Conspectus medicinae theoreticae; ad usum academicum. (3rd ed.)

발행: 1788년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

His argumentis inductuS, et hoc pro inisi me teneri ratus, octo abhinc annis

priinam hujus opusculi partem, Physiologiam

scilicet et Pathologiam complectentem, in lucem edidi; sed nimis festinanter conscriptam, neque ea qua decuisset cura cor rectam et X politam. Ad talem scilicet laborem, multo magis necessarium quam facilem, cum tempu tunc urgeret, ipseque aliis et gravibus implicarer negotiiS, parum equidem valebam. Postea Vero, quod et meum me munus, et Auditorum

meorum, aliorumque in hac Academia in medicinae studium incumbentium, candi da, pro more ingenuae juventutis, in libello, quamvi tot maculis cedo, recipiendo benignitas, usque hortabantur), cum tempus et aliae re magi faverent, eundemqUa potuerim cura emendare et expolire tentavi, quaedam e multi quae deessente supplere, nonnulla quae superflua viderentur delere, cunctaque in meliorem ordinem reducere. Totum denique opus culum, his modis haud parum auctum, ne

a 4 quid

12쪽

quid formidinis haberet volumen nimis

crassum, in duos tomos dividendum curavi, adeo graciles, ut forma saltem vel delicatissimos te flores non terreant. Mirabimini forsitan, quod et olim mirati sunt multi, me latino sermone usum esse, atque adhuc uti praesertim cum pauci in Britannia nostra hoc sermone nunc conscribantur libri, et ipse, ut mos est Profestarum in alma Academia di-nensi, vernaculo sermone docere soleam. Quin et multi erga me benevoli me de hac re serio admonuerunt, et Bibliopola meus, vir honestus, et mihi amicissimus, et in re literaria apprime sagaX, me certiorem fecit, parum e re mea fore latinum librum scripsisse pauco enim nunc eX- istere talium de re medica librorum aut lec

Nequibam cum tanto viro de suo negotio controversiam inire quamvis haud facile crediderim, scientiae medicae studium aggressurum

13쪽

aggressurum esse quenquam literarum adeo nescium, ut vel aspectus latini libri prorsus terreret. Neque profecto negaverim, latini sermonis scientiam, quanta aut nUnc cuiquam competat, aut olim ipsis veterihus fuisset, aegre suffecturam ad plurimos libros intelligendos, pseudo-latinos, sed

ferreo adeo et intorto sermone conteXtoS,

et tot barbaris sesquipedalibusque vocabulis horridos, ut ulio Cesari caligero ipsi,

si hoc solo consilio resurgeret, eorum satis ardua foret interpretatio. Post tot a barbara elapsa secula, nemo

sanus conatu fuerit, auream Ciceronis aliorumque Veterum scriptorum latinitatem et miram elegantiam aemulari praesertim de arte quaViS, puta de re medica, scripturus : singulae enim arte et scientiae vocabula quaedam sibi propria, multaque sensa exprimenda a sermoni elegantiis omnino abhorrentia, neqUeunt non habere. Tamen, Ut opinor, Pene unumquemque sem per fuerit, et quacunque de re scripturum, sermoiae

14쪽

sermone uti simplice et perspicuo, quacum contentus esse debet; non enim credo cuiquam nunc fas esse optimos et elegantissimo propius attingere scriptores. Prima certe elegantia est simplicita et perspicuita Orationis quippe cujus usus sit, sensacrius vi exprimere, et cum alii hominibu communicare. Quamobrem etiam sermone quam purissimo uti oportet, et omnia Vocabula nova barbara, arti cuilibet propria, quantum fieri possit evitare. Sin

minus, metuendum erit ne talia vocabula, vel totus demum sermo, aut Prorsu non

intelligantur, aut, quod pejus est et frequentius incommodum, existimentur intelligia scriptoribu Pariter et lectoribus, cum vix in iis sit quod intelligant aut denique, capiantur quodammodo, sed parum accurate, et sensa fortasse a vero auctoris sensu multum alieno Antiquum enim et visitatissimum apud medicos est, sibi aliisque persuadere se rem intelligere, cum nomen tantum didicerint, novamque rem se credere in enisse, cum novum tantUm rei

15쪽

rei antea bene notae nomen imposuerit1t. Caveant autem medici, caveant imprimis

in me iri te studium incumbentes, ne hoc modo sibimet ipsis dent verba, Umbramque pro substantia captent. Hanc vero simplicitatem et perspicuitatem sermonis et cogitationi super rebus

medicis, quam Vehementer Obi commendare aveo, certe multo meliu et multo facilius attigissem vernaculo quam latino sermone usu ; et simul forsan rem magis gratam mei auditoribus et lectoribus fecissem. An igitur rationem reddere oportet cur hanc linguam anteposuerim, qua per aliquot anno scriptore medici in quibusdam Europae regionibus, et praesertim in insula nostra, tam parum usi sint 8 Veram fatebor causam. Nobilis et utilissima

lingua nimis negligi mihi visa est, eo pejore cum effectu, quod Per trecentos fere annos postquam literae humanioreS, et cum iis scientia fere omnes, in Europa revivis cerent, communi doctorum virorum lingua

16쪽

gua fuisset, per totum terrarum orbem intellecta, qua inVentorUm omnium, et observationum, quotquot sciri aut propagari mererentur, facillimum et commodissimum Per omnes quae scientiam colerent gentes commercium fieret. Nondum vidi, nec facile credere possum, consuetudinem quae nuper increbuit, libros plerosque, Cum medicos, tum quoque ad alias scientias pertinentes, scribendi vernaculo variarum regionum sermone studia aut breviora aut

faciliora reddidisse, scientiamque nostram

ullo modo aut proveXisse hactenuS, unquamve esse prOVe ituram. Praeterea, latino sermone tam male in desuetudinem abeunte, non modo nova in

omni genere scientiae inventa tardiu per vulgantur, Vel penitus cohibentur intra fines regionis ubi primo nata sunt, Verum etiam multi et aestimabiles auctoreS, praesertim antiquiores, qui hoc sermone usi

erant, immerito neglecti, Ut raro evolvuntur aut in caligantibus libliothecis reposti,

17쪽

reposti, duro somno damnantur, digni meliore fato. Forsitan et tempus Veniet, cum medici de latino praedicaverint scripto, mutato tantum Ocabulo, quod olim in tenebricosis seculis de Graeco Monachi solebant praedicare, V Latinum est, nec

potest legi nec intelligi.' Cum bonis

literis, scientis omne genus, artesque Clegantes, et imprimis utilissima ars medica, floruere olim. Illis tandem neglectis et CorruptiS, hae communem sortem subierunt, et iisdem tenebri obvoluta dormi-verunt, per duodecim secula pene extinctae, et generi humano prorsus inutiles. Resurgentibus tandem literis ad pristinum decus, scientiae resurreXerunt simul vereor autem ne tempu quandoque Veniat, quod fortasse et nunc prope absit, cum extincta face quae Primo lucem praebuit, et amisso duce qui per asperum et obscurum iter feliciter eduxit, in pristinam relapsurae sint caliginem. Rem igitur, neque inutilem vobiS, neque

18쪽

que a proposito mei ossicii alienam, moneturum exis imavi, si haec studia, et prae-Ceptis, et, Uantum in me facultas fuerit, exemplo quoqUe, Vobi commendarem. Neque Vero hoc arroganter aut dictum aut factum existimari vellem, quasi solus adversarer consuetudini, quae Academiae, et qui eam ornaverint tot spe flatissimis viriS, placuissiet meaque auctoritate et X-emplo vindicarem res, quae aliis levi Omnino momenti visae essent. Ante aliquotannOS, quum roses res Medici in hac Academia vernaculo sermone docere statuerunt, legesque de studiis in re medicaordinandis primo stabilitae fuerunt, almae Academiae auctoritate sancitum fuit, ne usus latini sermoni apud nostrate periret prorsus, neve indocti honores academici

concederentur, gravissimumque permitteretur medendi munUS, ut Omnia tentamen-tR, Omnes Ue Xercitationes, ad se suosque in medicinae studio progressu comproban-dOS, a GVentute peragenda, hoc sermone Peragerentur. Quin et vir summus, olim Praeceptor

19쪽

praeceptor meUS in arte medica, nunc Ollega spectatissimus, cuju Vestigia, quam vi Shaud passibus aequis. in plurimis Medicinae Theoreticae partibuS, persequi conatuS sum, eodem, Ut Uto, consilio, eadem lingua conscripsit suum de Vologia Methodica aestimabile opUS, quo Prim VS ingentem et indigestam molem in formam, et decu S, et elegantiam qUandam redegit. Igitur, cum hoc Xemplo, tum qUOqUe consilio et auctoritate ipsius Academiae legum fretus, me hac de re neque errasse multum opinor, meque operam quam dedi male collocasse scilicet qui non mulierculis, aut circumforanei medicis, artem nullis principiis nitentem, nullaque doctrina aut scientia ornatam, impertiar, sed artem liberalem, Cui et favet et necessaria est doctrina haud exigua, juVentutem ingenuam doceam jam bonis literi Probe eruditam, et plurima scientia imbutam. Haec de forma qua prodiit meus libellus lassiciant. . Quod ad ejus materiam attinet, quod

20쪽

quod dudum fatebar, id nunc iterum lu-hentissime fateor, nempe hunc Medicinae

Theoretice Conspectum, utilitatis non novitatis studio conscriptum, adque usum academicum solum destinatum esse nec unquam mihi in voto fuisse, medico jam multa doctrina et longa experientia eruditos docere, sed juvenes tantum ad medicinae studium incumbentes, scientiae nostrae

principiis imbuere. Nequis igitur vitio

mihi vertat parum novi meum libellum continere. Novum studium aggredienti, id totum novum est; et proselibris ossicium, ut mihi visum est, in hoc maxime consistit, ut quicquid de re quam docet sciri dignum cognitum sit, sive novum id

fuerit sive vetus, idem qua possit cura, et brevitate, et perspicuitate, suis auditoribus exponat et explanet. Oportet quoque medicinam Theoreticam docentem, non modo scientiae medicae principia et elementa X-plicare, sed eorum usus, et ad medicinam Practicam accommodationem, sedulo osten dere. Male ergo meo functus essem ossicio,

' si

SEARCH

MENU NAVIGATION