De curandis hominum morbis, epitome praelectionibus academicis dicata

발행: 1797년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

DE IMPETIGINIBUS. 3

dispositio ae latens in lympha vitium non

prius, quam accedente laesione ad cutem violenta , vel contagio , evolvi , - atque tunc non aliis comitari symptomatibus observatur , quam quae vel in sanissimis corporibus , ob majorem modo partis affectae sensibiluptem , simplicissimum subinde cutis vulnusculum sequantur . Atqui cum hoc ultimo in casu

externa promptissime aegrotis conducant rc-

media , in illo certe ob complicatam laesionis culaneae , licet satis recentis , naturam cum damno subministrantur . Sic octogenarii nobis exemplum viri occurrit , qui , cum perfecta omnino salute pro aetate frueretur , contusionem ad tibiam , et exhinc ulcus molestum, eXpertus est. Per sex modo hebdomadas hoc ipsum sine alio sanitatis detrimento abunde fluxerat , cum impatiens morbi senex, consilio Chirurgi , exsiccantia medicamenta , - dum vero haee non prodessent ,

fasciam constringentem adhibuit ; atque hac iucauta sub methodo , paucarum modo dierum intervallo, apoplecticus exspiravit . Qui diathesi scrophulosa, aut scorbutica laborant , his superaccedens forte , externa ab origine , psora , nisi citius auferatur, mox complicatum , nec solis amplius ex ernis sine periculo

62쪽

Ιnt. γemed. incertitudo

: 8 GENERALIA

dissipandum cutis morbum accersit : atque sic nec recens satis impetigo mox , quovis In casu, sine praeviae constitutionis examine percuranda erit; nec ea semper , is quam profundius latentis causae comitari signa videntur, inter

ni idea subsidiis indigebit.

Aheram in curandis cutis affectibus diruficultatem , remediorum internorum , quae propria his virtute opponantur, inopia constituit. Quod si nempe symptomaticas , easque non multas, excipiamus impetigines, quas specifca ut aiunt , methodo per interna dissipari medicamenta conceditur ; in caeteras vix ulli tam certum est, ut exterga illae carere queant, remedio imperium. Actionem prae aliis manifestam , sub debita atmosphaerae conditione, antimonialia , refractis dosibus porrecta, in cutem ostendunt ; sed ipsa haec virtus partim ex longinquo magis abdominales in

nervos effectu , quam ex specifica , ut vocant , stibii in pellem actione , pendere , nec

aut istius secretionem morboSam , aut latens in humoribus vitium corrigere videtur. Quae, principio subtiliori atque aromatico instructa , cordis, vasorumque vires intendunt, ac simul nervis amica sunt remedia , sales volatiles , olea aetherea , haec equidem tepidis

63쪽

DE IMPETIGINIBUS . , uest

i mprimis praeter atmosphaeram potulentis , aut balneo , sumentatione locali, suffulta , sudoris , quem promovent, testimonio, praecaeteris ad cutem appellunt; atque tum aquae thermales , sulphureae , tum evolutum ex ipso sulphure principium, ad hanc usque potentius penetrare videntur : sed peculiaris , aut specifica, ut appellant, virtus , paucis , quod sciamus , ex istis concessa est , es laudata toties 'dulciscant tim inυolventium , ' corrigenticina, viperarum, lacertarum viridium, lignorum, Sarsaparillae, solani Scandentis, aliorumque actio, impetiginum aliquid vix detrahit ferociae . Sic et acidorum mineralium usus ,

non ali 3, quam quod nimiam haec irritabilitatem infringant , ratione impetigines , quae

cum suppuratione incedunt , moderare dicendus est . Mercurialia es fiorescentias culaneas , nisi veneream sorte indolem agnoscant , vix mutare observantur. Quae alvum , aut uri nam , potentius movendi virtute instruuntur , ea , sicut vasorum lymphaticorum actionem intendunt, ac stagnantis ad pellem acris resorptionem secundant , ita impetigines exsiccare , aut e superficie protinus dissipare cernuntur: sed aut nec causas istarum satis au

ferunt i aut , si hoc praestent , abdominalem

64쪽

Externa media . Actio .

co GENERALIA

ac symptomaticam potius illae , nec secundas ad vias extensam, originem habuere. Quodsi vero istorum per experientiam quotidianam confirmata sit veritas , fatendum tamen est , aut paucas certe alias , quam symptomaticas , et criticas , solis internis superari remediis impetigines; aut , si contra primarios cutis affectus interdum ista quid pos-- sint, vix alia , quam complicationis causarum ratione, et actione secundaria , id ipsum efficere .

Alia omnino' remediorum , quae corpori exterius applicantur, contra impetigines primarias est auctoritas ; ac licet istarum non paucae illis modo pertinaciter resistant ., m Odo cum damno totius dissipentur , hoc tamen vel tardiorem topicorum ob usum , ac dilatatum iam ad interiora vitium ., vel ob neglectas in cura morbi habitudinis leges , sic

evenire consuevit.

. Externa vero, quae ad impetigines primarias adhibenda sunt, remedia, licet odioso repellentium sub titulo vix non omnia Veniant, non sola tamen adstringentium ex classe, sed, pro variis illarum indole ac causis , nunc ex illis , quae cutem humectant ac emolliunt , nunc exsiccantium , stupefacientium e numero,

65쪽

DE IMPETIGINIBUS. 61

nunc ex familia excitantium, roborantium re petuntur , ac multorum ex istis ad solam corporis peripheriam non limitantur officia. Vel

salivae solius externo usu impetigines haud ra ro dissipantur, ac animalia, quae cum lingua attingere queunt , cutis ulcera lambendo sanant ; nec ideo, quod de succi gastrici a saliva vix distincti uirtute exspectant, hoc vel istius, vel aquae si ilicis ac purioris, superabit emcaciam . Sordidissima crurum cutisque ulcera in thermis , quae saepe vix majori , quam ista , virtute pollent , sanari conspicimus et a solo recenter mactati animalis, cui, ut balneo, partem herpete affectam committimus , vapore , hunc disparuisse experientia commonstrat. Sub maiori cutis ab impetigine tensione , ac rosionis quasi sensu , mucilaginosa certe magis , ac emolliens fomentatio , nec non balnea tam simplicia , quam cum lacte commista atque tepida conveniunt; et ab istis non modo symptomata sedantur , sed ipsam h ne inde efflorescentiam dissipari observamus. Qua demum agendi ratione oleosa et pinguia, dum cuti inunguntur, impetigines tam saepe ex ista dispellant, ignoramus : sed partem certe remediorum , quae contra efflorescentias culaneas vix non omnes a vulgo ad'

Balneorum Pinguium ἴ

66쪽

hibentur , principalem oleum pingue constituit , a quo non modo rancido , sed etiam recente atque blandissimo , impetigines saepe nimis cum summo aegrotantium damno ad superficiem disparent. Ipsa certe , quae Sub unctione adhibetur, frictio, licet vasorum, nervorum cutis actionem abhinc excitari fateamur , hos effectus non explicat ; et poros ab oleo, ut plures defendunt, obturari , experientia populorum refutatur f. 3 3. o. Quod si

iculaneorum pars maior affectuum ab insectis nasceretur, non difficilis tune foret actionis, quam oleum, his animalculis infensissi mum , in hanc morbi causam exerceret , explicatio , nisi altera ex curationis effectu tot aegrotis funesto difficultas reluctaret . Sed etssta disparebit, si cutis morbos , qui symptomatice prorumpunt , aut quibus ab adultam cecretionis morbogae indolem natura iam a Gsuevit; aut a quibus forte iam aliquod in lympham vitium redundavit , a primariis , nec

vetustis, efflorescentiis separare velimus: ut in quibus , aut vivens, aut inanimis earundem Supponatur origo, oleosorum frequenter utilissima esse solet applicatio . An forsitan relaxatis per pinguia integumentorum fibris , tum

67쪽

DE IMPETIGINTEUS. sa

bosae secretioni praefiguntur, sedantur motus , ac, sicut ab effuso super procellosas maris undas oleo placantur aquae , ita partium , quae cutem constituunt, frenantur impetus P . . . an haerens in cute acrimonia oleosis involvitur , nervorumque obtunditur sensibilitas P . . an tristes aliquando pinguium, aliorumque externorum , in primaria licet impetigine , essectus a

suppressis quidem in cure, sed ad viscera transvectis, solidorum turbis, ac sicut violentos hominis convulsi motus per fascias sistendo , a qinterna hos ipsos augemus : ita ab irritationea superficie corporis aversa , maiores partium internarum agitationes excitantur . . . Ast , quaecunque his subsit effectibus ratio , certum tamen est, innumeras a pinguibus impetigines primar aue medicinam habere, methodique istius non ex remediorum natura , sed ex perversa eorum applicatione, infamiam venisse. Summos quoque sulphur exterius adhibitum sulphuris;

in varias impetigines imperium exercet : quod licet partem et pinguia , quibus illud plerumque commiscetur, habeant, ex cognitis tamen vel illius, vel istorum qualitatibus , nisi ubique iterum insecta pro morbi causa statuantur, explicare nequimus. Ipse quidem sulphuris , Vel hepatis, ut vocant, sub forma , vel cum

68쪽

i plumbi ;

adipe remixti foetor , principii cutem ae Vasa inhalantia penetrantis praesentiam testatur , , ex cujus in illam actione hujus remedii esse- ctus interpretari viderentur : sed sicut ex prorae, seu scabiei, per sulphur curatione apparet , non hanc, sed peculiarem illius , in viventem morbi causam agentem, virtutem ii Og essectus producere; ita, cum idem remedium et in aliis quibusdam impetiginum speciebus prodesse observamus , ad eandem et in istis causae viventis traheremur suppositionem , nisi argumentorum, quae solo remediorum essectu nituntur, in causarum morbosarum indagine fallacias nosceremuS. Conspicuos in cutem effectus edit plumbum ;cuius tamen eopiosae praeparationis ab omni fere aevo ad impetiginea adhibitae non aequaliubi vis ratione operari videntur. Satis certe Sub forma , acidisque saturatus, Saturnus adstringentem in solida potentiam exercet ; sed aut Oleo, muco animali remixta, aut pulveris sub specie adhibita, et a vapore culaneo e X parte soluta , calx plumbi tam fortiter vix partes, Ut contenta repellant , aut ab istis in farciantur , strangulentur , constringit . Aliud vero hoc in metallo continetur , quod nervis blandiatur quidem, sed , vaporis potissimum sub

69쪽

DE IMPETIGIMBUS. 63

forma his admotum, insidias saepe struat, ac, durissimis ad intestina excitatis cruciatibus, vitalem in extremitatibus potentiam 'frequenter extinguat , principium . Sedantem interim in plumbo exterius adhibito virtutem eXperientia testatur; atque hoc magis, quam alio, impetigines primarias non paucas dissipari, ac radiicitus interdum sanari , lubenter fatemur . Ex

insidioso plumbi principio a vasis lymphaticisiad cutem resorpto , internorum stragem com

Plures verentur ; ac certe tristes impetiginum Ilumbeis tractatarum , qui illorum ab istis aversionem explicent, non desunt exitus : sed cum hi ipsi, in secundariae potissimum impetiginis Epeciebus, aliorum non minus sub usu remediorum occurrant , ac certum, quo nocivi plum eorum effectus ab aliis distinguantur, signum non existat; hinc facile iniustum his de rebus ertur judicium , ac summa rei dignitas , nensons forte, et non parva agendi potentia in-atructum , criminis damnetur semedium , nonis cautelam iniungit. Certe non omne, quod anterno usu sanitatem laedit , hoc , extus admotum , cessat esse remedium ; nec idem emper a re eadem vel ore , vel corporis su nerficie suscepta, in hominem effectus obtin ur. Aliorum nos quidem , prout decet , e S'

Lib. IV. E

70쪽

Mercurinis

65 GENERALIA

perientiam Veneramur : sed si nostram simul certe non paucam hoc de argumento consulamus, fatemur, nos plumbeorum externo ab usu, quotiescunque haec nobis indicata videbantur, non semper quidem bonos , sed nec tam flebiles, ac multi recensent , . effectus Ob-

servasse.' Salium quoque mercurialium celebris in multas, diversas licet a venereis , impetigines est actio, et in illis vel aqua solutis, vel unguento receptis ,' istarum non paucae medicinam agnoscunt . Nec tamen adeo in fluida , quam in solida agendo, mercurjum , ut qui ore assumptus in impetiginem , sub media licet salivatione, saepe non agit', hic operari censemus ; ac singularis et huius medicamenti in necandis insectis potentia viventem impetiginum plurimarum causam iterum confirmaret , nisi excitante magis , aut caustica interdum , quam alia in pellem virtute hoc idem, saltem in multis impetiginum speciebus , operari videretur .

optimos interdum ex maris balneo in morbis culaneis effectus experimur ; atque ab illisu virtute tum stimulante, tum simul ob undae frigus roborante, morbosa cutis actio mutari , ac languens diu transpirationis opus excitari ,

SEARCH

MENU NAVIGATION