장음표시 사용
21쪽
tamquam sale perspersa, ut ullam vel Horatii vel Juvenalis sat ram illi parem existimare dubitem Persium hanc satiram ultimam scripsisse quum eximia prae ceteris praestantia, tum e probatur, P. Blaesus, a. 13 duobus annis ante Persi mortem repetundarum accusatus et senatu motus V. 85 sqq. acerbe castigatur. ceterae quoque satirae quo ordine scriptae fuerint, singularum argumento consilio, natura accurate examinatis, quaerere
studui, quod mihi ad judicium de Persio laetendum haud parvi
momenti esse videbatur. Prima omnium satira quarta scripta esse videtur, quum sententiarum ordine maxime simplex et inornata
et ex imitatione dialogi Platonici prosecta scholam maxime red leat ac tota in eo versetur, ut sententiam illam jam ab Horatio satira 3 explicatam, plerosque homines sua vilia ignorare, aliorum delicta graviter reprehendere, exemplis quibusdam illustret. Quorum primo illo adolescentis, qui iis, quae a principe requiruntur, parum instructus ac sola generis dignitate confisus rei publicae administrandae partem cupere cogitat, Neronem peti mihi certissimum videtur. Totam satiram ad illum reserre, quod Casaubonus, eisterus, alii secerunt, absurdum est et historia ipsa resulatur, quum Nero quinquennio illo omni laude dignus habitus sit. Sed quod prima salirae parte v. 1 - 22 qua Socratem Alcibiadis in summa rerum publicarum imperitia ingenii et eloquenliae arrogantiam accusantem secit, lecte vituperatur, e mea sententia, quain etiam ahnium proll. p. 64, 1 habere nunc video, Persium hanc satiram primam scripsisse, defendi mihi videtur Neronem prima statim satira ab omni reprehensione incolumem evasisse vix verisimile est. Post hanc satiram Persium illas seripsisse puto, quas ad Caesium Bassuin poetam sibi amiliarem, Ann cornutum praeceptorem et quem praeceptoris loco habuisse videtur Plotium Macrinum misit. Adolescentes enim quae prima consecerunt carmina ad amicos et praeceptores mittere solent. Hoc quoque Persium satiras publicis usibus non destinasse probatur cf. V, 21 secreti loquimur ). Harum satirarum, quas Horatii epistolis non dissimiles dixeris, primat ad Caesium Bassum, secundam ad Plotium Macrinum, tertiam ad Ann cornuium missam a Persi scriptam esse existimo, quod nonnullis argumentis ex ipsi mim natura petitis probaturus sum. Satira quae
22쪽
sexta legitur a reliquis satiris, quibus poeta bene vivendi pra oepta quaedam tradit et ad virtutem sancte colendam adhortatur, plane diversa talem animi servorem, quo poeta quid sentia libere et ingenue profitetur, talem sermonis hilaritatem a sero intemperantiam ostendit, ut nisi ab adolescente et ad aequalem eademque sentientem amicum omnino seripia esse non possit. Sermo omnis ad illius cui scripta erat mores componeretur ac comis maretur necesse erat nec minor illius quam argumenti ratio habenda Praeterea eo, quod hac et quarta satira a rebus obscoenis verbis satis liberis ac sere agrestibus describendis non abhorruit, Persium illas primas scripsisse comprobari mihi videtur. 0uum adolescens verecundiae sere virginalis homines effusis in omnem intemperantiam libidinibus contaminatos quotidie id ret, temperare sibi non potuit, quin ad illam verborum conium liam descenderet. Satira II et V., quae post illas scriptae esse videntur, reli quis multo graviores sunt veramque ac persectam philosophiae Stoicae imaginem exprimunt. Satira secunda, qua hominum in votis aciendis pravitas ei stultitia reprehenditur, sanctissima verae erga eos pietatis praecepta continet, quorum illud:
compositum jus fasque animo, sanctosque recessus Mentis et incoctum generoso pectus honesto, Haec edo ut admoveam templis, et farre litabo.
Satira quinta, qua oratii sententia epist. I, 16 65)
M qui cupiet, metuet quoque, porro oui metuens vivit, liber mihi non erit unquam.
illustratur, ab omnibus earum, quae philosophica argumenta tra tant, praeclarissima jure habetur; nam argumentorum apta dispositione, sermonis elegantia ei quae in disputando raro reperiatur poetica virtute insignis est. Ceterum oenigius p. 14 d. aliqua ex parte recte judicavit, Persium in hujus satirae argumento deligendo, non e vita communi sed ex stoicae disciplinae penetralibus desumpto, maxime errasse, quum talis disputatio, more philosophorum instituta, quae subtili argumentatione nitatur, jam per se omnem poeticam tractationem respuat sed eo Persius salis excusatur, quod satiram illam non in vulgus, sed
23쪽
ad cornutum philosophum misit, quem sibi praeceptorem eontigisse laetatur, cujus in se merita grat animo praedicat sere inepte fecisset, si aliud argumentum, ab illo quod tractavit plane diversum, elegisset certe haec satira non multo ante Persi mortem scripta est, quum sedecim ille annos natus cornuli, quocum ,,longos Onsumere soles et primas epulis decerpere noetes' se meminisse dicit, amicitia ac disciplina uti coeperit. - Tertia satira illos, qui lenoemiis cupiditatum obstricti, socordia atque inertia sopiti vitam mollem ac delicatam gant et philosophiae studium negligant, gravi voce increpat. Proxime ante primam satiram seripta esse videtur gravissimum ut illa, vilium luxuriem, summi materiem mali, impugnans pari sere sermonis alacritate et vigore excellit Persium in satiris scribendis iam tantum pros eisse videmus, ut quanta satirae Romanae spes morte ejus immatura praeeis sit, vix aestimari possit. I. 5. Restat, ut de philosophie Persi satirarum natura pauca adjiciam. - Ex illa de Persio ipso viri quidam docti conject ras secerunt, quae nullis firmis ac certis argumentis probantur. Jahnius proll. p. in Persium vitam non usu novisse ipsam, sed qualem seholae severa disciplina repraesentaris satirasque ejus quam maxime disputationes esse e stoicae philosophiae
scholis prognatas ib. p. 68 judicavit, quam viri doctissimi
sententiam integram probare non possum. Prorsus vero ficta et arbitraria illa sententia est, Persium a vita hominum remotum atqueriindefesso litterarum studio laborantem' Jahn proll. p. 45. ultra scholam et magistros nihil sapiisse Vitam solitariam et umbraticam, qualem nostri philosophi, rerum humanarum sere nurulam rationem habentes, colunt, veteres, qui philosophiam vitae revi instituendae ducem ac magistram habebant, contempserunt ne unquam talem viderunt. At reputemus, quae Vitae scriptor, quisquis is est, de Persio narravit. A Remmio Palaemone grammatico et Verginio Flavo rhetore puerili doctrina institutus L. Annae cornuto, viro doctrina liberali et maxime philosophia erudito, in disciplinam se tradidit, quo aliquatenus in
24쪽
philosophiam inductus est et profecto majorem philosophiae
amorem, quam accuratam cognitionem in Persi satiris inveneris. Philosophiae stoicae tunc sere optimus quisque se dedit ad eamque omnes, qui Romanum animum servaverant, refugerunt ca sium Bassum poetam et Calpurnium, de quo nihil sere notum est, a prima adolescentia amicos habuit, per Cornutum cognovit etiam Lucanum, Claudio Agathino medie Lacedaemonio et Petronio Aristocrate agnete, qui condiscipuli aequales Cornuti domum frequentabant, familiariter usus, denique cum Servilio Noniano, Plotio Macrino, Paeto Thrasea, viris doctrina ac morum
sanctitate claris, usu domestico atque consuetudine conjunctus est. Persium cum tot summis viris quotidie sere conversatum a convictu humano prorsus alienum fuisse et vitae nescio errore
V, 39 eaplum in scholae umbris abditum desiluisse vix credi potest. Singularem Persi artem atque virtutem in describendis
hominum moribus conspici non est qui negaverit Paucis verbis illorum naturam tam probe depinxit, illorum sermonem subtili imitatione tam eleganter ei commode expressit, ut cum iis vivere et loqui videamur, quam rem eisterias Lelgle Studio p.
30 sqq. et Ialinius proll. p. 83. 104 sqq. accuratius explicarunt. Adde similia e vita quotidiana petita et proverbia, quibus saepissime utitur, os Ialin. p. 106J; scriptores docti illa de piciuni et contemnunt, quae qui in hisce quotidie versantur Nahn. b. adhibere solent. Quod Jahnius docta quaestione de mimis instituta p. 82104 probare tentavit, Persium artem quae illi tribuitur inimicain acri ac diligenti studio in Sophronis arminibus posito sibi comparasse, nullis veterum scriptorum testiinoniis confirmatur. Per
sius illam quam laudavi artem non studio didicii, sed ex vita ipsa arripuit et quasi dolem a natura accepi ille, qui hominum consuetudinem fastidiisse dicitur, qui potuerit illorum naturam tam bene cognitam habere, iam ad veruin exprimere, ut quid maxime quemque deceat, quid cujusque sit maxime suum, nunquam nescius sit Haec Persi rictonocti et ἐναργεια eo magis admirabilis est, quo dissicilius est, satirarum scriptorem iis co lineri sinibus, quos ultra citraque nequit consistere rectum, quum longius in singulis depingendis commoratus satirae vim
25쪽
infringat et a via aberrans propositum non assequatur. Parvulae illa vitae quotidianae imagines, quas Persius expressit, paene sub oculos subjectae nativum ac verum vitae ipsius colorem adeo servarunt, ut innem illius quasi succum et sanguinem imbibisse videantur ficti vel lacati in iis nihil invenias. Ampliores et gra diores sunt, quas Iuvenalis Inxit, eaedem in veritate sere nimiae, pingues ac horridae eoque a Persianis maxime diversae, quod externam solum hominum sormain et habitum ostendunt ). Satirae Persit, qui , in sese descendens mentem perscrutatur, ex diligenti naturae humanae studio prosectae sun Persius, sanctissimus inter satiricos Romanos, clam sublimem gradum
occupat, tam grandem rerum humanarum prae se seri contemplationem, ut ad singula e vita cominuni petita raro descendat; ille, non contentus male facta carpere, vitiorum naturam a fonte
repetit et quomodo negleci virtutis et sapientiae studio in vitam omnium irrumpant stendit. Poeta satiricus quum illis maxilne vitiis abstinere debeat, quae in aliis reprehenderit, Persius, morum sanctimoniae sero tristianae, oratio ipsi interdum levi ac parum verecundo animi splendore longe antecellit, si Montii verbis uti licet, sit uno erat catechismo delia virlu, ' altro e i breviario de cortegiani. Satirae ejus non in quosdam inomines. duces illos ac quasi signiferos reliquorum, sed in rem ipsam, non Boinanis, sed omnibus hominibus scriptae sunt. Quare major in illis sententiarum, quibus potissimurn satira ab iambis secernitur, quam apud ceteros satiricos copia est, nec, quin eo satiraevis et robur interdum imminuatur, negari potest. Persius, quo erat ingenio leni et mansueto, vitia hominum verbis increpare non sine magno animi dolore constituita Praesenii viliorum statu dum alii periculum, quod omnibus intenditur, vel non sentiunt,veL parvi pendunt, vel dicteriis in singulos homines faciendis
' Eadem sere Franeogallorum comoediae natura est, de qua a P. Rich-terus, subtili vitae descriptione judicii acumine, humanitate, ubertate etiam figurarum et insolita interdum sermonis ratione Persio simillimus, ut nostri dicunt congenialis, praeclare judicavit: Die frangosisehe omi basiri benoberhavpi aut dem Begri des ita es, de sormellon Ironie, de Satire dera serenotat und Erecheinung, die deutsche aut dem des umors, der Satire dea inuere Resens de Menaehen.
26쪽
animi sollieitudines sublevant, poeta salirieus, quae in uno aliquo reprehendit, non solum, ut omnes vitent illiusque dissimiles sint, monet, sed etiam, quo mores illorum emendet, gravissima philosophorum praecepta adjungit. Persius, quum vitia jam praevalida in dies increbescere videret, spem melioris rerum conditionis, quod Juvenalis secit, non abjecit philosophiae solatia, medicinam doloris, requirens verae ac solidae virtutis imaginem hominibus, quam intueantur, proponit. I. 6.lis, quae de salirarum Persi natura disputavi, pauca, ne
quid deesse videatur, de sermone quo usus est addere constitui. Decantata Persi obscuritas est '), quae virorum doctorum studiis curisque minuta an aucta sit dubilatur. Diversis quibuscunque illorum sententiis recensendis et perlustrandis intelligentiam obscurari potius, quam illustrari alinius recte judicavit. Tralatilia illa obscuritatis opinione ducti priores certe interpretes quae satis clara erant, obscura reddiderunt simplicemque e borum ordinem perturbarunt ac perverterunt Persium ut idem Montius dicit, in uti lago di noto suffocarunt). Quapropter qui Persi satiras primum sine commentariis legerit, nonnulla statim non percipiet, sed Persium, jam primoribus labris degustatum, postea melius intelliget. Obscuritas quaedain vel rerum vel Verborum omnibus poetis satiricis communis est, neque vitio iis vertenda mulia, quae nobis obscura videntur, quum scribebantur, omnibus notissima erant, quae brevius dicta conquerimur, illis vel uno verbo satis indicabantur. Nonnullis quidem locis Persius multum studuisse videtur, ut, quae sentiat, aptis verbis exprimat, sed multo plures sunt, qui sacile intelliguntur et sermonis elegantia excellunt. Causam
illius obscuritatis viri quidam docti in imbecillitate ingenii vel
desectu verborum reperisse sibi videntur, Persium pugnare quodammodo cum sermone et quae Meniem agitent vix tandem
27쪽
proserre dicunt. Quae sententia maximam partem ex illis, quae in vita leguntur, verbis: et raro et tarde scripsit prave intelleclis prosecta esse mihi videtur; Persium tarde scripsisse, quod tardi ingenii existimant, conclamant omnes, quod raro scripsisse dicitur praetermittunt. Illa breviloquentia et in translationibus audacia, in quibus plerique, dum Persi saliras legunt, offendunt, Persi aetate apud Optimos scriptores valebant, quum alii, qui omnia ad voluptatem multitudinis imperitae componebant, sermonis lascivia et mollitie pejoribus vitiis, aborarent et lit ras misere corrumperenti ut illum iterarum statum consideraverit, uintiliani sententiam inst. r. IX, 4, 142J: in universum autem, si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim, quam esseminatam atque enervem, qualis apud multos probare non dubitabit Perversum illud orationis effundendae studium, quo tunc plurimi serebantur, Persius non modo satira prima acerbissime castigavit, sed etiam, omnibus orationis non ornamentis, sed lenociniis sortiter declis, suo ipsius se mone illis repugnandum esse judicavit. Singularem Persi virtutem in hoc positam puto, quod, cui nihil a natura denegatum, neque a doctrina non delatum videbatur, puerilem illam sermonis
eruditi et rhetorum more exornati ostentationem aspernatus graVia nervoso, nonnunquam quidem duro sermone usus est Adstricta illa dicendi brevitas, ut alia mittam, Persio cum Tacito, ipso oratore vel potius poeta, communis est; uterque verbis pressus sententiis abundat. Dominatione impotente, moribus non jam integris perniciosa, dum ingenia imbecilla opprimuntur, sortia ingenia Tacitus, Thucydides, Cicero, Demosthenes, promoventur et selicia naturae semina maturius excitantur. Stoicorum vero dicendi genus concisum ac minutum, quod multi Persio attribuerunt, illum non minus contempsisse eo perspicitur, quod Senecae ingenio minime captus esse dicitur. Quae apud illum inveniuntur et philosophum decent, quietum, aequabile, temporatum dicendi gonus, prooemium, quo lecturi animus ad quaestionis summam percipiendam praeparetur, logica argumentorum dispositio, apud Persium frustra quaesiveris. Num in illius se
mone nunc concitato et vehementer commoto, nunc molli, ut in
carmine elegiaco, et mansueto certa et sibi constans scholae 2.
28쪽
dicendi ratio agnoseitur Optime ciceronis illis de Thucydide verbis Brut. c. 7 de Persio, quamquam illi ingeni longe
dispares sunt, judicaveris: grandis verbis, compressione rerum brevis et ob eam ipsam causam subobscurus. In Persi saliris pauca tantum verba non vulgaria et figurae parum silatae r tioni obscuritatem et tenebras afferunt, Iuvenalis satirae do trina repletae sine commentario vix intelliguntur. Sed ille translationum usus veterum scriptorum omnium, quibus major cum natura necessitudo contigit, proprius est. Persius duce natura sua ubique mentis quo excelluli acumine quasdam animi cum
rebus similitudines inquirens nonnullis quidem locis judicii elegantiam non servavit, ubi vel duabus et quae prorsus dissimiles
sunt imaginibus, dubius utram eligeret, utitur, I, 24 IV, 12;V, 25 vel quod jam imagine expressit, verbis propriis repelit et accurulius declarat l, 5 sqq. III, 7 sqq. V, 10 sqq. . Verissimum vero est, quod Longinus dicit, tropos sublimium esse ingeniorum, quorum et illa dicendi brevitas, quae lectorem acutum et ullentum desiderat, maxime apud Persium, qui saepissime sermonem inceptum brumpit mollesque ad argumenta aditus spernit Persi sententias non ubique satis nitide et eleganter consormatas esse lacile concedo, sed ex natura ipsa petitae cuique rei maxime sunt accommodatae. Oetae comici et sali-rie omnes, ut hominum Vitia gravius exagitent et risum moveant, sermone estivo interdum contorto utuntur, neque tropos ' repudiant; non apud illos quaeritur, quid per se pulchrum ac persectum, sed quid rei, quam describunt, aptum et conveniens sit.
Ut vero Persi salirae penitus intelligantur, neque hoc negligendum est, quod dialogo, salirae Romanae proprio, utitur, quem ita instituit, ut adversarium suam ipsius sententiam defendentem sibi singat. Hic aliorum causam agens sermonem hominum tam egregie expressum reddit, ut illi Baconis erui praecepto: seloquendum est, ut Vulgus, sentiendum, ut sapientes in Persii satiris optime salissactum esse dicas. Summa vero poeta in dia-
29쪽
logo disponendo utitur libertate, quo factum est, ut interpretes nonnullis locis dubii fuerint, uirum verba adversarii aliquid contra dicentis sint, an Persi per ironiam loquentis, quum nonnunquam, adversario dimisso, quem ille inceperat sermonem absolvat vel tantum initetur. Aliis locis i 24 sqq. 92 sqq. VI, 33 sqq. interpretes adeo errarunt, ut adversari attribuerent, quae ab ejus natura prorsus abhorrent an poetam, alias in hominum moribus depingendis egregium, illic mirum in modum errasse putarunt 'Hactenus haec, etsi alia multa de novis, quae Persius vel excogitavit vel recepit, vocabulis, de bene structa verborum collocatione, de versuum ratione, similia addere possem et cuperem, nisi altera disputationis pars, quae nonnullis gravior videatur, critica, ut grammatici loquuntur, adhuc reliqua esset.
30쪽
- Η - λογων κρισις πολλῆς ἐστι
Satirae Persi fere incorruptae ad nos pervenerunt, ut quocunque sere loco vera lectio ex satis bonis et antiquis codicibus firmari possit. uum vero, quod Jalinius docuit proll. p. 1933, nullus codex tam integer sit, ut eum potissimum sequaris et ,,diversis locis diversi codd. verum tueantur, ubique, quae genuina Persi verba suerint, judicio et rationibus decernendum est Conjecturis, quod paucis scriptoribus contigit, opus non est, unam quam Iahnius proposuit flV, 48 ipse rejecit proll. p. 193J. Nostra aetate Ialinius de Persi optime meruit, cujus commentario diligenti studio et judici eleganti consecto omnibus, qui hujusmodi adminiculum desiderabunt, satisfactum erit; equidem multis libris non sine taedio perlectis illo quaecunque alii de Persi scripserunt sere inutilia reddita esse cognovi. C. F. er- mannus in lectionibus constituendis scholiis nimium tribuit, quac,codicum quotquot habemus vetustatem non modo aequare, verum
etiam superare Lectiones Persianae I, p. 25 neque lutius, quo nitantur critici, undamentum reperiri contendit. Sed docta Iahnii de scholiis instituta quaestione proll. p. 113 - 125 inesse iis quaedam, quae antiquum originem prodant, Verum multo plura a grammaticis mediae aetatis prosecta esse, exploratum mihi videtur Levius quidem et iniquius, sed in universum recte
Koenigius cedit. Pers. p. 28 de illis judicat, aequalibus, quibuβ