De curandis hominum morbis, epitome praelectionibus academicis dicata

발행: 1797년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

91쪽

maculae ad labra, ad mentum, efflorescunt . Sic ulcusculum in fronte feminae quadragenariae per duos fere annos conspeximus rebelle :eujus perfecta, ut videbatur , cicatrix , quotiescunque menstrua sat, abundans successit

excretio, iterum iterumque aperta est; atque sic non sanguinem ab utero repulsum, et copia peccantem, sed peculiarem ac periodicam hoc ex viscere in cutem faciei actionem , pertinatis ut causam ulceris, manifeste indicavit. Similia in chloroticis hinc inde occurrunt: ut quae, licet menstruis fere careant, minus tamen cruoris plerumque ob copiam , vel acrimoniam, quam ob singularem, atque symptomaticam in cute irritationem , pustulis ad superficiem crustosis obteguntur, quae Veram , non in sanguinis missione, non in rebus acrimoniae obversis, sed in solis corroboranti -

bus, et restituto menstruorum fluxu, rnedicinam agnoscunt. Suppressas, quibus jamjam assuevimus, haemorrhoides, non absimili principio in cutem operari , suspicamur : et hoc quidem sensu, ex opposito sanguini venae portae ad hepar obstaculo, corporis interdum Su

perficiem i maculis, si ita lubet, hepaticis foe

dari concedimus. Interim non tam simpleX sorte chloasmatis pseudoporriginis , quam ina'

92쪽

cularum in gravidis chloroticis , natura esti; ac latens aliquando, quocunque demum in viscere , defectus , aut acre rheumaticum, scro-phulosum, aut aliud, hoc porriginosum subinde ac inconstans in cute vitium generare Valebit . f. 387. Nullum gravidarum in maculis , nisi spontaneum , vel primos poSt menses , vel tardius, ex partu veniens, auxilium, sed nullum quoque ex istis , nisi faciei de oedatae, est incommodum. Quin ipsa interdum foetus exclusio has in illis , quae saepius citiusque concipiunt, non delet maculas. Quod

ex amenorrhoea, haemorrhoidumque suppreS-sione procedit chloasma: hoc mori, arum , quos comitatur, InSequitur, ViX auget pericula . Dissicilior plerumque pseudoporriginis, si

ab acri incognito, viscerumque oriatur Vitio , sanatio est'. Nec haec quidem impetiginis specie; ad leprae quondam signa revocata , non

f. 388. Nihil est, quod certas praegnantes his a maculis praeservet; et vix ullum habetur , quo praesens iam cutis vitium depellatur, auxilium. Nec enim causae ex utero in cutem

93쪽

imperantis indolem , modumque age udi tam bene perspicimus , ut internis hanc debellare queamus, Vel sat tuto audeamus , remediis et quae in illam vix reagit , externorum ad cutem applicatio , subsidii haud multum hoc rerum sub statu promittit . Baccarum lauri hie interim, .si decorticentur , subtilis cum melle suba tus pulvis, vel unguentum N. XLI.), quo fuies a balneo illi natur , a quibusdam proponitur. Cum pomo subacido , aut citrino, per medium dissecto , aliae hic pellem , quo loco foedatur, quotidie perfricant ; aut

cum emulsione ex cannabis seminibus et lacte parata frequenter abluunt : quae singula reme dia a nobis quidem , utpote propria hic experientia destitutis , nec laudari , nec tamen ut noxia damnari cum fundamento queunt. Quae vel a partu supersunt , Vel gravidita' chl. amenori, tis sine causa oriuntur, maculae , hae , si languentium, aut suppreSSorum forte menstruo rum, haemorrhoidum ex culpa propullulent :tunc sanguinis missione, hirudinibus in terdum vero contrariis quasi, ac roborantibus xiliis tolluntur.

Si uiscerum forte obstructio , aut latens in Chl. pseudop humoribus acre , chloasmatis pseudoporriginis in causa videatur: tunc , pro Varia istius in-

94쪽

dole, resolventia, antimonialia , mercuri lia , an iscorbutica, vel demum alia indicantur, atquὰ externis praemittenda sunt auxilia. ' His vero aut pracmissis, aut, si cutis modo in culpa sit, depositis , ad externa tran gredimur tum allata jam supra , tum paulo fortiora , remedia . Hinc aut illud ex sinapi N. XLII. ), aut cantharidum emplastrum, aut unguentum ex mercurio N. XLIII. impetigini applicamus ; atque irritatione moderata, et a causae morbosae stimulo diversa, subiectae pellis debilitatem auferre, agendi modum immutare, et alienam a sanitate secretio nem corrigere, exsiccare contendimus.

95쪽

f. 38 . Succorum effusionem ,

Εcc moma aut Ecc mosis significat sed cum plurimas hoc' nomen significatione tam lata aegritudines exprimeret , hinc modo sanguinis ex. vasis propriis sub cute effusionem , atque maculam in illa ex cruore transparente cum tumore plus minus conspicuo oriundam , hoc nomine intelligunt . In multis quidem cutis aut universae, aut in parte circum- Scriptae, rubor, naturalem superare, atque primo in casu phoenigmum , ' in altero vero maculam , quam , forte congeni tam , nae dum nominarunt, constituere, observatur: sed, quemadmodum ille , ex vasorum sanguiferorum in cute teneriori quantitate aut repletione majori, ac fere universali , ' hic ve-

96쪽

ro nunc ex Structura cutis in parte , a naturali abludente , nunc ex retibus vasorum culaneorum Varicosis pendere videntur ; ita maculae morbosae materiam in cutis telam cellularem, praeter naturam, effusam , et colore suo a fluidis in sano homine hic loci

excretis diversam, nunc liquidam , nunc vero densiorem , atque cum cellulosae telae lamellis concretam , subesse testantur. Sic eX

lympha coagulabili inter corneue transparentis lamellulas in ophthalmitide deposita ac soli descente , albuginem, seu leucoma explicuimus ' j. 13 o. ) ; atque sic ex quavis materia radios lucis aliter , ac serum sanguinis , ac humor lymphaticus ab hoc ipso solutus , veI

quam adeps, reflectente , nunc sub epidermi- de , . nunc ipsa sub cute stagnante , oriuntur maculae , quae , si cruoris secum commisti quid offerant', ad ecc moma referri meren

tur .

ecchym. 3. 39O. Haec vero species impetiginum f. 389. ) sine febre plerumque , ac sine dolore, incedit ; interim nec ista ab ecchymo male perpetuo excludi , tum petechiarum vibicumque iam exposita historia f. 316. ), tum luxationum, vulnerum, inflammationum,

97쪽

ecchymosi iunctarum , exempla demonstrant . Hinc pro morbi, cum quo , Vel pro causae , ex qua haec aut major , aut minus extensa , descendit, diversitate , oportet esse diversa , alque nunc Violentiora , nunc pauca ecchymomatis symptomata . Nec ip ius adeo coloris sat constans in isto natura est : sed , pro varia cruoris sub cute effusi quantitate , - pro loci , quo confluit , ab epidermide distantia , pro materiae aut liquidae , aut congrumatae consistentia, se ac demum pro temporis, quo vasa dereliquit , conditione , color maculae nunc coccineus ac laetus, nunc profunde ruber , sublividus , aut niger , Vel tandem viridis , flavescens , ac pallidus ob servatur . Pro ipsius vero cellulosae telae inundationi cruentae aut resistentis , aut in longum latumque cedentis ratione , ecchymo-matis tam figura, decursus , quam elevatio , durities, ac tensio variatur, et pro VaSOrum

lymphaticorum, quae fluidiora in parte laesa regorbent, numero, libertate, actione diversis, humoris effusi et densitas, et color , et

natura mutatur.

f. 39i. Plures igitur ecchymo mallam sunt Di Versas formae: quae tamen , nisi causae diversae ratione , n0n tam species distinctas , quam

98쪽

υarietates offerre videntur . Sic certe color maculae aut ruber, aut niger, eccismosin interet melasma differentiam vix constituit'; et sibex, alia, quam formae ratione , a macula nequaquam distinguitur . Frequentissime alterius modo sistoma est morbi ecchymosis , atque contrarios inter se chrporis affectus constantia aequali comitatur . Ipsa certe in

lulosam, cum rubore partis, effusi exemplum

largitur ; ac in scorbulo , hydrope , febretum intermittente, tum continua , in spurioaneutysmate , insignis macularum rubrarum , nigrarum est numerus: quae , licet ecchymosi consanguineae , ac origine consimiles , vix tamen sortem illius , methodumque medendi eandem sequuntur . Potissima hinc causarum in eruendis ecchymomatis speciebus est auctoritas ; et ex illarum consideratione diversitas istius non obscure comparebit . Hae

vero aut exteraus in corpus operantur , atque eccbmoma traumaticum nobis exhibent ;aut, ab internis mutationibus orientes , eccb-moma spontaneum , quod alterius nunc morbi symptoma , nunc primariam aegritudinem constituit, praesentant . Frequentius , ac vulgo

99쪽

ereditur , internas ecehymomata partes sine causis externis circumdant ; ac saepius , cum intimam vasorum majorum in cadaveribus examinavimus stipersciens , ad cordis vicinias praealtis, hanc undique et per longos satis tractus sine phlogo si suggillatam conspeximus . Post mortem forte haec magis , quam in Vita , contingunt ; nec ulla nobis, quae , sub ista , hanc vasorum affectionem, ut propria, .co mitentur, symptomata innotescunt . Frequentissima puerperarum in uteris , rudiori obstetricantis a manu , vel ab instrumentis sine cautela introductis, observatur suggillatio . f. 39a. Quaecunque vero aut partium , c ut eaut totius, externa laesio, contusio, concussio, distensio , compressio, laceratio , vulneratio , Vasorum, superficiei non minus , quam Viscerum , integritatem infringere , et canales sanguiferos aut nimis dilatare , aut penitus aperire , destruere , ac liquidi contenti vel in solam cellularem , vel in cavum vicinum , vel simul per vulnus , effusionem excitare valebit. Quae tegumenta quidem penetrant , ac Vasa plura , aut majora offendunt , sed cutem non satis aperiunt , aut vulneris oras collabi atque claudi mox sinunt, laesiones,

100쪽

ut illae, quas instrumenta acuta quaς stlo-petum, inferunt : hae , latiores non modo e chymoses , sed partium tumores , tensionem , majores inducunt. Qitae istarum magis tenorem, concutiendo, contundendo, afficiunt hae nervorum sensibilitatem , fibrae carneae irritabilitatem , et vasculorum lymphaticorum actionem aut imminuunt, aut prorsua auferunt; atque effusi humoris corruptioni spontaneae , putredini, gangraedae sphaceloque , vel maxime favent. Ad internas suggillationum causas referri praecipue merentur , quaecunque VaSorum resistentiam a fluidis superari faciunt , ac eandem vel diminuunt , vel auferunt . Si humorum aliquando tenuitas hic subesse videatur , haec ipsa solidorum prius infracto tenori attribuatur Ops tet . Hinc major. sanguinis in vasa sua, vel a cordis imperio pendens , vel modo haec ipsa in parte quadamassiciens, impetus, hinc febris violenta , eXercitium musculorum immoderatum , tussis im-yetuosa , aut vomitus violentus , nixu ς sertior, contractio fibrarum spasmodica, oppletio vasorum et sanguineae eae cretionis suppressio , hinc vel sola cutis suctio , vel cucurbitula superimposita , vel acris vicini subi-

SEARCH

MENU NAVIGATION