장음표시 사용
211쪽
hac parte terrarum potiendi commune Euro paeis desiderium , hanc stragem populorum , donec altera, non minus, peregrina , eandem imperio. expelleret, revocasset. Eo scilicet a tempore, si modo pauca, quibus infaustum illud leprae seminium adhuc dum adhaeret, loca excipimus, vix multa hujus morbi provecti exempla in Europa occurrunt. Sed, novae infectionis pericula ex incauto cum populis haca lue notatis commercio instare, infelici parentum nosiorum sorte admoniti veremur.
3. 435. Stadia huius morbi f. 433. 3 ex
symptomatum successione, ac leprae tum principio, tum incremento manifesto , tum summo fastigio, divisionem admittunt. Quae a fomite huius luis suscepto contin gant , non minus ea hoc ipso, ac viis , per quas corpus ingreditur f. 46o. , obscura
sunt et dubia. Lasgitudinem generalem, morositatem , hotrores cum caloribus ac destu interno commistos, aut interdum quartanae quasi
typum observantes, formicationis inter cutem c rnesque, imprimis sqnsum, et locales adeo affectus, hic plures accusarunt; sed morbi tam lenti sub decursu, forte plura , quae ad ipsum non spectent, contingunt, nec leprQSus
212쪽
a febribus, aut ab alio contagio prorsus immunis videtur. Interim recens adhuc morbi virus febrem interdum accendisse, et per hanc ipsam subinde cum impetu ad cutis superficiem mox depositum fuisse, observationes tum aliorum,
imprimis de lepra elephantia locali 3. 38.),tum propria de lepra squamosa j. 437. , te
Sic, elapso vix anno, feminam triginta circiter annorum hoc ad Clinicum Institutum s scepimus: quae duarum licet iam prolium mater , nec tamen in vita fluxum experta erat menstruum, et lochia paucissima post partus excreverat. Haec per quadraginta quinque jam dies a febre , ac simul ab impetigine cru Stosa,
squamosa, universam ad cutem correpta noso comium petierat. Faciei rubor insignis , ac plurimae tum in ista , tum ad partem capitis eapillatam, ad collum, pectus, abdomen, dor sum, extremitates , crustae tum flavae , tum subnigrae. Inter istas', cutis undique sulcata , aridissimo, hinc inde fissa, a squamis majoribus, cinereis obtecta . Dolor ingens, et calor ad attactum tam insignis , ut similem nobis nunquam in aegrotante alio observare contigerit; tumor pedum, ac genuum imprimis, dolentissimus ; larteriae centum et triginta ictus
213쪽
LEPRA. 2CP minuto primo, interdum plures, durissimosque
et contractos absolvebant. Tres igitur venae- sectiones brevi temporis intervallo institutae nobis sanguinem denso corio obtectum obtulerunt. Ingens squamarum copia quotidie in lecto reperiebatur ; et quo loco cutem doseruerant, eo rubor ac cruda quasi caro , non ulcus , subiacebat , humorque tenax ac foetidus stillabat. Quam plurima hos ad aestus extinguendos porrecta sunt , quae hic omittimus , tumiaterna, tum externa remedia , ac in balneum aegrotam demisimus frequenter ,'hoc effectu tui trium fere mensium a quo Clinicum petierat, intervallo ab atroci hoc morbo restituta, sine ullo pellis vitio, ad suos redierit lactabunda .
Plerumque febris nulla hunc morbum aut praecedit, aut, si finem excipiamus, comitari videtur. Incipientis vero tunc morbi signa ab aegrotantibus vel celata , vel ad partes obte-ettas istorum collocata, vel nimis exigua, vel
pro varis aut naevis declarata, ac saepius nullo aegritudinis sensu sociata , Medicorum haud raro cognitioni subtrahuntur . Altera iudicii dissicultas huic primae ex ipsa signorum multitudine et significatione ambigua aliquando accedebant. Nunc etenim lentigines, nunc pan'
214쪽
ni, nunc macula rotunda vel alba, vel rubra, subflava, vel et nigra , pruritus expertes, nunc porrigo, alopecia, aut ulcus, aut alia , hanc labem, - in aliis, modo simplicem benignumque cutis morbum indicabant. Praecipue vero macula, plerumque una, Vel et plures , figurae potissimum rotundae, aut parum, aut nihil elevatae, ad faciem, axillas,
vel pubem, vel ubique sub descripto cosore , ac vitiligines o 3. 2, extensionis nunc
minimae, nunc lenticularis, aut interdum amplioris, dum ambitus earundem vel in latum , vel in profundum , nunc citius , nunc tardius augeretur, 'dum pili, si quos fundus
macularum haberet, aut subtiliores, breviore rariores , lanuginosi , aut 'albi redderentur , vel et protinus defluerent, ac demum cum locus hic ina qualis, depressus, aut , acu per' fossus , vel igne tractatus, nequidem sensu con- Sueto gauderet, aegritudinis latentis testimonium dederunt. Color igitur in cute aut partis , aut corporis totius, mutatus, ac sensus in macula recenti decrementum, in adulta , atque profunda , abolitio, si adsint, potissimam in lepra
diagnosin constituunt. An deficiens aut macula, aut an aesthesia, lepram semper excludat
215쪽
hoc maior, ac nobis esse potest , experientia docebit; nec in lepris, quas vidimus, tam Scrupulose, ac forte decuisset, cutis omnem Super
siciem examinavimus. Interim et aliorum signorum, simul scilicet collectorum, cum aliam originem non agnoscere viderentur , suo tempore non parva habebatur auctoritas. Ipsae certe maculae nunc acute recedebant, atque, iterum iterumque redeuntes , superficiem in parte vel ista , vel illa, iam interdum majores, elevatiores, mῖgisque obscurae panni ), foedabant; nunc cum majori constantia sedem sibi vel unam, vel ad plura simul loca defixam, eligebant. Interdum non tam maculae, quam pustulae , aut siccusae orbiculatus herpes praecedere lepram solebat. Animi corporisque segnities insolita , morositas, facilis iracundia, vel in. dolos , suspicionem, dispositio, insomnia tristissima, terrifica, ephialtes, lascivia insueta, ac maior viribus coeundi potentia , oculorum al-
bedo obfuscata, turbata, Vel rubra, aut livida, ac in nigrum declinans , figura otuli rotunda , leonina, vox rauca, Vel, rarius , acuta et subtilis , cum anhelitus laetentis strictura, narium, exterius rubratum, livescentium , interna angustatio , vel ulcus , fre-
216쪽
quens sternutatio, et privatio ollaetus, faciei inflatio, cum magna validaque rubedine, ac pelle super fronte quasi tensa , et lucente , nodosa, aspectu torvo, ' capitis, superciliorum, ac menti porrigo, pilus rarior, mutatus, alopecia, sudoris foetor, alvi tarditas; eructatio perpetua ; lotium subiugale, ac turbidum, interdum tenue, aquosum, ' pulsus parvi ac lenti, praecipua venientis leprae sympto mata constituebant. Alia superaddidit insulsa hoc de morbo ejusque ex cholera nigra origine ,
- theoria : quae singula ex Veteribus referre , humanae mentis esset satyram conscribere. Per longos saepe annos hic morbus, Vix uno alterove signo stipatus, mediam quasi per salutem translucebat , ac hominem ad extremas iam miserias damnatum quascunque functiones, illibatae libertatis fraudulento sub aspectu, exercere Sinebat: donee vel in pueris pubertas, vel in adultis alia rerum mutatio, latentem sub .cineribus ignem attonito aegrotan te rapaces in flammas eveheret , ac lepram vel in parte, vel universo in corpore dissus amostenderet.
Hunc igitur jam provectae aegritudinis statum sequentia, sub quibus utpote leprosum a populo separari curabant , in genere comitari
217쪽
ae in profundum latumque nunc citius , nunc lentius diffusa, sensum omnem amittit. Nune singula, quae morbum hucusque obscurius indicaverant , augentur phaenomena : increscunt segnities motuumque dissicultas, insomnia terribilia , morositas, rauce do, faciei circa nasum rubor, livido, ac inflatio; turgescunt, dilatantur exterius, angustantur interius, nares s tument genae, labias protuberant supercilia . ae tubercula cinnabarino, subflavodo , colore notata , has partes non minus , quam aures, frontem , ipsumque interdum palatum , e X asperant, defoedant. Intermedia his cutis crassescit, et in plicas rugasque unctuo fas contrahitur: unde facies , ut vocant , leonina efformatur, nigrescit . ac humanae imaginis delentur vestigia. In pluribus cutis undique ulceribus foetidissimis, crustosis, albis, et squamosis , cum pruritu ae ardore , dolore , cum tactu licet obtuso, insignibus, obtegitur. Cor- pus integrum, si modo partium dictarum tumores excipiamus, tabescit. Atque nunc fere hic morbus ad summum summum falastigium f. 38. ) ascendit. Vox penitus
extinguitur, so,torque animae et corporis cum
spirandi labore continuo lacrescit ; sub lingua
218쪽
grandinosa, raninarum venarum varices, quae et alibi, ad pectus, ad tibias oriuntur, subnigrae comparent; seccedunt pili vix non omnes, et caput, et supercilia praetumida , liminaque palpebrarum, et .mentum, et axillae, et pubes, tibiaeque glabrescunt; finduntur, incurvantur ,
et corrupti labuntur ungoes ; musculorum tOrositas omnis disparet, imprimis illorum , qui inter pollicem et indicem digitum sunt positi; ciborum digestio prava , ac flatuum incommoda, vel et fame; in quibusdam canina, augentur; vix faeces alvus, ac iumentosam continuo vesica urinam, expellunt; infausta Veneris cupido ac tentigines in consumpto ac morituro iam homine intenduntur, extremitatum articulos , phalanges , a carie latente ero- sa, tumoreg insensiles , alii juxta alios , 'circumdant , vel et ulcera sicca , profunda , sensuque vix praedita, deturpant ; et cutis , hinc
in plicas crassiores, nodosas elevata, '' in sulcos ac rugas asperas, profundas, aut fissas alibi contracta, eleph rutini magis, quam huma ni pedis, figliram aemulatur; interdum nareS, intermedia cartilagine erosa, collabuntur ; aut prorsus, ut digitorum phalanges , aut integra quoque .membra , a vivis vel sponte ac sine dolore seῖ arantur.
219쪽
Haee sere morbi truculenti , prout diversis in locis comparet, ac leprae imprimis nodosae f. 438. ), horrenda est facies. Interim non
ubique haec singula in omnibus leprosis occurrunt sympto mata; sed in aliis, ut dictum est, superficiem , in aliis cutem integram , extremitates et articulos in aliis, pro sede sibi eligit furorum. Hinc ob varios ejusdem aegritudinis aspectust, jnterdum ob solas theoriae de quattin humoribus rationes , in quatuor fere.
species f. a. 33. ) , aut in illas , ab aspectu impetiginis desumptas , ab Auctoribus distincta e&t lepra : quas morbi varietates , modo paucis coloribus depictas, trademus.
f. 436. Lepra alba , Zara ab Hebraeorum, Laras Qrientis, Leuke Graecorum . Antiquior longe aliarum leprarum notione, atque clarissima istius p agae in sacris paginis descriptio est . Morphaea alba o 3. in frequentissimum hujus principium fuit, et sicut ista, modo cutis superficiem maculare, sic lepra alba profundius per cutem, carnes , et ad Ossa usque descendere, hasque partes immutare , ac se ipsam dilatare consuevit . In vitiligine' morphaea, quam albam vocavimus, si qui pili ad plagam, quam illa occupabat, aut sanam priuS,
220쪽
ut cicatrice ab igne aut alia laesione violenta foedatam , haerebant : hi colorem non mox a principio , sed tardius mutare , '' et macula rotunda , plerumque depressa , albescens, nec sensu in totum privari, nec incrementum habere solebant. Quod si vero lepra his e signis
prodibat, nunc ex lacteo color niveus ac splendens morphaeae, ipsique pili albedine, tenuitate distincti, asperitas, porrigori Stupor, an aesthesia, dilatatio macularum manifesta cernebantur. Interdum et pustulae nunc rubrae, nunc citrinae, nunc durae ac lividae , nunc albae , molles , ac cito puriformes, vel et maculae coloris non albi, hanc lepram praecurrebant Cum magno aegritudinis augmento morphaea, dum locus fricaretur, ruborem non contrahere, aut ferro punctus , hic non sanguinem ,. Sed humorem albescentem, sine sensu, eX profundo plorare , pilosque canescentes, aut albos , Vix non omnes dimittere cernebantur . Aliquando universa hominis leprosi cutis nunc ulceribus pustulisque obtegebatur : quae in cru Stas albescentes, et squamas conversa, si modo carnes fungosae sub istis non laterent, leprae quasi crisin constituere videbantur. Cum vero sub laxiore solidorum contextu , ac faeie