장음표시 사용
5쪽
7쪽
9쪽
0uaestione de uatirae Pervianae natura et indole.
invitum et Verae gloriae quamvis uno libro Persius meruit. Quinti. X. I, M.
quum quodvis carminum genus ex aetate scriptoris pendeat, tum satira, ut quae seculi mores corruptos castiget, omnia inde depromit argumenta, inde omnem colorem ducit. Comoediae, quae satiram assinitale quadam contingit, in priora tempora recedere licet, salira praesenti quodam impetu movetur, quum quo tempore omnia in pejus ruunt poeia satiricus summis viribus contendat, ut ingruenti rerum omnium exiti moribus corruptis acerbe castigandis sese opponat. Sed non solum ob materiam, quain ex tempore ipso depromat necesse est, satira inde pendet, cognatione quoque quadam studiorum poeta, qui satirasseribit et ii, qui illum legunt, conjuncti esse debent. Aelate prorsus corrupta et secordia insanabili demersa satira sere inutilis est, uuin homines e torpore excitari et sorde vitiorum liberari vix patiantur. Ut Rothius de satira Romana p. 6 recte animadvertit, nec mediocritates nec nimietates satirae conveniunt, sed pravitas illa animi ac perversitas, ex qua hominibus ad virtutem redire atque ad bonam rugem se recipere licet Verae satirae ea tantummodo aetate scribuntur, qua res publicae et privatae de corruptae et depravatae sunt, ut boni omnes rerum mutationem communibus votis exposcant. Quem illi concupiscunt reditum ad amissam naturam ipsam moresque sim-
10쪽
.pines' et .emendatos ujus desiderio flagrant omnes, illum poeta libera voce magitat, qui naturae et vitae repugnantiam moribus aequalium arguta rimagine exprimendis castigans id potissimum agit, ut ad bonam mentem ac sanitatam homines revocet. Satiram, quum qualem descripsi aetatem requirat, aetate Neroniana non talem provenisse, qualem facile quisque exspectaverit, non ita mirum videbitur materia quidem salirae prostabat et uberrima et justissima. Virtutes, quibus olim Romani gloriari potuerant, sere ignotae erant; vitia, quae jam antea in rem publicam irrepserant et Occulta contagione diffusa jam lati
sim serpebant, talem in modum excreverant, ut optimus quisque statum rerum immutatum sumina cum indignatione intueretur.
Illa aetate, qua vel mediocria ingenia ad satiras scribendas impelli poterant, unus qui satiras scripsit Persius exstitit. At quisquis satiras illius vel leviter percurrit, stalii 'o offenditur, quod materiam dilissimam et amplissimam vix alligit, res turpes et exitiosas, quae gravi reprehensione dignissimae erant, denotandas declinavit; quibusdam totus sere in sententiis generalibus versari videtur. Nulla unquam fit mentio vitiorum tunc maxtae vigentium, non delatorum et causidicorum artes nefandae, non connubia stupro pollula, non turpiter abjecta equitum in arena dignitas, non liberiinorum immodica omnia perpetrandi audacia perstringuntur. Difficile erat satiram non scribere, quum quo-eunque quis oculos convertebat, sceleribus vitiisque vitam publicam et privatam contaminatam sideret Persius, qui vitiis aetatis suae penitus indolescebat, saliris scribendis id maxime propositum habuit, ut homines vitiorum et errorum vinculis constrisios ad veram solidamque virtutem revocaret. At optime se, non assecuturum esse intellexit, si singulorum hominum vitam infamaret ipsosque publicae ignominiae o ieerei; quoius enim quisque a turpissima illa vitiorum contagione liber erat' ouum salira ea potissimum vitia carpenda sumat, quae publice sunt exitiosa et uno descript genus aliquod hominum describatur, Persius optimo jure corruptum litterarum statum meorum eontemptum et anilem simul superstitionem, desidiam, mollitiem, luxuriam, avaritiam, quae vitia ejus aetate in dies magis grassabantur, ita depinxit, ut non unum vel alterum notaret, sed