Conspectus medicinae theoreticae; ad usum academicum. (3rd ed.)

발행: 1788년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

571쪽

ossibus compressarum, meque ulteriorem compressionem tolerantium. 87i. Justo demum inter vim distendentem et renixum, interque arteria et Vena S, aequilibrio stabilito, corpus aliquamdiu ne que crescit amplius neque minuitur. Postea vero aliud minu verum nutrimentum

acquirit, plurimo scilicet secreto et collecto adipe sub cute, et in abdomine, et inter musculoS, Hu ratio suo loco jam reddita

est io S. et seqq.).872. Paulatim vero corpus marcescit iterum, non modo resumpto adipe, sed omnibus fere partibus male nutritis Rigescunt indies nimirum omnes parte solidae, et maXime arteriae, et hae quoque archioreS fiunt, et plurimae minore penitu concluduntur, et reniXUS Ubique corpori major est, et sanguini motu languidior, et ali quatenu impeditu S, et cor et arteriae minus irritabilia facta, lentius et debilius quoque micant, et tu aequo sanguini II .

572쪽

488 CONSPECTUS Cap. XXII.

venis congeritur, minu in arteriis, et plurimae functiones impediuntur, et ire omnes deficiunt, et tota machina ab omni

parte dilabitur. 873. Non est igitur dubitandum, quin

vita ipsa citius vel serius mortis causa foret Pauci vero hac naturali et inevitabili morte senili absumuntur innumeri enim qui vitae semitam obsident morbi, maximam gentis humanae partem semper rapuerunt, ita ut vix decimus quisque septuaginta, vix millesimus quisque nonaginta anno compleverit; et ex iis qui senium attigerint, longe maxima par non mera senectute, sed variis, quibus aetas illa opportuna facta est, morbi absumpti fuerunt. 874 Languente tandem propter rigiditatem omnium partium solidarum, et torporem et debilitatem virium moventium, sanguini motu cordeque non ampliu ad proprium Unu Valente, sanguinis motus in

Partibus corporis extremi primo perit, in pectore,

573쪽

Pectore, et trunco, et capite adhuc superstes. Idem in pulmone jam deficiens, anhelationem quandam, et respirationem laborio-1am inducit 6oq), ad promovendum sanguinis transitum per pulmonem. Hoc tandem conatu parum valente, Viribusque penitus exhaustis, ultimae inspirationi, Xpiratio longa, plena sua sponte succedit; omnibusque functionibus ad vitam necessariis simul cessantibus, haec facile et sine

convulsione cum morte commutatur.

87S. Varia autem, praeter hanc senilem et naturalem, quae omnium fere rarissima habenda est 873.), existunt morti genera Variae nimirum, et prope innumerae causae sunt, quae machinam adeo delicatam atqUe compositam, totque unctionibus

pere possint, et tandem ad finem perducere; praesertim quum variae riu Parte variaeqUefunctiones ita conjunguntur, ut aliae ab aliis plane sustineantur; et igitur quid cuivis earum acciderit mali, non ejus soluma

574쪽

49 CONSPECTU Cap. XXII

lum, sed totius fortasse machinae vires simul collabantur. 876. Omnes vero istiusmodi causa enumerare, neque re ipsa Postulat, neque operis hujus propositum sinit Sa fuerit monuisse, eas numerosissimas esse, et ab omni parte instare plerumque tamen, fortasse semper, nisi propter summam mortis celeritatem observandi locus plane desit), qualiscunque fuerit origo seu causa remotior mali, aliquam functionum vitalium, actionem nempe cerebri nervorumque, aut sanguinis circuitum, aut respirationem, prius impediri aut laedi, aut aliquo demum modo praeter solitum assici, quam vita penitus Xtinguatur. Quoniam Vero, ut jam expositum est, arctissimus has inter functiones intercedit nexus, 4 IS et seqq.), laesa una alteraVe earum, Omne PlerumqUe simul laborant.

877 Perspicuum quoque est ex signis illarum functionum deficientium, aut impedi

tariana,

575쪽

MEDICINAE THEO RETICIE 49 I

tarum, aut varii modi male se habentium, medicum in plerisque morbi periculum aegrotanti instans praescire posse, et vel .ortem, si spes nulla superest, praedicere, vel si laesio neque natura neqUe magnitudine prorsus insanabilis fuerit, tum idoneis adhibitis remediis miserum quasi ex

mortui reVocare.

878. Medicum igitur et decet et oportet signa appropinquanti morti novitie quae quidem licet in variis morbis haud parum varient, et non modo singula accidentia, sed plurima simul juncta, saepe incerta sint, tamen plerumque in iisdem morbis et satis constantia obserVantur, et sati superque certa praesertim si non modo ad signa manifesta, sed simul ad naturam et causam

morbi, et conditionem aegri, medicus animum attenderit.

879. Imprimis igitur, ingens debilitas 38 .), tum subita tum usque augescenS,

ita ut aeger neque se movere, neque sustinere

576쪽

49 CONSPECTUS Cap. XXII.

nere ut solebat in lecto, neque demum loqui, neque cibum sumere aut devorare possit, cadente scilicet maxilla, et vi propria gulae pereunte tremoreS, aut On- tractiones, aut convulsiones musculorum

aut artuum defectus vel amissio sensus cujusvis sive externi sive interni, praesertim visus, vel tactus stupor torpor, delirium grave, in plerisque morbis, acutis Pariter atque Vetustis, mala signa sunt. 88O. Porro, pulsu arteriarum multum vitiati, sive valde celeres sive tardi facti fuerint, sive praeter modum validi, sive demum, admodum debiles, et obscuri, et

vix sentiendi, aut abnorme et intermittenteS, cum vultu Pallido et collapso, oculorum splendore extineto, artubu frigentibus, sudore frigido et tenace, spuma circa OS, et gravi anxietate, plerumque summum periculum, saepe instantem mortem,

ostendunt.

88 I. Respiratio quoque imperfecta, di ficilis,

577쪽

ficilis, laboriosa, et strepens facta, ubi prius

organa respirationis non laboraverant, pes simum est. 882. Saepe etiam in longis morbiS, nonnunquam Vero in acutis, magna corporis macieS, aspectu cadaverosus, et facies illa Hippocratica dicta, et in utroque genere morborum foetor insolituS, et tandem putredo generalis, aliquamdiu ante mortem observantur.

883. Haec quidem et hujusmodi signa

in variis morbi accidunt, eorumque magnitudinem atque periculum probe declarant. Plurima vero alia, et longe diversa, in aliis atque aliis morborum generibUS, secundum horum naturam, Partesque corporis quibus maxime incumbunt, se ostendunt, eorumque periculum, interdum fortasse insanabilem naturam, ab ipso initio

commonstrant.

884. Ipsa autem signa 878. quae maxi

578쪽

me infausta, et plerumque lethalia habentur, periculo saepe carent, scilicet cum a causis levibus aut fugacibus, vel saltem facile medicabilibus, oriuntur; veluti in seria, ashmate, sorbulo, febribus quibusdam intermittentibus, multisque aliis morbiS. 883. Causa mortis, saltem plena et proxima ejus causa, debet esse semper eadem, nimirum quae consistit in amissione illius ignoti status generis nervosi, qui Vitam, quatenus Corporea est, essicere videtur. Quoniam vero status ille adhuc prorsus ignotus est, plenam et ProXimam mortis causam, quae nihil aliud est quam ejus extinctio, pariter ignotam esse plane opor

tet.

886. Quin et causae mortis remotioreS, quales nimirum ignotum istum statum generis nervosi inducunt, in longe plerisque exemplis vix melius intelliguntur; neque sane inspectione cadaverum detegi possunt. Saepe

579쪽

Saepe enim, ut Videtur, Vi generis nervos deficit, cum fabrica ejus, quatenu aut scalpello aut sensibus nostris explorandi facultas data sit, sana et integra manet. Hujusmodi exempla quotidie observantur, in corporibus eorum qui febribus quibusdam, aut multis similibu morbiS, aut paralysi, aut convulsionibu S, aut gangraena, aut varii venenis, vel in ventriculum, vel in pulmones, Vel in sanguinem receptiS, aut fulmine, aut gravibus animi at sectibus, aut subita morte, aut demum interdum vi externa vel capiti vel ventriculo

illata, extincti fuerint. 887. Haud raro tamen laesiones insignes, vel ipsius cerebri, vel alicujus saltem partis

generis nervos, in cadaveribu deteguntur, quae vulgo, quamVi Parum accurate, pro Plena et proxima causa mortis habentur;

veluti si cervix aut calvaria fractae fuerint, aut cerebrum compressum, aliterve laesum, sive a depressa aliqua parte calvariae, sive a tumoribus intra caput, sive a sanguine, aut

580쪽

4q6 CONSPECTUS Cap. XXII.

sero, aut pure, aut aqua in eodem effusis, sive tantum a vasis sanguine plus aequo turgentibus, ut in epil sa, poplexia, paralysi, hydrope febribus quibusdam, nonnunquam accidit. 888. Saepe quoque impedimenta aliarum functionum vitalium, et interdum etiam insignes laesiones fabricae partium quae iis

inserviunt, deteguntur, et merito Pro Causa, quamvis, ut jam Xpositum est, non proxiam causa, morti habentur; veluti cor vel Vas aliquod magnum ruptum, et erosum, vel obstructum, vel pulmones inflammati, 'el sanguine, aut sero, aut muco, aut Pure, aut aqua impleti, vel tumoribus vicinarum partium, aut plurima aqua in

pectore collecta, impediti et similia.

889. Saepe tamen nulla, aut generis neria

vos, aut partium quae sanguinis circuitui aut respirationi inserviunt, detegi potest laesio, sed tantum vitium aliquod organorum functionum naturalium, vel demum, labes

SEARCH

MENU NAVIGATION