Conspectus medicinae theoreticae; ad usum academicum. (3rd ed.)

발행: 1788년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

strationem, et modum quo contra morbos

prosunt, intellexissen quo melius sciat idoneam singulis aegrotantibus medendi rationem accommodare aut si illa quam primo instituit curatio male cesserit, An dem mutare et corrigere, vel, si opus fuerit, aliam prorsus et novam medendi rationem tentare. Et profesto tot tamque variae CXistunt morbos se corporis conditiones, aliam atque aliam remediorum administrationem postulantes, ut neque mens sit adeo capax quae compleolatur singula S, neque memoria

quae retineat. Theoria igitur medica, seu principiis quibusdam generalibuS egem US, quibus innixi in novis aut arduis occasionibus dirigamur, et ad eam medendi rationem tentandam perdUcam UT, Uae naturae morbi et conditioni aegri rite accommodata, et tulistima ipsa fuerit, et maximum simul beneficium et auxilium Pro miserit. Igitur, quo longius a debita accuratione distet ars salutifera, et quo magis futiles fuerint Theoriae hactenus propo-βtae, eo majore cura et diligentia opus erit

32쪽

ad novam et perfectiorem reperiendam quippe sine qua ars nostra neque pulchra qua decet forma erit, neque eam quam

generi humano debet utilitatem unquam praestabit. Plerisque vero Theoriae Medicae scriptoribus hoc vitium fuit, ut scientiam nostram

pene vel penitus perfectam repraesentaverint qualis scilicet non modo sani corporis munera bene explanaret, sed ad omnium fere morborum rationem reddendam

facile sussiceret, et idoneam singuli curationem ostenderet Nemini ver, laterupotuit, qui vel Theorias quas varii protulerint auctores sedulo perpendisset, vel artem medicam talibus irincipiis innixus eXercere tentasset, quantum his de rebus hallucinati essent scriptores medici; Uorum unusquisque, quod vera scientia deesset, imaginatione et conJecturi supplere solebat opus prose 'o facilius multo quam utile. Praeterea, hoc modo factum est, ut multi et egregii avictores tempus et

Operam

33쪽

operam suam pessime luserint, in eruendis Theoriis quae patribu placuissent, novis, saepe haud melioribus, in locum earum suffectis. Hinc controversiae innumerae, nonnunquam de rebu serii et magni momenti, epius vero de lana caprina, quae medicorum animo a rebus gravioribuS, quales sciri meruissent, male vocabant. Hinc suas quodque seculum Theorias medicas vidit superioris jam seculi opiniones et nos haud immerito nunc ridemus, proximo forsitan aevo vicissim ludibrium daturi.

Non autem si verbis Ciceronis uti fas est sumus ii quibus nihil verum esse videatur, sed ii qui omnibus veris falsa

quaedam adjuncta esse dicamus, tanta similitudine, ut in iis nulla insit certa ciudicandi et assentiendi nota.'--Maxime vero dolendum est, unumquemque fere scriptorem medicum, de Variis quas

vel ipse vel alii protulissent opinionibus disserentem, causidici neque profecto honestissimi

34쪽

nestissimi semper partes suscepisse, judi

cis muneri S, quod suum erat, Plerumque immemorem totumque ingenium, et doctrinam, et laborem, et eloquentiam, in hoc collocasse, ut causam quam defenderet, si posset recte, si non, quocunque modo trieretur quod plerique auctore se effecturox crediderunt, melando AEUae prorsuS

adversarentur, fingendo quae deessent et necessariae viderentur suae causis, vindicando multa falsa et futilia, vel saltem incerta et dubia eidem inservientia, resque demum satis notas et manifestas ita torquendo, ut a Vera et simplice significatione distractas, easdem in alias quaeque magis faverent sententias traherent. - Quid autem ut idem Cicero bene monet tam temerarium, tamque indignum sapientis gravitate atque constantia, quam aut falsum sentire, aut, quod non satis X- plorate perceptum sit et cognitum, sine

ulla dubitatione defendere. Quamvis plurimae et admodum diversae

causae,

35쪽

cauta, nostram variis modi Variis temporibus corruperint scientiam, tamen haud est negandum, unam alteramve e gravissimi omni pariter aetate et adfuisse et nocuisse multum. Principio igitur memoria semper tenere Oportet, Puram et nudam super rebus medicis veritatem nusquam extitisseri artemque pariter atque scientiam nostram, multis et gravibus erroribus, ab ipsis etiam earum primordiis, semper corrupta fuisse. Frustra omnino de origine medicinae disputatur, quippe quae nusquam ignotae

fuerit, nusquam non magi minusve culta, non secus ac aliae arte quae Varii naturae

humanae necessitatibus ministrent, ejusque acerbissimis aerumni opem ferant, et Onditionem hominum, nusquam suis incommodis vacuam jucundiorem, aut tolerabiliorem reddant. Omnes scilicet ab omni aevo homine suum exercuerunt ingenium

et industriam, ut voluptates sibi acquire

rent,

36쪽

rent, et dolores quibus obnoxii essent tollerent aut lenirent. Variae profectores, in varii regionibu atque temporibuS, eorum conamina ita dirigere potuerint, ut vel prospera vel fere inania evaserint. Non est igitur dubitandum, artem medicam ubique terrarum suum habuisse exordium inter homine recente et udeS, naturae rerum, et bonae ratiocinationis, pariter nescios quo ideo oporteret ad observandos aut tractando morboS, eorumque naturam et originem Xplorandas, omnino

imparatos accessisse. Ad observandos profecto morbos omni

tempore manifesta necessitate coguntur homines quippe qui aegrotantium aeque eorumque amicorum attentionem summo sibi jure vindicent. Ad causa quoque, et originem, et naturam, morborum investigandas, instinctu quodam peculiari, neque sane inutili, etiam quam maxime inculti

perducuntur. Docet enim sensus commu-uis, nullam novitatem, aut mutationem,

37쪽

aut a solito naturae cursu et Ordine aberrationem fieri, sine causa aliqua, vel occulta vel manifesta. Ad has vero detegendas

causas, multis et accuratis observationibus, et cauta admodum et sobria opus est ratiocinatione. Gravissime autem erraverunt auctoreS,

qui sibimet persuaserint homine rade atque indoctos ad tale inceptum valere, tutoque fidendum esse eorum observationibus et opinionibus nimirum quo crederent, quam vi omni ope et auxilio doctrinae et cientiae in hoc opere carerent, tamen nullius falsae scientiae praeceptis irretiri, aut in errorem duci, et ideo rectam et planam sensu communis semitam ingredi eandemque constanter persequi, et obser vare bene, et describere fideliter, et ratio cinari parum, idque tantum rebuS Veris, et principiis paucIS et certi inniXOS.--ReSLaeta enim in omni arvo et gente fati superque demonstravit homines rudes et indoctos, cum apud recente et fera gentes,

38쪽

tum quoque apud ultiores et politiores populos, quorum par omnino hic ratio est, Parum accurate observare eas res quae sub

ipsis sensibus cadunt, et plurimum saepe et pessime ratiocinari, a principiis scilicet non modo falsis, sed aliquando etiam absurdis, qualia imaginatio solaciis suppeditare potuisset. Talibus praeterea hominibus ingens solet esse et inexhausta credulitas, et inexplebilis omnium mirorum aviditas, quae fere eo magis appetunt, et facilius amplectuntur, et constantiu et pertinaciu retinent, quo ipsa incredibiliora fuerint, et a communi sensu alieniora. Sic, ab antiquissimis etiam temporibus, solenne fuit, morborum, si non omnium, saltem

multorum, Originem et causas, ad numina offensa, aut daemone iratos, aut sidera malignius micantia, aut artem magicam, referre, et idoneam, quaeque hi causis responderet, medendi rationem instituere, donec variis piaculis, et ritibus superstitiosis, et carminibus magiciS, Pacatis numinibus aut daemonibus, expiata et semota malignitate

39쪽

lignitate siderum frustrataque magice

quae noceret, et sic sublatis eorum causis, semet urgentibus malis liberarent. Et profecto apud omne quotquot hactenus cogniti fuerint recente populoS, sacerdotes vel soli medendi munu occupa TVnt, tanquam religionis et magice partem, Vel divisum cum mulieribus ossicium medicum habuerunt, quibuS, Praesertim Vetulis, peritia aliqua in arte magica, et ideo notitia quaedam plus quam humana, imputari solebant. ---Nec defuere unqUam vafri quidam, ignorantiam, et superstitionem, et credulitatem populi ad suum usum

et quaestum conVertere callidi, et errores

tam pretioso omni cura et diligentia fovere et stabilire soliciti, probe distinguentes inter finem artis et finem artificis. Nil mirum igitur, per tot secula inter rudes

gente artem medicam tam Parum Pro Vec

tam, et ad Hippocratis usque tempora in numeris hujusmodi ineptiis et superstitio nibus plurimum corruptam fuissea cum

plerorumque medicinae cultorum tantum C 2 interesset,

40쪽

interesset, re omnes ad eam pertinentes alios homines celare, et insigni et perpetua fraude artem ipsam exercere. Neque profecto sola vulgi hominum ignorantia et credula superstitione semper et ubique corrupta fuit scientia medica: multi enim se credentes a talibus erroribus immunes, et philosophorum nomensibimet sumentes, aliosque docere affectanteS, artem nostram, quam PromoVere, et a multis erroribus purgare promiserant, aliis saepe et novi corruperunt ineptiis, eo

magis nocivis et difficilius corrigendis, quod validiore quam quos hi philosophi

refellere suscepissent errores, fundamento viderentur niti, et argumenti magis ingeniosis et probabilioribus stabiliri. Quine plurimae et fatis futiles de rebus naturalibus et medicis opiniones, solo philosophiae titulo, et clari uetoris nomine, in-DiXse, quamVi revera Prorsu imaginariae, lapsu temporis venerationem et auctoritatem quandam sibi nactae, diu floruere, et fere

SEARCH

MENU NAVIGATION