Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Arretium , inter capita quondam Etruriae t an non pri. maria ipsa olim civitas, & veluti mater civitatum Etru riae 3 Intelligite hinc, Auditores, post Etruriam Christiana luce illustratam atque Perfusam, tam caruisse aniatiquitus Cortonam Pontificibus suis, quam ea antiquiatus civitas non fuit . Nam si civitas Cortona suit, &una de primariis ac principibus civitatibus Etruriae. cur ea una sine Pontifice suo civitas in Etruria 3 Quae omnia eo spectant, ut quisque jam vestrum videat aelateatur, quo jure civitas fuit olim Cortona , eodem plane jure Pontifices eam olim suos habuisse. Sed enim maxima aliqua atque incredibilis calamitas visa est ur hem aliquando Cortonam afflixisse ac Propemodum perdidisse, quae Cortonam Cortonae eripuerit: hoc est . non pristinam modo selieitarem ex ea urbe abstulerit . sed etiam memoriam prioris fortunae ac felicitatis. Scio licet sui suaeque pristinae dignitatis oblita erat Cort na , civitas Etruriae nohilissima , cum eam Ioannes Pontifex Maximus civitatem esse decrevit. Namque alioquin jura se civitatis Cortonae restituere , quum ei Pontificem restitueret, Ioannes Romanus Pontifex duxisset. Nunc quum Pontificem dare se dicat Cortonae, dicit etiam se Cortonam facere civitatem. Qua in rei id enim tandem fatendum est ex antiquorum tem- Porum veraeque historiae ignorantia illi tum homines

vehementer fallebantur. Me vero, Cum tem Porum itilorum infelicitatem egomet mecum multum & diu C

gito, valde admodum tui miseret, beatissima quondam S fortunatissima urbium Etruscarum. Cortona , quod tanta temet tui, & pristinae dignitatis tuae, & veterum laudum tuarum , oblivio cepisset . Verum . Cum animo me & cogitatione ad Pontifices postea tuos Conis

Verto , quam ego non jam in s nu , quod dici solet . sed vulgo ac publice gaudeo , quanta iam laetitia gestio, atque exsulis, quam tibi egomet, Cortona , de selicu

412쪽

DECIMA NONA. 397

tate ac dignitate tua gratulor Nec sane nescio, Α ditores, pro rerum humanarum varietate, aliquos imterea casus , tum a factiosis turbulentisque civibus, tum

a Ladisiaci in primis rege Neapolitano incidisse , qui

quasi libertatis luce reviviscentem civitatis Cortonensis fortunam interturbarent atque permiscerent. Sed quam tum etiam prospere ac commode evenit, ut tandem Cortonenses ex tot illis ac tantis tamque ancipitibus rerum suarum discriminibus in ditionem ac potestatem Florentinorum transirent i cum per Florentinos nohil

talis & antiquitatis Cortonensis justos ac veros aesti. maiores, civibus tandem Cortonensibus licuit e vadis veluti emergere , eoque jam gloriae adspirare , ut in omni genere laudis nulli penitus civitatum Etruscarum secunda esse Cortona videatur. Quae enim nunc urbs Etruriae , sive helli, sive pacis artes praeclaras respicias, nobilior atque illustrior Cortona δ quae quum mni tempore viros sortes & magnos, & industrios &ingenios s. omnique laude excellentes, & sapientia aesanctimonia per insignes protulerit, habet nunc, Academia Etrusca instituta. quod doctrinae studiis ac litterarum celebritate supra reliquam se Etruriam longius eritollat . Nam, quod ad religionem attinet , tametsi tu. Periori etiam memoria egregie ibi ea semper culta a

que observata fuit, quod & sinctissimi & religiosissimi viri quam plurimi Cortonentes exemplo satis suo demonis strarunt, de quibus etiam fuit Guido, discipulus atque adsecta Francisci, mirabili vir pietate & sanctimonia;

tamen mirum est, quantum religio Cortonae suis sub Pontilicibus effloruerit. Fatendum namque est . quod Ioannes Ponti x Maximus litteris suis testatum voluit, gem divinam Cortonae, sub Pontificihus aliquando Αει retinis negligentius curatam iacuisse . quae . Post PO

litices suos urbi Cortonae restitutos. ita ibi resurgere ac Levirescere visa est , ut reliqua nusquam Etruria cul-

413쪽

398 ORATIO

tior atque florentior videri unquam potuerit. Qua tu urbe spectaculum illud quam admirabile , quamque actveram religionem comprobandam luculentum , corpus a quadringentis & quinquaginta annis integrum adhuci& incorruptum Margaritae Cortonensis , mulieris fania Bistimae , quae . cum ad frugem bonam se recepit , ut exemplo suit, dum viveret, omnis sanctimoniae & vita tutis , ita & demortua integritatem incorruptam Corporis, testimonium divinitus certissimum atque clarissimum habet sanctitatis suae t Quis autem Pontificum Cortonensium laudes pro dignitate unquam Celebraverit , quorum unum ac solum sere nomen ad omnem

abunde laudem suste cerit δ Namque id Cortonae datum divinitus videtur, ut ejus urbis Pontificatum sim mi sere & sapientiis mi viri magna cum laude administraverint. Quid enim dicam de Raynerici Ubertino, primo seu dato, seu restituto Cortonensibus Pontifice , viro fortissimo & acerrimo juris Cortonensis contra Guidonis Tartati turannidem propugnatore , cujus maXime Raynerii virtute, atque consilio Cortonensis est Pontifi- Catus confirmatus atque stabilitus 3 Quid de Ubaldino Florentino, viro magno & praeclaro . qui Florentini Senatus nomine nobilem ad Caesarem legationem de

gravissimis ac difficillimis negotiis obivit 7 Quid de Christophoro Ugolino, qui Concilio Florentino interfuit pQuid de Mariano Salvino , mira viro doctrina & pr

bitate . quem Antoninus Pontifex Florentinus, vir sanctissmus, ad mores suorum populorum rectius insommandos atque componendos socium sibi industriae &laboris adscivit p Quid de Francisco Cardinali Soderino Θ Quid de Guillelmo Capponio p Quid de Silvio Pas. 1erino Cardinali Θ Hic est ille Passerinus . Auditores ,

vir temporum suorum sapientissimus, neque de patria modo sua Cortona. sed etiam de univeria Etruria praeclare meIidus, cujus maxime Prudentia ac consilio do-

414쪽

DECIMA NONA. 39

mus Medicea ad Etruriae felicitatem & gloriam stetit . Quid de Hieronymo Gaddio λ Hic est ille Gaddius , qui

Florentiae nobili loco natus , Angelo Patre, Senatore clarissimo, Ilabella Guicciardinia matre , femina longe honestissima , sapientia & doctrina tum generi suo , tum urbi Cortonae, maximo ornamento fuit, atque a CO-smo Primo, Magno Etruriae Duce, legati nomine ad Concilium Tridentinum missus, qua legati, qua Pon tificis personam , neque Cortonae modo suae , sed et in iam totius Etruriae, Magnique Etruriae Ducis dignitarem tam plene cumulateque sustinuit, ut Senatum itatum , universi orbis Christiani amplissimum atque sanctissimum , in magnam admirationem sui traduxerit.

Quid ego longius persequar reliquos Antistites Cortonenses quid Ioannem Albertium p quid Philippum Baradium ' quid Cosmum Miner itum p quid Ludovicum Serristorium p quid Sebastianum Zucchetium 3 quid ceteros nostra etiam memoria viros celeberrimos & Ω-pientissimos, qui Cortonensi Sacerdotio Pontifices pra fuerunt ρ qui quum omnes omni Christiana virtute, stis lutisque populorum ardentissimo studio mirabiliter ex. Celluerint, nescias profecto, quis eorum ceteris Praesemri posse videatur. Quid plura his ducibus atque auctoribus, his religionis ac pietatis Christianae magistris atque antesignanis, quid miremur, rem divinam, religionisque studia Cortonae ita exculta esse, ac florere , ut, tametsi ea urbs omnibus omnino laudibus circumia fluat, atque abundet, tamen nulla alia re magis, quam re divina & religione , si ea urbs laudata 3 Nam si omnes quidem laudes civitatis Cortonensis velim ego dicendo Comprehendere, aut etiam in his praesertim temporum angustiis percurrere, quem tandem finem inveniat oratio 3 quum ex laudibus quibuscunque urbis Cortonae aliae aliaeque subinde laudes, tanquam ex germine quOdam secundissimo, pullulent atque nascantur. Quid si enim Disiij sed by GOrale

415쪽

enim homines hic ego Cortonenses a fide collaudem

fidem Cortonenses Florentinis, etiam cum Florentini a reliquis Etruriae civitatibus in bello Caesariano perfidiosa desererentur, inviolatam atque integram serva runt. Quid si a nobilitate nulla est tota Etruria nobilitas neque antiquior, neque purior Cortonensi. Quid si a virtute militari, reique bellicae gloria δ summa haec

est virtus equitum Cortonensium, eaque in utroque eis

quinii nobilissimo ordine tum Etrusco. tum Hierosolymitano , spectatissima, Quid si a summa summorum artificum in artibus quibusque nobilioribus planeque in genuis peritia atque excellentia ρ neque in statuaria, neque in scalptura, stulpturave, neque in pictura, nequo

vero in architectura . ullos unquam reperias Praesta a-tiores celebrioresque artifices hominibus Cortonensibus. Quid si a patria, hoe est , ab ornatu urbis , aediumque tum publicarum. tum privatarum splendore , maiestateque hasilicarum y nusquam tota Etruria neque aedes , neque hasticae, quam in ume Cortona , augusti in res. Quid si ab urbis stu , descriptioneque aedilici rum urbs Cortona, natura & situ munita, firmissimis moeniis cireumdata , descriptioneque aedificiorum n bilis , in edito monte collocata. Ioco maxime salubri , Prolpectum habet in lubjectam late regionem multo Pulcherrimum atque jucundissimum . Quid si ab Opulentia ρ quum ager Cortonensis mira si frugum vimque& olei, omnisque generis fructuum ubertate, ac me. tallis etiam nobilium verseolorumque lapidum abundet.

Quid si tandem a studiis sapientiae & celebritate liti

rarum p hoc videlicet postremum , propositum mihi C, Put erat hujus laudationis Cortonensis. illud enim denique fatendum est, quo mea in primis jam inde a Principio tendebat oratio, urbem Cortonam sapientiae ac doctrinae . artiumque liberalissimarum laude toti longe Etruriae aut ellere. Nec de antiquistinus jam tem-

416쪽

poribus disputo, cum Cortonae nomen fuit Crotoni , ct Pythagorae fama in omnes regiones manaverat .

Quis enim illis de temporibus dubitet, quin Cortona prae reliqua tunc Etruria doctrinarum studiis & Philo sophorum praestantia floruerit, immo & sapientiae to-.ta Italia principatum obtinuerit, si verum est , quod vulgo jactitant, Pythagoram , summum Philosophum , eum, qui nomen Philosophiae invenit, genere Etruscum , patria Cortonensem fuisse, ibique in patria sua

sectam Italicam condidisse, secretioremque sapientiam ,& reconditiores quasque atque exquisitiores litteras docuisse, ex eaque schola viros multos sapientissimos omnique eruditione ac doctrina excultissimos prodivisse pverum sunt illa multo antiquiora , quam ut in hodiernas urbis Cortonensis laudes commodum cadere posse videantur : praesertim quum in magna Veterum pinionum diversitate nihil minus nobis tutum atque inis segrum si, quam judicium nostrum de Pythagorae patria interponere, qua de patria nihilo sane minor , quam de patria Homeri, fuit quondam inter celeberrimas acinorentissimas civitates concertatio. Neque vero eget nunc Cortona antiquis illis laudibus eruditionis & sa Pientiae . Quae enim nunc tandem urbs, non dico uetniversa Etruria, quanquam id etiam dico , sed tota I, talia, litterarum gloria atque dignitate urbi se Coriois nae Praeserat, aut cum ea etiam se urbe exaequet pquando per societatem Cortonensem , quam Acad mlam Etruscam appellant, omni harbarie depulsa , e legantiores reconditioresque ita litteiae, quasi luce humanitatis recreatae ἰ revixerunt, ut domicilium ibi ac sedem suam collocasse , ac veluti in regno dominari videantur . Et quid miri est , Auditores , si , quum tot ac tantR

decora atque ornamenta in unam uPbem Cortonam confluxerint, Magni Etruriae Duces Media ei prae mulistis Etruriae urbibus veluti in oculis Cortonam tulerunt. E e e dc ma-

417쪽

4 et

& magnus nunc Imperator Romanorum , idemque Magnus Uux Etruriae Franciscus Primus Lolliaritagus, Cortonam auctoritate sua cohonestandam in primis atque exornandam iudicavit 3 Ac quale illud ac quantum beneficium est litterarum, quibus factum est , ut, quam olim hes Cortonenses obscurae, temporumque injuria veluti tu tenebris involutae fuerunt, tam nunc clarae illustresque evaserint, atque in aperta jam Orbis terrarum luce versenturi Namque eo jam famaeti celebritatis Cortona a litterarum splendore, Veluti elonga multorum saeculo Ium oblivione emersit, ut, ubicunque litterae in pretio habentur , gloriosius Proprimodum ac majus apud homines doctos atque eruditos ducatur , in Academiam Cortonensem cooptari , quam patriae suae principem locum tenere . Enimvero Etruscae patria eruditionis est Cortona: cujas etiam urtis ea, quae reconditiorum est litterarum , societas nobilissima, musto pulcherrimo atque elegantissimo exstructo, omnisque doctrinae ac litteraturae , qua in rarioribus quibusque antiquitatis monumentis , qua in libris quibusque melioribus ac pretiosioribus , CopiosiLsma supellectile sumptuosillime undique ac laboriosiC si me accumulata , assiduaque omnium bonarum artium ac disciplinatum cultura , inter omnes celebriores florentioresque societates Etruriae tantum una eXcellit , ut, quum ceterae, suo quaeque peculiari nomine, Propriaque nota dastinguantur, ipsa una ac sola societas Cortonensis Academiae sibi Etruscae generalem VPellationem asseruerit. Huc spectare vos decet, optimi adolescentes, veraeque gloriae, quM a litteris atque λsapientia est. studiosissimi. Nam ad vos potissimum

excitandos atque cohortandos mea baec pertinet urbis Cortonae laudatio. Videte . quantum Cortonae nominis atque gloriae litterae conciliaverint, ut quae urbS, laterarum quondam incuria , pro temporum illorum

418쪽

DECIMA NON A o 3

infelicitate , veluti in flentio oblivionis sepulta, diutissime jacuerat , litterarum tandem beneficio , supra reliquam se Etruriam erexerit , longiusque extulerit . Vos, quibus patria Cortona est nam & praesentes aliqui adestis exemplum domesticum omnis doctrinae& eruditionis habetis, ut ne gloriosam patriam vestram, vestra ipsi ignavia atque inertia dedecoretis. Ceteri vero , quibus alia , eaque fortasse obscurior, patria est . clarum vobis & insigne exemplum , quod sequamini , Cortonam proponite, ut & ipsi , quantum in vobis est, splendore sapientiae atque doctrinarum patrias vestras illustretis.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION