장음표시 사용
201쪽
simplex mercurialis N. LI. ), vel decoctum tabaei , rebelle ulcus depurat. Si dura quaedam loca his auxiliis domari non possint , haec ipsa vel unguento simplici , cui octava pars pulveris cantharidum remista sis, vel caustico interdum remedio, ut butyro antimonii, cum aequali spiritus sulphuris portione, vel et lapide infernali prudenter tangenda, ex mOX carptis filamentis , quibus butyrum simplex illitum sit , obtegenda , cum vero eschara deciderit , cum unguento Aegyptiaco, vel mercuriali albo ; vel rubro , depuranda , ac tandem ad cicatricem perducenda sunt. Totius ulceris exsiccationem aqua saturni, vel calcis tandem sine damno coadjuvat. Non tamen omnis sic linea sine crudeli pilorum evulsione ad finem constantem perduei- tur; ac in casu mali pertinacioris, ad hoc demum recurrendum est subsidium . Si paucasi modo capitis plagas occupat tinea, tunc Volsella capillis prope radices apposita , hi ipsi: cum bulbis extrahendi sunt . Si nimis extensal est affectio , tunc ex pice alba ad ignem liquefacta, cum pauxillo farinae secatinae , ac olei olivarum, emplastrum paratur: quod linteis digito vix latioribus , sat longis , hias
202쪽
pluribus, commissum, ac leviter calefactum , tineae, resectis prius capillis, imponitur, et post horam, sine impetu , ac lente , cum sat multis , qui huic adhaerent , solutis iamria morbo, capillis detrahitur, ac pro re nata iterum aliquoties imponitur . Alii emplastrum ex pice nigra plures per dies his crustis imponunt , atque illud cum istis, ac pilis repente detrahendo, caput omne cum impetu quasi decorticant . Hanc methodum non parva saepe partium insequitur inflammatio: quam bu tyro, betae foliis inuncto, sedare contendunt,' et quae interdum venaesectione ac aliis indi
gebit auxiliis. Alia quidem, ut diximus , in linea primaria vix indicantur, quam localia remedia . Interim in adulto iam malo vel fonticulus, vel
alia, per emplastrum Vesicans ad nucham, ad brachia , vel per corticem thimeleae inducta exulceratio, vel et alvum purgans hine inde remedium, ac pulvis antimonialis ex Aethiopes N. LIV. ), aut alter ex sulphure antimonii. N. LV. ad securitatem majorem , commendari merentur. Tin. Dcioi. Ad tineam faciei quod spectat, ea quidem, quod vel sponte tandem dispareat , as damna
vix habeat, remediis'; ut illa capitis, violentis
203쪽
non indiget. Interim cum . continuus pruritus, ae vigiliae infantem disturbent ac emacient ,
in causis huius incommodi 3. 4 8. ) aufe
rendis , et ad citiorem , quam quae a nitura praestetur , morbi curam obtinendam , auxilia requiruntur, Experti et clari in arte viri consilio , a multis iam annis hoc rerum in statu confirmato nos quoque iaceam , seu violan; tricolorem hoc tu morbo tentavimus, ac variis in casibus haec plantia spem nostram implevit in aliis, vix tantum praestitisse est visa. Exhibetur vel recens, in lacte decocta sN. LVI.)iquod mane ac vespera infanti porrigitM ; Vel. Sicca , in pulvere , ad drachmam dimidiamiquotidiel: quo sub usu tum alvus non raro , tum imprimis urina , cum foetore , qualem iam descripsimus , apud varios cum fructu , moventur. Foliorum quoque farfarae tussiIa-giuis decoctum, omni biliorio ad unciam dimidiam per menses porrectum , alterius sibi Viri laudem , quam in scrophulis jam dede- rant, promeruit s ac de primulae veris satura-
eto decocto similia , a nobis necdum tentata , Teferuntur. Plura interim, quae, tempore longiori porrecta, hoc in morbo utilia dicuntur, an hic ipse vel sponte vel per artem receSSerit , nobis dubium relinquunt . Externis hae
204쪽
etoo TINEA. in linea remediis vix locus est; et quae illam
exsiccant, cum damno admoventur. Fortioritam. n a crustis durioribus tormento vel malvae clacocto, vel lactis cremore dulci occurrimus , ac Simul alvum cum syrupo cj choreicum rheo, vel cum manna, sine stimulo movemus . Si utriusque sub tineae 'decursu vel ob incautam medelam , vel ob alias rationes , alterius forte mali pejoris symptomata occurrant, et ab illius suppressione pensere videantur; tunc habita tum causae supprimentis, tum praesentis affectus ratione, ex traditis in casu
simili praeceptis ff. et so. 32o. ) consilium
205쪽
f. 43 I. ix una ex descriptis hucusque impetiginis speciebus existit, quam Veteres, et aevi medii Scriptores, non modo cum fortius urgeret, sed et mitiori sub habitu, interdum non declarassent pro morbo , quem nunc vεris ac distinctis coloribus depingere, ob hu, ius raritatem, tam ardui res laboris est. Etsi vero haec ipsa dissicultas in sermonis apud Antiquos de lepra obscuritate, in Arabum garrulitate taediosa, ac in Arabistarum hos caeca fide. exscribendi consuetudine fundamentum agnoscat; insignis tamen symptomatum, quae illam vel ut futuri iudicium morbi comitabantur, vel ut frequentior effectus, circumfluebant, copia, ut in altera nunc lue , quae lepram in Europa paullatim excepit, ad ima-
206쪽
ginis manu Veterum delineatae ambiguitatem summopere contribuit. Vel sola cutis macula,
vel pilorum defluvium, vel porrigo , vitiligo
imprimis, herpes siccus, vel squamis, tuberculis , ulceribus obsessae pellis conditio , quia solae in cruribus varices, suspicionem de lepra apud eos movebant : apud quos vel ob contagii perpetui, vel ob causae communiorisae in plurimos eundem ad finem conspirantis
rationem, impetigo leprosa culaneorum et principium et finem morborum formare solebat. Interim vix tanta rerum confusio ex Veterum hoc de morbo doctrina nasceretur, ni Si. infelix eorundem de quatuor humoribus theO- .ria', et insignis Doctorum in morbo prorsus
eodem nunc ex formae , nunc ex solius coloris diversitate subtilius distinguendo pruritus, accessissent . Sed et illud non parum hu- . ius morbi historiam obscurat: quod, sicut Semina vegetabilium diversa hoc sub coelo plantam inermem , in illo fruticem a tiorem effingunt , ita leprae contagium ,'aat
somes, hac terrarum in parte, sub ista , alibi, sub alia magis, forma excreverit; quin veruS atque constans morbosi floris character ex Veterum laboribus sat tuto ad nos usque pervenisset. Si e venereae quoque luis sympto
207쪽
mata, sub coelo multu iri diverso , insigniter inter se disserunt , ac morbos observatori incauto, ac originis primariae ignaro, fere quosvis mentiuntur. Quo vero tempore ultima haec lues Europam invasit, non mirum est , si tum istius, tum declinantis tunc leprosae affectionis, quae plurimum inter se conspirant, sym 'plomata a multis commisceri , et aegritudine ab una ad alteram transferri videantur : quae singula sine dubio morbi apud nos quasi dispersi ac cessantis reliquias cum temporum obscurorum descriptionibus conferre . opus perdissicile nobis redderent , nisi Viri eximii susceptus nuper de lepra Oecidentis utilissimus labor hoc sibi pensum assumere felici cum au- , su voluisset. Nos quidem morbum, quem Elephantiasin Graeci dixerunt, semel ipsum , sed oculo iuvenili , in Veterum monumentis necdum satis versato, ac brevi temporis concesSa mora , conspeximus e quam vero lepram
hi proprie vocarunt , hanc pluribus exemplis
f. 432. Morbum tam protei formem angu- Definitio stis definitionis cancellis circumscribere, res ardua est nimis . Nec enim natura , sed vehementiae modo gradu sedisque ratione, Arabum,
208쪽
Graecorumque lepra; inter se differre putamus; et innumera Symplomata, quae diversos apud populos, atque sub coelo eodem, aegritudinem eandem , alia aliaque circumdant , constantiam vix ullam , sed cujusvis fere morbi atrocis phaenomena, ordine nunc isto , nunc illo disposita, in hac una ostendunt. Quod si tamen ad praecipua huius tetrae a Dfectionis signa diagnostica sub variis leprae sormis respiciamus cm hanc dicemus atrocissimum
impetiginis genus , cute aut vitiligine fj. o a. qo3. diffusa , aut piscium quasi
squamis, ulceribusque crustosis , orbiculatis , pertinacibus, ' aut tuberculis nodosis, ad faciem imprimis, ad manus ac pedes , inquinata, insigniter pruriente, aspera, rugosa , unctuosa , lividaque, cum dyspnoea, Voce rauca, nasali, morositate, an aes thesia ac stupore, salacitate morbosa, alvo sicca, pedis deformitate, tumore elephantino, ulceribus profundis, ad ossa, articulos, sed paveo dolore, extensis, haec ipsa separantibus, foetore, ac aspectu totius horrendis.
f. q33. Haec vero f. 432. totius aegritudinis tum lenta primordia, tum limitatos ad
cutem quasi solam progressus, tum summos e X
209쪽
ista In universum systema furores generatimeoncernunt, nec ubique tam atrox erat leprae natura, quin illam , quae psorae serocioris in modum incederet, pro morbo ab elephantias; diverso complures declararent. Qui interim considerat, morborum incrementa, tam coeli, victus, quam diversae apud homines constitutionis ratione, quamplurimum differre , ac in ipsa Graecorum elephantias; saepe cutem non aliter, ac Arabum in lepra, ulceribus foedari: non difficulter hic sibi persuadebit, inter morbum utrunque non aliam , quam vehementiae in elephantiusi majoris, differentiam intercedere f. 52. . VNon tamen ideo vana est ire divisio , qua hunc morbum diuturnum tum in diversa sua stadia, tum in praecipuas varietates, quibus corporis aut modo partem L . localis , aut Omnem compagem L . universalis ) ,
aggreditur, aut superficiem commaculat ,
exasperat, obtundit L . alba, scit. Leuke Graecorum aut eandem exulcerat , ac crustis squamisque defoedat s L . squamosa, L . Graecorum , aut pellis omnem , cum subjecta adiposa , substantiam in tubera nodosque attollit,
corrugat, enervat s L . Elephantias is , Lep. Arabum aut , ad manuum , pedumq st
210쪽
articulos conversa , ea in crassas ac informes columnas in farcit, stupefacit , corrumpit , ac
separat L . Elephi incia ) ; aut'denique in simplicem , vel cum Hiis affectibus complicatamis L .fraibra ), distinguimus. f. 45 . Ut impetiginum, quas novimus ,
erudelissima, sic inter omnes antiquissima, aeeoeli ardentioris, Indiarum , Aethiopiae, Arabiae , Aegypti, primogenita quasi morborum filia , est Iepra . Hic etenim locorum , quod
Scriptores tum sacri, tum profani , ex vetustissimis, iudicarunt , sed forte et ad frigidioris septentrionalis oceani litora , eXstructum primitus , et ad nostra usque tempora
intactum, figitur dirissimae huius lui; habita culum. Ex Aegypto haec in Asiam ac Graeeiam ob mutui commercii rationes forte prius, quam alias ad gentes , migravit ; sed quo sibi tempore Romani orientem victores submiserunt , per Italiam haec pestis ac per omnem Europam propagata est. Vix interim temperatum hoc orbis solum peregrino morborum semini d sutius favere, sed et ipςum in illo, nisi alio, recenti , suffultum ., languere ac suffocari videbatur: cum primum pietatis ambiguae instinctu Orientem visitandi, ac demum