장음표시 사용
71쪽
promoveri videtur . Sed et acidorum tum vegetabilium, tum mineralium, cum aqua communi dilutorum , quin ipsius adeo urinae, non raro conspicua, ac forte similis maris balneo , ad abigendas impetigines est virtus.
Nec vanae ubique sunt laudes multorum quae cutem manifesto condensant , adstringunt, ac orientem ex vasorum debilitate humorum impetum non minus , quam sensibilitatis excessum , a parte aegrotante avertunt . Hinc solo fasciarum usu non pauca crurum ulcera radicitus auferuntur ; ac .ipsum iam atmosphaerae
frigus , aut cuti cum aqua frigida fomentatio
nunc meliori, nunc pessimo sub rerum event tu , efflorescentias coercet . Eadem est tum
aluminis, tum vitrioli albi , cupreorum, sac-γcharique saturni , conditio ; ut quae singula , nisi rettius indicata , atque vel in v toma- Iica, vel iam in consuetud nem deducta, impe-etigine , aegrotantis quidem interitum , - sed Iub attenta causarum indagine , soloque cutis sub vitio, sanationem promovebunt. Ea ipsa interdum , quae fortiori cutem sti- amulo exasperant , alienum in eadem motum 2 citare , ac morbosam in pellis particula se- Cretionem invertere , delere valebunt . Hincrum cantharidum ipsi , quem impetigo defoe-
Roborant strings Escharoti eos s
72쪽
dat, loco applicatio, tum escharoticorum, ipsiusqus ignis aut solaris , aut artificialis , in ulcus, cuius superficiem consumit, atque corrigit, actio, antiquas non raro impetigines perfecte sanarunt.
Quae vero in cutem impetigine correptam, manifestam satis actionem exercent, aut amara , aut acria , vel et stupefaciente , ac sedante instructa principio vegetabilia: ea, sicut morborum , qui ab insectis oriuntur , causae viventi resistunt, ita solidorum in cute actionem vel augendo , vel deprimendo , immutare videntur. Hinc summos ex seminum Delphini ista phisagriae , Sabad illae , apii petroselini , ex hellebori ni gri, te di palustris , Nicotianaeta baci, cicutae virosae , veratri albi , Meni-spermi cocculi, iuniperi Sabinae, etc. externo usu , in cutem vitiatam effectus observamus : let sicut alia prorsus medicamentorum , cum extus applicantur, quam cum ore hauriuntur, in hominem est actio ; ita optandum foret , ut, qua ratione potentiora ex illis vel solam in pellem tam sanam , quam aegrotantem , vel in universum systema operentur , experimentis sat si dis innotesceret. Quemadmodum vero ex suppressa sanguinis evacuatione aut naturali , . aut in habitudinem
73쪽
conversa, uel et Sine hac causa, ex peculiari vasorum culaneorum plenitudine impetigines interdum gignuntur f. 373. ) : sic non
infrequens in curandis cutis affectibus tum Venaesectionis, tum scarificationum , necessitas occurrit. Jam ipse cutis irritatae pruritus, aut dolor, affluxum sanguinis vel in illis adeo impetiginum speciebus , quae ex cruoris abundantia originem non habent, ad pellem in multis adauget; ac spasmodica hac in parte contractio facilem humorum circuitum in eadem impedire non raro videtur. Hi ne major saepe in cutis affectibus, quam ab inexpertis crederetur, cucurbitularum scarificatarum observatur utilitas; atque tam importunum hae ad peripheriam pruritum, quam facilem ab externis remediis, quae cutem roborant ac vel minime coarctant, phlogosin, his praemissae avertunt. Maxima in morbis culaneis , quos tandem eXternis tractare coguntur , in ulcera artifcialia , setacea , fonticulos collocatur fiducia ; ac, desumpto ex hydraulicis argumento, quam illinc aquarum obturare scaturiginem , - hanc , excavata in carnibus fossa , humiliorem ac declivem ad locum derivare nituntur. Ast vero , quem sibi forte natura locum, quo peccantem expellat materiam , hac
74쪽
in parte elegit, hunc ab arte in aliam , quo
lubet, transferri tam facile non sinit; nec sola pellis incisio, et excitata, cum peregrino , quod huic committunt, corpore, ejusdem exulceratio , conditionem , sub qua noxius illine humor fluebat, novo sonti ubique concedit . Jam dictum est, frequentius solidorum, quam
fluidorum, e vitio impetigines oriri f. 373. , ac ' si ille, qui ex fonticulis quotidie destillat ,
humor et manifestam prodere acrimoniam , et foetorem intolerabilem sparore observatur, hoc ipsum in sano non minus , qu3m aegro tante tu corpore contingit I atque insignem ite rum cutis laesae aut irritae in contentos h mores, sub ipso, quo hos secernit, actu, per vertea dos potestatem ostendit. Non alius certe, quam qui 'per singula humani corporis va-' sa circumfertur, liquor ex artificiali integum e rorum apertura utplurimum expellitur, sed inflammata, vel exulcerata, istius superficies perdgrinum ab illo, qui in vasis agitatur', humorem sibi praeparat , cuius excretio saepe non aliter, quam si fluidorum quid forte abundet,
ad sanitatem conferre, saepe vero praesentem iam machinae debilitatem augere , irrita- ltionem vicinis partibus infensam communicare, aut rosorpto interdum , has ad oras cor-
75쪽
rupto, liquore , internis obesse observatur . Quae ex clausis incaute his, diuturno iam fluxu confirmatis, ulceribus propullulant , lethalia non paucis, infortunia': haec saepius non
tam ob retentam in sanguine acrimoniam, quam ob infractas cum impetu consuetudinis , quae altera natura est , leges, in hominem redundant , ac impetiginis cujusvis primariae quidem, sed iam inveteratae, sequuntur pericula
Summos interim setaceorum , fonticulorum in Medicina usus , quos sola ratio non satia explicat, experientia persaepe confirmat; atque sub cutis ipsius forte magis , quam partium profundiorum sub affectibus, conspicuam artificialia haec ulcera virtutem non paucos apud homines manifestant . Non ipsis adeo in v sorum canalibus', quam in cellulosa , quae istos, nervosque cutis, - aut quae hanc ipsam cum musculis ac ossibus colligat , acrimoniae colliguntur et stagnant . Atqui, ut ex anaFaΥ-ca hydrope docemur , ad inflictum cuti vul-
nusculum, non modo vasculorum, quae in hoc ipsum hiant, sed cellulosae vicinae diriguntur ac continuo destillant humores; atque sic pellis infarctae depletio , ac irritantis excretio materiae per praescriptum ab arte colatorium ob-
76쪽
tineri, impetiginisque symptomaticae causa breviori via eliminari e corpore potest. Profundius, quam primo quidem aspectu crederetur, hoe beneficium descendere: ex summo fonticulorum in cyphosi prope spinam positorum effectu, ex artificialis in nervosa, ut aiunt, ischiade ulceris prope poplitem Virtute, et ex moxae , in rheumate pertinaci actione comparet; atque si forte ob excitatam magis in parte sana inflammationem, quam ob peccantis excretionem materiae , haec ulcera prosint, fatendum tamen est, in hoc ipso illud. quod
impetiginum sub cura quaeramus, consistere ;et quocunque demum haec ulcera modo operentur , Secretionem, tamen in superficie morbosam ad parvum saepe ac circumscriptum ab
arte ulcus limitari, ac stimuli prius incogniti indolem incogniti illam, seu in simplicem fonticuli phlogosin atque suppurationem permutari. Non vana hinc ulcerum artificialium in affectuum culaneorum medela ubique dicenda est theoria; atque tum in Omptomatica impetigine, quae, priusquam morbi fomes extingui valeat, externum sibi promptumque auxilium aliquando exposcit, tum in primario quidem, Sed inveterato cutis vitio, sonticulus in vicina
impetigini parte, et antequam spontanea ac
77쪽
morbosa in cute secretio supprimatur , excitatus, ad potiora securitatis majoris ac desideratae sanationis momenta referendus est . Non tamen igitur, fonte licet novo ad cutem vix aperto , impetuosa nimis antiqui vitii curatio suscipienda , aut naturalium excretionum ne
gligenda sunt subsidia ; sed fluxu ulceris jam
satis confirmato, et abactis , in quantum hoc licet, morbi causis, a mitioribus initium faciendum, et ad fortiora gradatim ascendendum est. Quod vero de ulceris artificialis ab impetigine ipsa, quam forte, alias tam rebellem , sine alterius auxilio remedii exsiccavit , disserentia testatur, est summa illius, licet jam vetusti , ad spontaneam sanationem dispositio, ac diversa multum ab impetigine in cicatricem perfectam promptitudo . In eo quidem utrunque mali genus conspirat, quod ex praepostera sonticuli non minus, quam ex incauta impetiginis suppressione, ob dictas iam alibi rationes , non exiguae sanitati ac vitae struantur insidiae : sed , praeter haec aequalia sibi pe-
ricula, singularis ab impetigine provecta remediis opponitur resistentia; quae, reducto in fonticulum cutis vitio , vel ab ipsa , quovis certe ulcere facilius, superatur natura . Maior scilicet in pelle non in totum soluta , s*d ad
78쪽
superficiem modo, vel ad dimidiam quasi sub. stantiam, ab impetigine distracta , erosa, et inaequaliter lacerata , irritatio occurrit , atque dissicilior humoris iniqui in cellulas cuti subjectas simul effusi, per corium impervium, quam per ulcus hoc ipsum penetrans , exspectabitur separatio . Nec ideo tam perpetua sunt, ut aiunt, fonticulorum incommoda, quin sub iisdem, quas pro impetigine inveterata , ac in consuetudinem deducta iam praescripsimus
cautelis , circumspectam ac lentam sanationem in multis admittant. His igitur de impetiginum natura , diverῖitate, causi S, et cura generali, praemissis , ad specialem earundem pertractationem descendimus: atque primum de maculis , seu coloris proprii in parte cutis una vel altera, vix, aut modo parum super sana elevatae , mutatione morbosa , disseremus.
79쪽
impetiginum ordimur historiam . Solis in cute hominis non modo, sed et in fructuum horaeorum pellicula, petatisque florum tingendis, potestas, quocunque demum , a calore certe diverso f. 373. ) , nitatur principio , insignes in gentium diversarum superficie , ac in hominum eodem sub coelo viventium pelle , tolorum differentias inducit. Ipsa Aethiopum, retis mucosi sub epidermide peculiari structura suffulta , nigredo hac a causa intenditur ; ac vestium in conservanda partium albedine esse-
80쪽
eius, quas cutis hoc a sidere mutationes patiatur, abunde demonstrat . Nec tamen ideo vel quaevis humana pellis eandem a sole e dem actionem agnoscit , vel quaecunque incute ea dem particula cum eodem effectu a solis iisdem percutitur radiis: sed aut tenerior ac pervia magis integumentorum vel in toto, vel in parte, textura, aut major hinc illinc sensibilitas, aut certa demum ac incognita dispositio , diversos, a causa eadem , . in superficie humana essectus inducit. 377. Qua igitur in circumscripta cutis parte color nativus a sole , magis quam ad vicinam, in subflavum , aut fuscum, aut fere nigrum mutatur: in hac ipsa nascitur ephelis, vel a sole macula, i quae vix aliam in cute , quam coloris mutationem , nec tumorem, nec aliud, quam laesae venustatis , incommodum producit . 3. 378. Nunc vero sat largam in cute plagam haec macula , et densam quasi umbram in longum latumque diffusam , nec interruptam , praesentat: umbrosa hinc a nobis ephe- Iis dicenda; - nunc partes tot quasi punctis subnavis, suscis , mox densius , mox rarius ,