장음표시 사용
81쪽
quasi guttatim inspersis, lenticularum figuram
et colorem aemulantibus obsidentur, quod cutis vitium ephelis lentigo vocatur. Sed et ignis actione , qui vicinius huic assident , similes ephelidi maculas, subflavas, obscuras , pertinaces et amplas , ad tibias et crura experiuntur : quibus spuriae nomen ephelidis impertimur .
f. 379. Infantes, feminae , et qui fulvo ,
rubroque capillo, cute vero tenera , albidiori instructi sunt, ephelidi, tum umbrosae , tum
lentigini , prae aliis subjiciuntur . A prima solis ad nos redeuntis, licet debilioris, in pellem actione fere major , quam aestivis a radiis, macularum in facie, iugulo, ad superiorem thoracis partem, atque ad manus , prorumpit copili. Nec teneriora quidem plantarum folia , nec fructuum , qui ab illis pendent, cuticula, hac impetiginum a specie sunt immunia; ac licet ab insectis haec frequenter conspurcentur , maculentur , post tenuissimas tamen pluvias , quas solis urens mox excipit radius, tot puncta fere nigra, quot aquae guttulae , in iisdem comparent . Nunc vero Segregstae ab invicem lentigines , nunc racemarim congestae , aut ubique partium dictarum
82쪽
tam confertae existunt, ut intermedia vix cutis albedo transluceat, et color huius obfuscetur in totum.
. 38o. Nec tam levis quidem in cute mali originem saet clare intelligimus . A lide quo
dam, solis a radiis exusta, ut vix non omnes coloris nativi mutationes, sic et ephelides immerito derivarunt. Sanitate caeteris hominibus
aequali gaudere illos, qui rufo , fulvoque capillo signantur , tum ratio , tum experientia confirmat . Atqui cum hi ipsi prae aliis obtectam nobis ephelide superficiem exhibeant ,
cum haec ipsa verno magis , quam alio quovis tempore, e cute progerminet , oportet aut in tenera magis ac sensibiliore integumentorum his in hominibus compagine, aut incopiosiore ac magis foetido, qui horum e cute propellitur , sudore , veram ephelidis causam latere. Quae in foliis plantarum , fructuumve in extrema pellicula a sole naseuntur , subtiliorem post imbrem , lentigines: hae ex illiu gradiis ab aquae guttula, quasi a lente vitrea , aut speculo , ut vocant, ustorio, in centrum, seu focum collectis, producuntur . An similis et lentiginum in homine subsistit ratio λ Adporos. certe eorum, qui copiosius transpirant ,
83쪽
inuisibilis haerens sudori guttula, non minus ac plantarum in foliis , a solis percutitur ,
penetratur radiis: et qui existis, aqueam post lenticulam , in focum collectis, concentrati ad- instar ignis in cutem agerent, hi similes in ista , quam in vegetabilibus, maculas relinquere , ac lentigines formare possent. Nec obest, nullam hujus ignis in cute sensationem excitari . aut effectus causae ejusdem in alios, qui fusco ornantur capillo , non similes haberi';
aut aestate, qIn solis magis urget ardor, qua sudor copiosius prorumpit, vix tantas in cute
lentigines formari ac demum illaesam in lentigine epiderm idem subsistere. Nam primo ;celerior, ac nimis superficialis radiorum solis
in summam cutem , quam dolorem ut inferat, actio hic est; secundo, fuscorum minor cutis observatur teneritas; tertio, sub aestivis caloribus , sudoris et copia et impetu majore propulsi guttulae mox diffluunt, neque cutem, calori jam magis, quam verno tempore , assuefactam , lentiς vitreae in modum perurere queunt; ultimo vero , qui epiderm idem transgreditur, et ad rete mucosum formatur ,
non illam certe, sed istud , pro foco agnoscit, radiorum concursus. Quod vero aliquam huic opinioni probabilitatem conciliat, est velorum
84쪽
tenuissimorum quidem ut cribri formium, sed solis radios divertensum, in praeservanda non a calore, sed a maculis cute , formosis non ignota puellis potestas. Rete igitur mucosum in cutis punctulo solis igni subjecto, pro stagnantis atque coactae in eodem lymphae conditione , colore nunc subflavo , nunc fusco transparόns , lentigines, easque m OX perennes,
mox Vagas, ac redeunte Solis astro redeuntes,
formaret. Cui praedicta lentiginum non arridet derivatio , hic citius forte nodum discindet, si easdem non aliter, ac petechias ) f. 317, ), in cute oriri contendat; ac sub delicatulo istius contextu, radii solaris, ut ex Vasculis culaneis humoris guttula coagulabilis hine atque illinc transudet , lentiginemque creet , iam forsitan sussicit violentia. Hoc saltem modo ephelides umbrosa, ac spuria oriri videntur; et cutis a sole, aut ab igne rubor, ariditas et quasi erysipelacea constitutio , prae- viam ephelidi, leviorem licet, sub opidermidephlogos in , aut ecchymosin confirmant. 3. 781. Nulla quidem salutis hic pericula , . Sed plurimae, nec iniustae, apud feminas, fugientis ab ephelide formositatis sunt curae . Vix multum hoc cutis in vitio ab arte spe
85쪽
randum est, et innumera, quae hic celebrantur, auxilia , vementis potius efficaciam hie mis, quan propriam virtutem , in ephelides confirmant. Spes maior in praecavendis , vel saltem in illis, quae vix semel apparuere, dissipandis , ponenda est maculis . Quod interim Medicina non aufert, - hoc mulierum astutia fuco occultare iam nimis edocta cst vitium . Quo tempore lepra domicilium in Europa fixerat, nec lentiginosa quidem in cute macula, dum sensu simul priυaretur , ad illius morbi
f. 38 a. Ad ephelides avertendas, quod eripi feminis cura cultus sui non possit , tum radiorum solarium, flammaeque vicinae fuga , tum solicita partium per velamenta custodia , requiruntur, et verni potissimum solis, et, ab instituta vix faciei aut manuum lotura , aeris rigidi in cutem evitanda est actio . Hanc ipsam praevertit, qui has partes cum ovorum albumine , aut seminum cydoniorum , gummi tragacanthae , Arabici mucilagine', in frigida solutis, defendit. Contra praesentes jam ephelides interna nil
pcsSunt remedia; externa vero, quae interdum hic prosunt, in sequentibus consistunt . Cutis Lib. IV. F
86쪽
primum cum sero lactis, vel aquis destillatis, iisque tepidis, aut cum massa saponacea N. XXXIX. , cremore lactis dulci, ac similibus
emollienda et abstergenda est . His vero peractis, ad illa, quae cuticulam magis penetrant, extraVasatam sub ista , condensatamque materiam eliquent, ac vasculorum lymphaticorum in hane ipsam actionem promoveant , recurrimus. Hinc vapor aquae et aceti, quibus Sambucus infunditur, aqua destillata, aromatica, cum aceti satisque ammoniaci pauxillo rem ista , lini mentum camphoratum N. XXXVII. superaddita salis volatilis portione, acetum camphoratum N. XIV. , aut mitior compositio N. XL. , - ac disparente demum ephelide , fomentatio cum frigida , cui iterum
albumen ovi, ac aluminis, vel sacchari satur- ni portio superaddi potest, tentari merentur . Fortiora, et quae cutem nimis irritant, remedia non sine majoris, quam quod auferre contendimus, mali adminiStrantur periculo.
87쪽
aequo satis consili O , quas Definitio .gravidae ni acu 'as , sine ignis aut solis effectu in cute patiuntur , has ephelidum f*.37 . subordinare familiae , - et alias, quae ab hepate originem. ViX ducunt, has et hepaticas nominare, et adititiliginem referre voluerunt. Hinc Chloasmahas , affines sibi, impetigines vocare , ob coloris et causae communioris rationem , arrisit: atque hoc nomine , intelligimus maculas ex flavo viride*centes , aut pallidas, subinde fuscas , et ex flavo nigricantes , nunc faciem, nunc pectus , abdo men, aut inguina occupantes , in longum aetatum extensas, indolentes , saepe leves , alias paullisper asperas, quae suam ex causis inter- is originem, mitiorem plerumque, agnoscunt
88쪽
ac alia , praeter cutis foeditatem , vix asserunt
. 38 . In gravidis frequentius , quam in
aliis, hae maculae comparent chloasma gramidarum ), atque frontem potissimum, ac genas , sed et collum similiter et manus , ad pollicis , vel et palmae latitudinem , fere tu
reae, subvirides, aut fuscae , interdum subni' grae, aspredinis plerumque expertes, deturpant. Incertum quidem factae conceptionis hae maculae signum constituunt, nec prolis , Ut aiebant, hae sexum manifestant; non paucae interim mulieres, si utero non ferant, hanc igno- Sant', si ferant , mox patiuntur impetiginem ; nec desunt aliae, quae, puero onustae, his semper maculis carere , quae sinu 1 liam occultant, ab eisdem continuo obsideri , aut, licet miri ratio nos lateat phaenomen i , contrarium assici in modum cernantur. Sed et femina non praegnans, et Vidua, et Virgo , chloasmate non raro laborant riquod
cum ex suppresso plerumque fluxu menstruorum oriatur, amenorrhoicum vocari nil impedit.
Et menstrui sine vitio mulieres , ac viri adeo non pauci , ad partes non tam nudas
89쪽
qnam vestimentis munitas , ad pectus imprimis, et ad inguina , a Chloasmate , periam piam cutis superficiem extenso , quidquam aspero, atque pruritus , caloris eXterni sub augmento, interdum summi , non semper exper-
te, foedantur. Haec est hepatica , ut iniuste appellant , macula: quam , ob aliquam cum
porrigine f., i 3. similitudinem, chioasma
3. Velut primo impraegnationis iam
tempore , aut tardius . in . aliis , hae maculae f. 38 . comparent; sic Vel cum caeteris, quae gravidas infestant , incommodis , post primos jam menses dissipantur; vel ad partus ipsam periodum, et ultra , rebelles subsistunt. Maior vero' illis in feminis macularum esse numerus consuevit, quae praegnationis sub statu esculenta fastidiunt et vomunt , vel quae subtumido et chlorotico fere corporis habitu hoc tempore incedunt. Sic et pallidis aspectu languidisque, aut menstruo privatis mulieribus, puellis, similia contingunt, et circumscriptam ac unius quasi plagae in cute chlorosin hae maculae praesentant. In tertia demum chloas malis indicata vix specie sicut maior interdum pruritus occurrit, ita volubilior macula-
90쪽
rum conditio , ac facilis in loca dissita transitio:est. Sic Clinicum nuper adiit vir robustus Institutum , cui et pectus et axillae hac impe- tiginis a specie pridem undique obsessa , vizpallida hu)us vitii vestigia offerebant; sed diuturna ad fauces, et ad palatum phlogosis, et magna deglutitionis difficultas successerant :quae ab illita thoraci cantharidum tinctura , revocato hic loci chloasmate, brevi mora disparuerunt .
f. 386. Quae ratio in gravida his maculis subsit, dissicilis est quaestio . Nec enim menstruus, qui fluere hic desinit , sanguis ac redinis
prudenter accusari, nec plet hora , nec uteri, humorum circulo adversa moles, in morbi causam , apud omnes, et quavis praegna' tionis in periodo, revocari queunt. Ipse hinc uteri cum pelle consensus, et mirum nervorum huius visceris in corpus omne imperium, hic attendi prae aliis merentur. Hac certe eX causa periodicus ille sub oculis livor , ac singularis in facie mutatio , mulieri, cui, menstrua prorumpent , vel quae utero vix concepit ,
contingunt; et cx principio non alio , in puellis hoc fluxu privatis, quo tempore hu c e X- pectant , tot in fronte tubercula, tot pustulae,