Conspectus medicinae theoreticae; ad usum academicum. (3rd ed.)

발행: 1788년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

Dre ubique pro veris certis et stabilitis receptae sunt, neque per mula secula qui1- quam extitit tam audax qui eas vel in dubium vocaret Annales medicinae testantur, opinione quasdam, vel prorsus falsas,

vel saltem lubrico admodum fundamento innixas, ab Arisotele, et Platone, et ipso 'thagora, et Magis AEgypti, forsitan et ultimis Indiae oris primo derivatas, de elementis, et temperamentis, et harmonia numerorum, et imparium numerorut vi

et excellentia, apud medicos invaluisse, et vix tandem, aut ne vix quidem, post bis

mille annos et amplius, pristinum imperium deposuisse. Gravius autem malum, et dissicilius delendum, ab ipsis medicis derivatum est,

qui cum artem suam proprio Marte colere, deque ea philosophari inciperent, et tantam molem proprii observationibus et doctrinis fundare cuperent, in pessimum errorem inciderunt, raro distinguere soliti inter re Vera et factas, quas vel observandoc 3 vel

42쪽

ue periclitando didicerant, suasque de his

rebus opiniones et conjecturas. Quae cuique placuit de re quavis opinio, eam pro vero et ipse sumpsit et alios docuit. Quam male vero haec artem medicam colendi ratio cesserit, medicinae annales luculenter docent, et bibliothecae medicae melius adhuc et certius testantur. Quot libri opinionum pleni quas nunc die delevit quot camelorum onera librorum, quo consulere, ne dicam perlegere, frustra tentamuS, adeo dissicile est distinguere inter vera et falsa, inter opiniones auctorum et res ipsas qua Observaverant, et quas Omnis medici plurimum interesset novisse.

Patris ipsius medicinae scripta, qualigsaltem ad nos pervenerint, impia filiorum aliorumque discipulorum temeritate Or- rupta, ab hoc vitio non prorsus immunia videntur. Quid dicam de scriptis medicis per tot secula post Hippocratis tempora innumeris ineptiis philosophia vanae et mutabilis implicitii Quid de Herculeis, tam

43쪽

que male collocatis Galeni laboribus d trinam Hippocraticam suamque, Uae Propriis fundamentis, aut novi et sanis observationibus, niti debuisset, principiis philosophiae Aristotelis suffulcire conantis i ii id

de Arabum commentiS, si commenta vocari mereantur, quae disciplinis et scriptis medicis Graecorum adjecerunt, aut in iis mutaverunt Quid de rabie hemicomtin, tempore et paulo post tempus Paracesi Quid de Theoriis saniorum Chemico-medicorum seculi proxime elapsi id de Heia montii ejusque assectatorum, et Stahtii opinionibus Quid demum de Latro- the maticis, eorumque pseudo-demonstrationibus super rebus medicis, quibus credebant se sibi suisque has provincias in posterum vindicasset Quid de egregio Latro-mathematico ex nostratibus putandum est, de hostibus suis et humani generis, justo bello, ut credebat, devictis, triumphante, et ex Clamante, Non dubito me solvisse nobile ' problema quod est, Dato morbo, inve ire remedium. Jamque opus exegi.'' Parum

44쪽

Parum certe medici profecerunt isternus, et parum, ni fallor, profecturi sunt in Posterum, qui, nulla adhibita ratiocinatione, sola experientia semet occupaVerint. Plurimas res novas hoc modo facile didicisse potuerint, sed sibi aliisque pari fer inutileS, nec unquam scientiam medicam provecturas scilicet quarum rationem, et ad usum medicum accommodationem, ignotas esse oporteret Applicatio autem ' experimenti nihil aliud esti quam ingem istos traductio ejus ad experimentum aliud aliquod utile .' Utcunque vero necessaria in rebus medicis ratiocinatio fuerit, tamen oportet omni cura et diligentia distinguere inter res observata et auetoris de iis judicium ; ita ut siquando hoc fallax fuerit, certa experientia maneat, et sagacior aut lartunatiori medico suum usum praestet. Neque sane in opinionibus solis erra r i scriptores medici in ipsis, qua cre-

debant

45쪽

debant certissimas, rebus faetis, observa tione compertis et stabilitis, plurimum saepe allucinati sunt; scilicet cum ex uno vel paucis rei cujusvis exemplis,

eandem certam et constantem crediderint, et pro axiomate, seu aphorismo, Posuerint. Hoc modo plurimas res pro veris posteris prodiderunt, quae nec sunt Verae, nec fuere unquam Tot nimirum sunt variae corpori conditiones, totque re eXternae quae idem afficere postini, ut summa rudentia et accuratissima circumspectione

semper opus sit, ut quid effectus singulis

tribuendum sit, bene perspiciamus neque morbo tribuamus quod viribus remediorum, neque remediis, quod Naturae conatibus, vel forsan multis rebus externis parum observatis, tribui debet. Par quoque ratio est, quod parUm et caute admodum fidendum sit historiis morborum, et innumeris et miris de viribus remediorum observationibus quas omnes fere homines semper et ubique decantare solent medicis saepe vitio vertentes, eos tot tamque Praeclara

46쪽

praeclara prospera curationis monumenta negligere, quae ipsi propriis se oeulis vidisse testantur Nec unquam fortasse extitit Pharmocopola ' circumforaneus tam iurifrontis, qui plura aut magis mira de suis arcani praedicaverit, quam multi, monvulgi solum, sed ingenuorum etiam, testimonio suo, vel jurejurando, si opus esset, lubentes confirmaverint, neque arcani neque praemii participes, sed bona fide testantes ea quae se novisse crederent. . Quapropter oportet non modo observationes quas condere cupimus, Vel experimenta,

siqua de industria instituta fuerint, saepe

repetere, sed eadem quam maxime Variare, et in aliis corporibus, aut eodem corpore alio tempore, et alia conditione, et rebuSexterni quam maxime diversis existentibus, tentare. Ut verbo dicam, medico non

semper licet propriis oculis fidere scilicet

qui partem tantum rei, non totam rem quae agitur, cernant. Saepe quoque erraverunt medici, propriis oculis nimis parum usi, aliorumque cu

47쪽

li plus aequo confiii nimirum cum tanta veterum scriptorum veneratio fuit, ne dicam cultum pene divinum, tantaque magnorum nominum auctoritas, ut in verba eorum jurare medicis religio siet, contrariamque opinionem habere, nefas et

flagitium. Neque profecto per aliquot secula medicis licuit propriis oculis fidere,

proprioque judicio uti, si Hippocratis vel

Galeni auctoritas sententiae quam suaderent adversaretur. Quin et multis solenne fuit, magnorum auctorum nominibus et auctoritate pro decore simul et tutamine uti, iisque se suasque male nata Opiniones, Veluti parmula, tueri. Nec defuerunt medici, quos cum magni nominis auctoribus splendide errasse, quam cum vulgo hominum obscure apuisse, potius juvabat adeo grata est cuique, vel in

his rebus, ab aliis hominibus spes semet distinguendi.

Nequis autem temere sibi persuadeat Varias et prope innumeras ineptias, Theoriae mediCar

48쪽

medicar nomen pessime usurpantes, scientiam nostram, quam totie corruperant et foedaverant, nunquam provexisse, neque generi humano quicquam profuisse. Paucae ex iis fuerunt adeo absurdae, ut nihil boni aut utilis continerent. Praeterea, medicorum animos ad varias scientiae nos. trae parte explorandas et excolendas impulerunt nec quisquam provinciae nostrae

existit angulus adeo sterilis et ingratus, quin agricolae laborem largius vel parcius remuneraverit. Et profecto opiniones satis ineptae, haud raro ad egregia et utilissima inventa homines perduxerunt: neque, ut opinor, levis momenti fuit, hoc modo didicisse quid non fuit bonum, aut utile,

aut verum conjunctissima enim talis notitia saepe est cum scientia rerum qua novisse cupimusa nimirum quae ad veram sapientiam iam monstrat, monendo quinam calles evitandi sint, et quam viam

ingredi conveniat. Quod si medici nondum alienis periculis apiverint, in iis certe est

49쪽

est omnis culpa sit enim superque exemplorum habuerunt quae monuissent. Illud interim,' ait Bacon, circa hujus

modi experimenta monemUS ut ne mo animo concidat, aut quasi confun-

datur, si experimenta quibus incumbat, expectationi suae non respondeant. Et- enim quod succedit magis complaceat; at quod non succedit, saepenumero non minus informat. Atque illud semper in animo tenendum, quod perpetuo in- culcamus), experimenta lucifera, etiam adhuc magis quam fructifera, ambienda V esse .' Praeterea non minima Variarum quas Theoriae Medicae scriptores habuerunt opinionum Utilita fuit, res quas observando aut experiendo didicissent, et

cum alii communicare Cuperent, qUOdammodo ordinare et in formam reducere, quae aliter sparsiae, et confusi, nulloque vinculo inter se connexae, neque memoria reti

De Augna. Scient. lib. ARP. 2

50쪽

neri potuissent, neque ad arbitrium revocari aut seligi Laxo vero et fragili vin culo uti praestabat quam nullo. Postremo, alium neque sane exiguum usum praestiterunt variae de Theoria medica opiniones, quamvis ipsi aut prorsus uti

Ies, aut saltem parum certae, neque ad usum clinicum accommodatae Pari enim ratione ac observatione forte occurrentes ordinarent et necterent, sic ad nova tentanda experimenta consilio et ordine quodam medicos dirigebant. Liceat autem hac de re summi aconis gravissimi certe auctoris, et primi Naturae interpretis sententiam sepe inculcatam citare, ipsaque ejus verba transcribere. Qui aliquid quaerit, id ipsum quod quaerit, generali quadam notione comprehendit aliter,

qui fieri potest ut illud cum fuerit inventum agnoscat Idcirco quo amplior et certior fuerit anticipatio nostra, eo magis directa et compendiosa erit inve- stigatio. Attamen i quemadmodum

possit

SEARCH

MENU NAVIGATION