Hippocratous Epidemiôn to prôton kai to triton / Hippocratis de Morbis popularibus, Liber primus et tertius

발행: 1717년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

oeus id jam tunc meditans fato cesserit, repertus est scriptor, qui satis aperuerit, quan

tum Medicinae inservire postini s& certe plurimum possunt) rationes ex Anatomiae fontibus depromptae: neq; ingens illa Remediorum Φlva ita disposita est atque distincta, ut non medicum aliquando implicitum teneat, ipsaque in medendo ossiciat supelle stilis medicae copia. Quam multi cum ita uberem viderint, & semel hisce medicamentorum formulis sese satis instruxerint, protinus ad morbi genus omne pellendum sibi videntur idonei accedere: cum

tamen longe aliud sit in materia medica exercitatum esse, aliud mederi. Quantum interim Veteres artis nostrae

Authores in scribendo excelluerint, haud alias clarius patet, quam ex his, quos quasi munusculum aliquod ad Te jam mitto, Epidem ortim libris: in quibus presse licet, ita plene explicatur Febrium Historia, ut sint qui, brevi hoc commentariolo paululum

immutato inque diffusius volumen traducto, magnum sibi nomen quaesiverint: ita tamen pure atque luculenter, ut nihil hic

affectatum, nihil abstrusum, nihil a com

muni

12쪽

muni sensit longius remotum invenias. Scrip sit nimirum Hippocrates non inani famae inhians, sed humani generis utilitati considens : non tam eum ut admirentur legentes, quam ut intelligant. Tantum abfuit ab obscura multorum diligentia, ut scriptor

ille simplicitatis amantissimus, quae ad signa

febrium curationemque pertinent satis habens edisserere, de morbi causis, quae sor lasse nos latent latebuntque semper, ne Verbum quidem fecerit. Itaque sermone eleganti admodum atque ad rei naturam apposito squamvis contracto plurimum ac con

cisio) usus, variam Caeli temperiem exposuit, febriumque tum diversitatem & multiplicem seriem, tum quendam inter se nexum& quasi conspirationem notavit; deinde vias, quibus eae abigi solent, recensuit; ultimo in loco, ut melius dirigi posset medentis judicium, aegrotantium historias subj unxit. Obsertationes ' quidem particulares in lucem

datas non ita magnam, se judice, asserre utilitatem existimat Θdenhamur: quam tamen sententiam a Te ita parum probari scio, ut facile animadvertas consummatam

13쪽

illam re fixam meden i methodum, pro qua

ille tantopere contendit, ex hac ipsa casuum, ut aiunt, Singularium accurata consideratione fuisse constructam. Certe aegrotantium I riae sigillatim enarratae, si cum fide& judicio pertractentur, id commodi habent, ut minutissima quaeque morbi discrimina, in quibus internoscendis maxime perspicitur medici acumen, ob oculos nobis dilucide ponant, certamque medendi rationem quasi digito commonstrent. Has summa arte designavit Hippocrates & iis tantum, in quibus totius rei cardo vertebatur, immoratus, morbi formam & lineamenta in aegroto quolibet iis coloribus expressit, ut, quanquam ipse de curandi via conticescat, qualis demum ea debeat esse via, intelli, genti haud dissiciliter appareat. Vides, ut simplex omnino ac perspicua sit illa, quam Hippocrates secutus est, scribendi ratio: perpendamus paululum, quam demum tenuerint, qui se omnem de febribus doctrinam expolivisse jactitant, Recentiores.

Quorum hoc esse vitium commune advertis,

quod ita suo ingenio indulgent; ita commentitiam quandam philosophiam sectantur,

14쪽

ut ad quamcunque sunt 'pothesin quasi

tempestate delati, ad eam tanquam ad saxum adhaerescant; ad eam tum Signorum Omnium, tum Remediorum rationem detorqueant. Itaque apud eos causam Febrium deductam legimus, ab humorum putredine ; ab Archaei accensione; a sanguinis Fermentatione, ebul tione, esservescentia ; afulphuris re nitri incend o , a turbata fanguinis mixtione, F spirituum d rva; a succi

Pancreatici acore; a globulis rubris in motum excitatis ; a spirituum vitalium expansione ; a miasmate quodam deleterio, spiritus animales contaminat, eorum

S emate delitescit. Horum ego nihil quicquam me intelligere posse plane profiteor, neque Tu credo intelligis. Etiam ipse .yydenhamus: Vir in Philosophando perparcus, dum rebus se philosophicis immiscet, in quandam quasi obscuritatis latebram delapsus esse videtur i, neque enim satis assequor, quid illa velint, maligna aura, humorum despumatio, sanguinis commotio ob materiam

quandam Heterogeneam, succorum specifica exaltatio, sive specificatio, neque sertasse ipse assecutus est. At, inquies, condonanda est

15쪽

est haec in Causis febrium tradendis obscuritas, de quibus forte nulla ratio institui potest, nisi commentitia & Obscura. Fateor ; neque suas iis 'potheses inviderem, modo intra hos limites consisterent, & in Curatione morborum explicanda sibi temperarent. Sed in hac etiam re ssimiliter peccant ; itaque si, quonam modo tractari

oporteat febres, quaesiveris, haec oraculorum more prolata reportabis ; mineram morbi esse eradicandam; confusionem Archaei

esse sedandam, quod unice facit Mercurius Diaphoreticus deflagrationem rite esse peragendam, supprimendum flammam, si phur extinguendum, in quo quidem praescaeteris valet Diacebatessene particulas faliso uia phureas sudoriferis excutiendas esse ι - ,

talem mericamentis Aromaticis faleque volatili praeditis corrigendam ; Vapores noxios, quibus Apiritus δε ocantur, eliminandos;

Antidotum fermento venenato, pro Daria Ne

neni indole, esse adhibendum. Vellem, qui

Febrium originem Microscopiis detexit, curationem aliquando oculis subj iceret. Indignor fere hisce fabulis, seu potius ineptiis en merandis immorari: vides certe, Vir optime, b tecumque

16쪽

tecumque omnes, qui quidem sapiunt, sicile

sentiunt, quem exitum habitura sit eorum de Febribus aut explicandis, aut sanandis commentatio, qui ita in ipso limine delirant.

Pergant hi Novatores ab antiquorum vestigiis abhorrere, seque majorem inventionis & ingenii gloriam habituros putent, si vetustatem contemnere, & cum oratore Antonio ne n6sse quidem Graecos videantur. Nos eorum castra, quorum sub signis Tirones militavimus, ne temere deseramus f pra sertim cum majores nostros, qui in hac insula inclaruerint, Medicos omnium ubicunque terrarum & gentium celeberrimos, memoriam recolamus. Horum enim

ut erat quisque suae artis scientissimus, ita maxime solebat Veterum exemplaria respicere, dc sese ad eorum tum medendi tum scribendi normam diligentius conformare. Hinc ex aevi sui obscuritate emetierunt, quasi nova orbis nostri lumina, Linaorus de Caius ; qui, Graecis & Latinis literis eruditi, ad perlegenda Veterum monumenta Viam nobis aperuerunt, artemque Medicam jacen tem tum & prope intermortuam instaura-

Verunt

17쪽

verunt denuo, re scriptis illustrarunt. Id Galeno, rem Anatomicam tractanti, debet

Haroeus, id Hippocrati, Febrium V oriam explicanti, b denhamus, quod, dum ab illo

destriptas corporis humani partes percurrimus, eas oculis ipsis usurpare 3 dum ab hoc enarratos morborum processus legimus, ipsis aegrotis praesentes assidere videamur. Eadem etiam Sconobis tenenda est via, si antecessomm exemplis adjuti atq; accensi,

aut famae nostrae, aut nostratium saluti consistere aVemUS.

Quare Tu,Vir Integerrime ac Doctissime, qui apud Academicos multa jamdiu cum laude versaris, ab iisque merito coleris, pro ea, qua Vales, gratia atque authoritate, Juvenes & Medicinae 3c Tui studiosos ho tabere, ne, ut fieri solet, ad ediscendum grande aliquod i& universale rei Medicae corpus praepropere sese applicent, sed At tis suae magistris optimis 3c principibus statim assuescant; nec prius sitim suam rivis expleri si nant, quam sontes ipses degustaverint. His ad umentis instinctii 'Academici, magnum olim ornamentum nostro apud Londianenses Collegio allaturi simi. In quo id

18쪽

jam a Praeside eruditissimo & celeberrimis Socilis strenue agitur, ut recalescere possint antiquae laudis studia,& suus utilissimae scientiae honos constare. Dum haec praeclara meditantur Viri, in omni doctrinae genere exercitati, eΟ-rum consiliis haudquaquam obesse videor, si possim forte meis hisce conatibus ad eadem studia Juniorum animos commoVere. Tu, Amice Charissime, inceptis meis, ut

soles, favebis, eaque, ut potes, plurimum adjuvabis, & Hippocratis & humaniorum literarum, &, si id adjicere liceat, mei, ut & ego vicissim Tui, amantissimus. Haec ego, occupatior paulo quam par est ei qui legentibus satisfacere velit, fortasse scripsi. Si cui interim ad rem Medicam usui futura sint, hoc quicquid erit commodi inde profectum esse lubens agnoscam, quod intra AEdis Christi parietes, domestica secutus exempla, Veterum scriptis perlegendis

tempus maxime impenderim: studiorumque rationem eam, quam jam optimam

esse expertus didici, feliciter a primis tenuerim. inare id temporis, quod in illa

politioris literatum arce Tecum una suavissime traduxi, nunquam sine voluptate maxi-

19쪽

ma in memoriam revoco. Quam cogitationem &Tibi esse scio pariter jucundam, licet istis 1 mamibus propius cum absis,

hanc oblectandi animi Viam minus requiraS. yamque vale, , Matris serva communis,

amorem. Dabam Cal.

LECTORI

20쪽

t xxii JQUt D iη b c Hippocratis opusculo a

me praestitum si, Lector benevole, Uaucis accipe. Hujus scripta, prout hactenus erita sunt, mendis atque erroribus per omnes fere paginas scatere comperi. uippe Veneta Aldi editio, aratiquissima quidem, sed cum manca imprimis, tum etiam in iis, quae eduntur, admodum vitiosa est: G-fligatior paulo Froebeniana Hieronymus Mercurialis ita in plerisque secutus es, ut aliquando errores ipsos exscripserit: Foesiana, vitio licet haud immunis, est tamen castigatissima. Nam Lindanus, uti multa suopte ingenio novavit, ita quaedam fatis pro ε imperio

SEARCH

MENU NAVIGATION