장음표시 사용
1쪽
Impensis Gu L. INNYs. ad Insignia Principis in Coemeterio D. Pauli. MDCCXVII.
3쪽
Ubi in otio jucundissimo, Domicilioque & ingeniis & literis florente, communia utriusque nostrum studia Coleremus, perispe inter nos squod Tu pro be, Vir Amicissime, meministi j uti de uni versa Medicinae ratione, ita praecipue de Veterum in hac re scriptorum praestantia, collocuti
4쪽
collocuti sumus. Qui quidem non in sua modo arte versatissimi, sed omni doctrinae genere eruditi atque exculti fuisse videbantur ; & tum intelligendi, tum scribendi Authores gravissimi ac magistri extitisse. Ii autem cum omnia praeclare dixerint, hoc
tamen in argumento, in quo medicum exercitatissimum esse oportet, potissimum elaborarunt, ut morborum Historias accurate
describerent, signorumque discrimen omne& ipsi diligenter notarent, & aliis diserte distincteque explicarent. Quare ii demum, qui diuturno usu atque observatione morbis medendis operam dederunt, haec Veterum monumenta & intelligunt facillime, & ma
In hoc scriptionis genere excellere satis nosti, principem inter Latinos, Celsum, virum haud mediocris ingenii; quem siquis ex Rhetorum Scholis prosectum, & dicendi potius quam medendi artificem putaverit, nae is in re Medica parum se esse intelligentem arguit: qui enim artem hanc nostram penitius callent, illum non sermonis elegantia magis, quam curandi peritia insignem sentiunt. Vellem quidem Cael um Aurel a-
5쪽
num libros suos non ea loquendi barbarie inquinasse, quae medicinae studiosos fere a legendo deterreat ; nam, praeterquam quod multa Veterum scripta, quae haud alibi uspiam extant, ei tanquam conservatori debeamus, in notis morborum enarrandis dissicernendisque & copiosus esti& accuratus; inque opere suo disponendo non ordinem solum, sed judicium adhibuit: certe, cum Latine scribere prae se tulerit, si linguae Romanae vim tenuisset, jure inter primos haberetur. Graecorum iam eandem insistentium, licet aetate fere ex ultimis unum, sinter AEii, scilicet atque Paubi tempora interjectum) hac tamen in laude haud insimum postieris, lexandrum Trallianum; qui, si ei, utpote longe lateque peregrinato, Verba quaedam extranea condonaveris, sermone satis bresiac lucudento, quemadmodum de se ipse pol licetur , usus esse videbitur : fortasse quaedam in eo Empirica, quaedam etiam superstitiosa, ne dicam Magica, reprehendes; sed utcunque in Remediis tradendis fuerit longior, quippe qui emeritus atque admodum
6쪽
ieneae experimenta, quae multo usu a que ex ero ratione didicisset, in commentarios rem egerit, ea tamen, quae ad morbos internos.cendos pertinent, & diligenter persecutus est, δι dilucide enarravit. Nescio an in hoc numero recensendus sit, de re quidem Medica optime meritus, Galenus: nam
ille, cum pleraque veterum, Hippocratis praesertim, more quodam professorio fornato illo quidem,&,subtili licet,lamen minime jejuno)auditoribus suis exponere instituerit, non eo ad scribendum animo videtur accessisse, ut hunc de morbis pertractandis locum uno aliquo opere absolveret: tamen in his, quae apud illum dispersa atque confusa habentur,
Sylvam reliquit, unde maXima eX parte VΟ- lumina sua fatis operose contexuerunt, primum Oribasius, mox deinde Asitius, & tandem, utrisque junior, Paulus. Horum vero sive diligentiam, sive subtilitatem longe superavit, licet in doctorum, manibus rarior sit, Vir & peracuti ingenii & in arte medica haud inexercitatus, Aretaeus e qui, nul lius scrinia compilans, morbi cujusq; tam acuti, quam diuturni signa primus literis prodidit ; eaque stylo concinno & enucleato imprimis
7쪽
imprimis, utpote Hippocratis elegantia tinctus, ita diserte ac vividε descripsit, ut eum jam prope audeas perfectum scriptorem dicere. Nam plane perfectum, &cui nihil admodum desit, omnium, quotquot secuti simi, parentem unicum, Hippocratem facile dixeris ι eundem & perbrevem, &perornatum. Horum in monumentis illa,
quae Antiquissimis quibuscunque in suo genere Authoribus fere propria est, elucet scribendi divina quaedam cum simplicitate conjuncta Vis; quam posterorum plerique ita non attigere, ut ne perspexerint quidem. Itaque intelligentium omnium judicio inter
scriptores Medicos eundem, quem Poetas inter Homerus & Virgilius, aut inter Oratores C eero &Dem henes, locum obtinent. Quare cum in veterum Medicorum scriptis versati, quanto saepius & diligentius ea
pervolvimus, tanto magis eorum praestantiam suspiceremus, tanto Vehementiore legendi studio ac delectatione teneremur,
quo potissimum experimento verissimum fit de optimis quavis in scientia scriptoribus judicium) mirari inter nos solebamus, quae nobis adeo placuerint, illa a multis neglecta
8쪽
esse, imo & prae Recentiorum quorundam libris omnino videri contemnenda, utpote ad medicinae studiosos parum opis allatura. Quasi vero ii, quorum laus est non modo fundamenta artis nostrae jecisse, sed exaedificasse id opus quod instituerant, aedificandi rationem nullam tenerent; iique, e quo rum fontibus cuncta medentium gens fiam, quaecunque sit, hausit scientiam, ipsi interim nihil scirent. Enimvero ex ipsis Recentioribus, qui
accuratissime morborum enarrationem tra
diderunt , veterum fere vestigia persecutismi ; quemadmodum magno cum judicio fecit, in hoc scribendi genere facile princeps,&, si unum excipias Celsum, author Latinus maxime, Lommius. Caeterorum, qui hos viae duces atque authores relinquere, novamque & a pri1cis minime tritam semitam inire voluerunt, alii argumentum ipsam, de quo scribunt, haud satis percipiunt ; alii id, quod usti assecuti simi, literis tamen illustrare nestiunt: ita ut iis vel medendi facultatem, vel scribendi defuisse plane intelligas. Nec aliam causam reperio, cur in infinito pene scriptorum numero, qui his 3 duobus
9쪽
duobus proximis seculis hunc de morbis locum attigerunt, tanta sit bene scribentium paucitas; nisi quod veterum scripta minis versaverint, stylumque vel ad nullam, vel
ad Recentiorum quorundam normam ese
finxerint. Ad quae sane exempla quicunque se nimium studiose componit, multa inde vitia, tum 4n scribendo, tum in judicando contrahel; priscamque illam scriptionis Medicae sanitatem haud unquam asse
Neque enim sermonem solummodo inquinatum, & verborum quasi monstra Recentiores intulere; sed morborum explicationem omnem ita commentis Philo phicis refersere, ut fabulas potius Medicas, quam Historias concinnasse videantur. Hinc
fit, ut, si medendi scientiam spectes, vel futilia tradant praecepta, Vel etiam, quod legentibus magis fraudi est, vitiosa: quippe quae ut plurimum ad ipserum 'potheses, ita quippe loqui amant, accommodata sent& conficta. Multos, qui hoc vitio insg-
niter laborant, facile esset recensere: unus
omnium instar sit, praegrandis libri author, 58hius Deo Boe, quem quidem ut unicum, a a qui
10쪽
qui Febrium rationem recte tradiderit, scriptorem depraedicat Elmullerus. Quid tamen ex J A ii lectione ad nos fructus redunda Vit, quam ut, quae juvenes sertasse satis avide arripuimus, nunc dediscenda, perdendaque esse fateamur Θ Scilicet omnibus Medicinae studia colentibus id fere accidit incommodi, ut longum tempus in hoc vel illo Authore legendo saepe conteramuS, primusquam id satis odorati simus, nos frustra legiue. Ex hac eadem vel tolerabilium scriptorum penuria fit, ut post: renatas literas, licet innumerabiles fere rei Medicae excolendae incubuerint Scriptores, curandi tamen artem non aequis passibus provectam esse jure queramur. Sed neque sitam Recentioribus laudem detrahere velim ; qui quidem in duabus re bus, ad medendi facultatem maxime pertinentibus, feliciter Versati sunt: nam & Artem Anatomicam sabtilissime excoluerunt, inventisque compluribus locupletarunt; &
Medicamentorum Vim omnem Varietatem
que incredibili industria persecuti fiant. Tamen his ipsis etiam in rebus est forte, quod requiras ue neque enim adhuc, postquam Har-