Anatomia hepatis cui praemittuntur quidam ad rem anatomicam universae spectantia

발행: 1654년

분량: 522페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

Anatomia

CaP. 37 A. Hepatis gibbum. B. Pars illius dextra. C. Cavum hepatis. D. Pars finistra. E. Truncus Portae sursum re- flexus,ut caetera vasa facilius conspiciantur. 1 .a 3. q. Ejusdem quinque rami majores F. Ductus communis.

Η. Meatus cysticuS.I. Velicula fellis. a. a. a. a. Capsula communis aperta.

b. b. b. b. b. Pori bilarii subdivisiones.

302쪽

,4h Ad omnes hepatis partes praeter pauculas eas, quibus vesiculae felleae radices ministrant) d,

stribuuntur.3 Extrema eorum capillaria terminantur, IMque aequaliter , in omnes paren chymatis partes, praeter paucas illas quas. nunc diximus; atque eorum illic absentiam alia ejusdem generis capillaria, ad vesiculam felleam spectantia, ex aequo suinplent. Adeoque totum hepar vasis felleis capillaribus aequabiliter instruitur. Denique, motus humoris in his vasis contrarius est ei, qui in vena Portae contingit : fertur nempe ex hepate, non autem in illud ; incipitque a Pare hymate , unde ultima capillaria jam dicta bilem eliciunt et Idque ut aequaliter fieret, Par erat in omnes illius partes perinde distribuerentur,ut ita operi suo perficiendo parata adesesent. Humor hoc pacto ab ultimis capillaribus absorptus, moX in primos ramulos in quos plura vasa capillaria desinunt) lena seniamque . provehitur, indεque ad ma res ramos fertur, donec tandem ad pori bilarii truncum pervenerit, iaper eundem foras extra hepar elimiuatus suevit.

Quid de eo postmodum eveniat. jam antea a nobis dictum estis De

303쪽

Anatomia

Cap. 28,

CAP. XXVIII. De aestributione Capsulae, vena Porta, atquι

νro bilario communis. m,sti hish ITA' 'Iam sepe a nobis hujus partis mentio,

dii simodὸ α Potestque eadem aliis quoque nominibus im pellatur. signiri: nempe dici Potest, vel vagina Portae, vel tunica Portae exterior. Pars isthaec veteribus prorsius incognita fuit, ideoque & nomine hactenus

caruit. Mihi primum nisi fallor) contigit,

partem hanc detegere; cum ante duodecim annos ex mandato Collegii Medicorum Londinensium, mihi publice praelegendi munus incumberet,inque eum finem plurimorum animalium jecinora pa

renchymate exuerem.

huism,h. PQxςst, inquam, Pars haec, ratione ossicii usu ,... que varii, diversis nominibus appellari. Quatenus enim Portae venam atque porum hilarium in se complectitur, non male canula eorum com munis, sive indefinite capsula communis indigitatur 3 nomine scit. huic soli parti proprio, Clim etiam ea sui parte, qua Portam tegit, crassi or sit, quam illa qua ramos bilarios obducit, sep tuploque minimum latior reperiatur 3 cumquς nonnulla eius portio inter Portam & porum bilyrium praesertim in majoribus eorum ramis)manifeste intercedati& chm etiam primarius eju)usus sit cuti postea dicetur) Portae aliquo modo in transferendo sanguine auxiliari, non inco modὸ

304쪽

mode vagina Portae, sive exterior Portae tunica

diei meretur.

Anatomicis perquam familiare est, quoties iniin origo, vasis alicujus distributionem tradunt, a Prima ejus origine auspicari : ideoque merito quaerat aliquis, undenam vas istud ortum primum d cat. Quod si exortus nomine principium con tinuationis intelleκerint, tale nempe principium, quo pars aliqua alteri magis notae ampliorique continua est 3 fateor, eam hoc modo a tunica hepatis eX peritonaeo oriunda prognatam esse rquippe tunicae illi magis celebri, fusiusque expaniae conjungitur. Sin autem velint dum a peritonaeo oriri dicitur ) illam ejusdem cum ipso similaris stubstantiae esse; aut ab eodem necessario dependere, ita ut sine eo nequaquam esse possit 3 vel denique peritonaum natalium genere PraePol lere e nos sane in contrariam sententiam imus. Est enim pars magis sanguinea, multoque carno' dignitas,sior atque crassior, quam peritonaeum et imo vero vix alibi in toto corpore partem aliam ejusdem eum ea similaris substantiae reperias. Vinlis,quam vena, albicat ; nam purpureo magis colore faturatur, minusque transparet. Ad robur autem ejus quod attinet, ad arteriae firmitudinem proxime

accedit.

Ubi primum venae Portae truncum eXcipit, he connexio,pδtis tunicae eaque mediante, peritonaeo, ut di ηimus) circumcirca continuatur. Capsula enim

isthaec ad cavum hepatis pertingit, ubi Porta in greditur; ia simulatque vena haec hepar subit,caP ivlam ilIam induit; quae clim ad cavum ejus Per ini/t, necesse sane est ia tunicae, hepar ibidem

cI ambienti, connectatur.

305쪽

divisto. Quamprimum capsula haec venam Portae atque lPorum bilarium amplexa est, eadem mox ad Podi liae normam divaricatur, atque porro ad ultima lusque capillaria cum illa una dividitur, perque lintegram hepar eandem prorsius distributionem lsortita est : adeoque es teriore ipsius desicriptione non est opus ; verum quae de Portae ramificatio. ne jam supra diximus, eadem huic quoque commode attribueris. Haec solam obiter adjicimus: at Tunica haec ramulum venae Portae comitata, ad vesiculam felleam usque pertingit, totam- lque illam partem ejus, quae in cavitate hepatis

defoditur, investit; ibidεmque in fossulae hujus

ambitu , hepatis tunicae circumcirca annectitur, vel potius eidem continuatur et atque hujus conne' lxionis vi fit, ut vesicula fellea cum hepate firmiter conjungatur. 2 Tunica haec, in embryone, venae umbilicali quoque communis est, nempe toto illo sputio, quo in hestar penetrat remanεtque etiam post natum talum ; & deinde ubi vena illa in thgamentum degeneravit, mediante hae tunica valbde cum hepate connectitur e neque enim eam

Portae solum, sed ia exteriori hepatis tunicae cui toto ligamenti hujus ambitu annectitur in firme ad

alligat.

Postremo, capsilla haec, in embryone, canali venoso tunicam imperiit; eundεmque, postqu3φexcluso jam istu in ligamentum abiit, plurimu* leorroborat. Quippe tunica isthaec ligamento si is Pensorio firmiter cohaeret, hocque adeo illius in Pera cunctis hepatis vasis ceu totidem radicibu0 affiXum, tanto oneri sustinendo idoneum reddi

306쪽

Cap. 29. Hepatis. a IpCAP. XXIX. De Arteria hepatica distributime.

Oscitur haec arteria ex dextro ramo arteriae caem 'in orti. iacae, ibi loci ubi venae Portae adjungitur; indeque omenti tunica sitffulta ad hepatis cavum ascendit, quod etiam juxta Portam ingreditur. Surculos quidem nonnullos medio itinere de se spargit; quorum, cum Praesentis negotii non sint, non libet meminisse. Arteria haec, quamprimum hepar ingreditur, in capsulam communem sese insinuat; ut primlim intuentibus capita isthaec etiam huic vasi communis videri queat, cum tamen revera non sit. Nam si ita esset, arteria in hac capsisa minime terminaretur, sed c aliorum duorum vasorum admodum eandem perlaberetur: at vero in omnestum dime capsulae, tum pori bilarii partes distribuitur, ultimisque suis capillaribus in easdem dein sinit Pars tamen arte ire huius longe maxima in Pomiae tunicam absumitur; quippe haec sanguine plu rimo tingitur, dum in poro bilario vix velligium illius deprehenditur: ideoque verisimile est, exiguam valde arteriae portiunculam in hunc eXcu rere. Partem tamen ejus aliquam in hunc dissum

di, Vel hinc liquet; quod vala bilaria in hepate jusdem similaris substantiae sint cum vesicula feb ς' , adeoque ejus dem generis vasis donari de

beant.

At enim, dices, vesicula sellea non minlis venis obiectis S a quam

307쪽

quam arteriis praedita est e quamobrem si porus

bilarius, ad vesiculae exemplum , arteriis opus habuit; debebant pariter, ob eandem causam, tidiruitur. venae eidem attribui. Attribuuntur, inquam; sed capillares tantum, quae a vena Portae illi conti-gUa exoriuntur. Et profecto haud necessum est,ut

Partes hae vase aliquo peculiari & a Porta distincto instruantur ; siquidem haec sanguini ubertim avehendo par,in proximo ubique accubat. Neque Venarum ramificationes ullae spectabiles hie loci expectandae sunt, quoniam porus bilarius toto itinere Portae contiguus est e quo fit, ut ramuli ejus in vicinam hujus partem quam tangunt)immediate depleri poss1nt: ideoque oportet venu lae hae breves atque exiles adeo sint, ut parsim verisimile videatur, eas sensuum ullo examine dignosci posse. Unde igitur tibi compertum , inquis, lvenas ejusinodi illic concedendas esse Est quidem ex doctrina circulationis sanguinis manis sissimum, ubicunque arteria aliqua reperitur quη sanguinem effert, ibidem Sc venam dari quae eun dem legerat et quid enim aliter Languis ita accumulatus agat Oportet sane per venam Portae re

vertatur 3 neque alio, quam jam dicto itinere, id fieri ullo modo potest. Quemadmodum igitur ve- sicula sellea extra hepar sita, arterias venasque so ris nanciscitur ita timiliter Sc porus bilarius in hepate, arterias Sc venas intus acquirit, quae ibi dem in portam desinunt; sicuti ia vesiculae venae in Portam,antequam in hepar ingreditur,illabun tur. Vasa tamen illa in hepate, uti diximus, sunt

duntaxat capillaria. Porro, etiamsi haud necesse fuerit, peculiarem laliquam venam a Porta distinctam partibus istu l

308쪽

inservire 3 opus erat tamen, arteriam aIiquam conspicuam extrui 3'quoniam aliter nulla nutus generis capillaria ad easdem pertigissent. Unde enim adveniant 2 aut quomodo ad tot tamque diversos vasorum horum ramos , tantoqne itinere excurrant, si capillarium duntaxat magnitudine

hepar ingressa fuerint tArteria hepatica manifeste in hepate distribui- ni

tur: nempe iterum iterumque ad capsulae commu- tributio,

nis legem dividitur ue ramique ejus hoc pacto ad ultima capillaria diu ibuti, in eapsula illa includuntur. Haud tamen ramis istis conspicuis vasa haec immediate irrigat, sed capillarium suorum extimorum ope ; quae in illa, toto itineris sui tractu, a majoribus his ramis quoquoversum dispe git. Nullos ramos spectabiles in pori bilarii tunica reperias ; verlim illa minimorum sollim capillarium sorte contenta est. Atque idcirco haud mirum est, vasa haec nativum suum colorem obtinere : quod etiam aliis quoque corporis partibus commune est; veluti tunicis & humoribus oculi, plurimis ligamentis, tendinibus, ac membranis, quod maxime ad rem praesentem facit) tunicis vesiculae felleae, in quam arteriae manifeste termi

nantur.

Arteriam hanc, in angustam adeo capillarium terminatio. subtilitatem tenuatam, in vasa haec desinere 3 Porro aliis etiam argumentis adstruitur. I ' Quia ψmneS totius corporis arteriae capillaribus sitis fi-Mulis in eas partes terminantur, ad quas sangui dem apportant. 2-- Si arteriam hanc leniter a Ipsula communi avulseris, rεmque diligenter in p Xeris, videbis sane fibrosam quandam conne rapnem intercedere, quam verisimile est ab arteri

309쪽

olis biste capillaribus proficisci. 37 Nullam aliam lpartem in capsula communi quae arteriam hane liotam amplehi tuo invenias, ad quam ullo mod6 ldisseminari possit, praeter iam dicta vasis 3 ac pro- lpterea in ipsa distribuatur necesse est. Postrem nulla hujus arteriae pars in hepatis Parenchyma exporrigitur, uti manifeste in excarnatione hep, tis videre est; ia propterea in vasa sollim abstumitur. Quinetiam si toti hepatis parenchymati imserviendo destinata esset, debuisset saltem sextuplo lmajor extrui ue uti manifeste constabit, si hepatis

aliarumque Partium dimensiones comparaveris: quippe in istis, etiam multo minoribus, majores arteriae reperiuntur. Quamobrem sic habendum Censeo, arteriam hanc in vasa hepatis iam dicta Plane absimi. Observandum itaque obiter, arteriam hanc hepaticam dici, non parenchymatis, sed vasorum s01lim ratione. Dictum enim a nobis antea est, vasa Proprie partibus illis adjudicanda esse, in quibus terminaritur. Clim autem vasa isthaec ad hepar sinllim spectent, atque arteriae huic cum iis intercedat negotium ; haud immerito cognomentum hoc illi obtigisse credimus.

CAP. XXX. De Nervorum in hepate disributione. l

J J hepatis a quibusdam sexti paris rami L V originem ducunt. Duelim ait, Sinistri νς v stXti Paris ramum exteriorem ad oripeium Aperias vo

310쪽

uiculi abire, retem dextram multis ramulis distribui: ab hoc surculum secundum elatiorem veniriaculi regionem ad pylorum deferri, indeque in cavum jecoris proficisti. Idemque asserit, dextri nervi ejusdem conjugationis ramum interiore propaginem aliquam in vesiculam fellis, ct jecoris cavam partem emittere. Adeoque, eX ejus sententia, duo diversae originis nervi licet ambo a sexto pari) alter a finistro ramo exteriore, alter autem a deXtro interiorq, hepar ingrediuntur; nempe in cavam illius partem proXime venam Portae , 1nque capsulam illius

communem recipiuntur.

Riolanus etiam hos nervos agnostit, sed origi-ginem eorum non addidit; unde facile suspicetur aliquis, haud satis illi perspectos fuisse eorum natales : haereditatem tamen amplificavit, ulteriusque,quam Par erat, scit. in ipsum hepatis paren-chyma) illorum fines produxit et e ue nomine Galeno litem intendit. Scribit, inquit, Galenus,ex- M de uLiguum sensum hepati attributum fuisse, similem plantis,

ut discerneret utile ab inutili. Et alibi docet, nervulum assie. 4 illum no quidem in parenchyma hepatis demergi, sed in membranam tantκm dispergi, ideoque sola gravitatis sensu frui. Attamen nervulos duos insignes venam Portam comitari vidi, o subire substantiam ipsam hepatis, cfus dolores sunt acutissimi, non tant m ex bens' membranae, sed etiam imis parenchymatis. Quibus con- distributio. uat, Velle eum, nervos in hepar una cum Porta ingredi: oportet itaque simul in communem Campsulam recipiantur. Id autem sententiae illius, ' ' Σάi,

qua vel nervorum eorum in parenchyma distributionem asserit, vel Galenum quod hepar obtuli sO- duntaxat tum sensus partieeps esse voluerit erroris infimu- hebetem si male admodum patrocinatur. Ego sane fre- ς' ς'

SEARCH

MENU NAVIGATION