arcendo , vel flumina petendo, in febres, diarrhoeas, ac alia incommoda non pauca , inciderunt . Post
paucas modo dies sudamina arescunt , ac in squamulas resolvuntur ; sed donec solis aestus dissipetur, in cute mox nova succrescunt , ac somnum vix ullum sic affectis sub stragulis
Hydroa febrile morbi primarii , cuius co
mes est, decursum vel totum absolvit ; vel , ut crisis salutaris, huic finem imponit. Similia de bdroa nervoso , alterius plerum que morbi symptomate, dicenda sunt. Epi ctis Ddroa , nisi circinum aut et te-
pro ista Auctores, ut dubitamus, describant, perraram, nec visam nobis, forte condem cum termintho Graecorum, aegritudinem constituit: sine sexus, aetatis aut roboris ratione , nunc praeviis, nunc exclusis, torpore , lassitudine , anxietate, pallore, ano rexia, ex cute tenera vel transparentes e t albae, vel lividi aut atri coloris, phlyctaenae nunc discretae , innumerae , nunc largam cutis plagam occupantea , ad lentis, sive fabae magnitudinem, raro ma