Prima Synodus Dioecesana

발행: 1859년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

Dei debet ornari; propter enim Peccata Sacerdotum Sanctuarium Dei destruetum est. Eia igitur, VENERABILES PATREs, et quotquot in sortem Domini vocali estis; si nobis honor divinus et Populi s Ius Christi sanguine redempli vere dulcia sunt, Summa ope niti debemus, ne vitam iranseamus vel uli pecora, quae natura finxit prona atque obedientia carnalibus desideriis; sed polius eam ducamus, quam

lis illos decet, qui non huius, sed futuri saeculi ci- vos sumus; qualis illos decet, qui pro Christo lectutione funilimur; qualis illos decet, de quibus dixit Incarnala Veritas: Erunt sicut inpeli; qualis illos decet, de quibus Divus Ambrosius aiebat: Munus Spiritus Saneti os eium sacerdotis. Ilaec ο-mnia mente recogitantes qui Ssumus non agno-

Scere quantum dignitati Sacerdotali sit ponderis' oui possumus filiali quo pollemus obsequio leges non accipere, quas, Spiritus Dei amante, Piissiuus

gis bono regimine mox est laturus 2 oui possumus non eas verbo et exemplo populum docere 2 caele- ruin si ratio summi ossicii minime permovet, equidem fieri non potest quin illis obiurgationibus moveamur, quas iratus Dominus in novissimo contra desides Sacerdotes erit prolaturus: Si speculatores in domo mea eratis, cur c ci Si pmtores, cur fressem vobis commissum errare permisistis p Si Sul terrae, quonam modo evanu lis Si luae er

22쪽

non ill istis' Si os Domini, cur muti fuisiis

Ecquid ad haec tum respondebimus et 8 2uam Phcusationem erimus allaturi, cum non dicam negligentia, sed ipsa nostrorum ossiciorum ignorantia deputetur ad culpam Expergiscamur aliquando; Fratres mei in Iesu Christo ; exspergiscamur, et illuminemur , ut aberrantium pedes in viam pacis dirigamus. Spiritus Domini loquitur hodierna die

per liYACINTΗLM MARIAM BARBERI. curemus

itaque ne in vacuum gratiam Dei recipiamus; studeamus ut quemadmodum Propheta, sic et nos dicere possimus: In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem Tibi. Videamus, an in conspectu Dei omnipotentis puro corde , et caSlo corpore mini- Stremus, an singulas ordinis dignitali, aut canoni- calui annexas functiones altente, pie ac religiose CXpleamVS, ne Super nos cadant maledictiones ab ipso Summo Deo Sacerdotibus Aaronicis iransgressoribus comminatas: Si auilire nolueritis vocem Dei vestri, ait custodiatis, et faciatis csteremonio, quus Euo praecipio vobis hodie, venient super vos maledictiones, et strarehendent vos. ovibus a m Iedictionibus prohibeat nos, quaeso, misericordia tua Domine. Vos, clarissima Ecclesiae lumina, Pe- ire et Paulo Apostoli, quibus vestri, licet degeneres Successores et sequaces, studium est tueri, iniercedile pro nobis. Tuque prae omnibus, Sanctissima

23쪽

- i8 Vimo sine labe concepta, adiuva nos tua validissima intercessione. Ad tuos pedes prοVoluti, gemen-les et flentes hoc Tibi rogamus, ut a Iesu Christo filio Tuo Domino nostro illam gratiam impetres, per cuius auxilium valeamus facere quae ipse praec pit, et quicquid illius organum Episcopus Nos i ERhac Synοdo erit praecepturus. Tu fac praeterea ut nos pastοres ovium, expleto huius vitae curriculo, a terrenis landem possimus ad coelestia pascua cum ovibus ipsis feliciter pervenire. Fiat, fiat, per tuam immaculatam conceptionem, o POTENTIS

SIMA VIRGO.

24쪽

DBCRETUM

DE INCIIOANDA SYNODO.

In Nomine Sanctissimae et Indivisive Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Nos Fr. Ηyacinthus Maria divina miseratione Episcopus Neocastren, iudicium durissimum a Summo Iudice his qui praesunt terribiliter comminatum viatare studentes, postquam lolam Dioecesim qua potuimus diligentia visitavimus: Sacro quoque concilio Tridentilio obtemperantes hanc primam Synodum Dioecosanam indiximus, et hoc Immaculatae Virginis conceptionis solemnissimo die, devotissime incipimus, et incoeptam esse volumus. Si enim Deus cum sit aeternus legem quoque aeternam in se habet, quae in gubernationis rerum ratione consistit, ut ait S. Thomas; eo magis creatura rationalis, cum sit desectibilis, legibus indiget ut ultimum possit pertingere finem.-Verum, inquiunt: leges superabundant. M vox illa psa mi: Lesem pone mihi Domine vox iusti est, uti exponit Augustinus; iustus enim proficere desiderans, et Dei donum cognoscens esse

quod proficit, quid aliud quaerit cum sibi legem poni pelit, nisi ut in ea magis niagisque proficiat

bynodus Dioecesana quaerebatur: hoc apud omnes erat in volis. Laudabilis est, imo sancta ista petilio; vox enim iusti est. Ast Synodus ut lex, lex autem

25쪽

parit οbligationem, obligatio denique parit pecea-lum, dummodo lex non impletur. Salagite ergo, Fratres, ut ea quae hodie, Deo auxiliante, sancimus, Vestra obedientia compleantur, nisi ad aes sonans vel cymbalum tinniens Dioecesana haec Synodus reduci maxime culpabiliter vultis. -Pro me

flat Egechiel propheta: Si autem tu cinnunci Metis impio, et ille non fuerit conversus, ipse quidem in impietate sua morietur, tu autem ct mmtuam liberasti. Sed absit, absit omnino. Non enim impiis sed filiis in Christo carissimis loquor .Et iam:

Loquere unusquisque vestruum dicit in corde suo, Loquere, Domine, quia audit servus tuus.Loquamuri laque verba synodalia, quae verba sunt salutis; et doctrinae opportunitale infirma confirmamuS,disrupla consolidamus, depravata convertamuS, Et VBr-hum vilao in aeternitatis cibum alendae familiae dispendamus. Loquamur verba salutis, nam quidquid ad laudem omnipotentis Dei pertinet, firmandum, quidquid ad ovium nostri gregis sanctificalionem requiritur decernendum , et quidquid sapit abusum, hisce constitutionibus Synodalibus tollendum duximus, et: incipiam ct domo mea.

26쪽

TIBIO MATER VIRGO SINE LABE ORIGINALI CONCEPTASLB CUIUs PROTECTIONE IN BUNC MUNDUM VENI , ET NODIE ME, UNIVERSAMQUE DIOEcEsIM MEAM IMO TUAM, TUAE TUTELA COMMENDO ;TIBIO sEDES SAPIENTIAE , on cuius DEVOTIONEM, EcCLESIA NEOCASTRENSI PLAUDENTE , HOC DIEM TUAE IMMACULATAE CONCEPTIONI SACRAM PRO TANTA FESTIVITATE SELEGI, TIBIo racsA NOSTRI: LAETITIAE , PER QUAM AETERNUM OBTINERE GAUDIUM FIRMITER SEMPER2UE SPERAVI TIBIO DULCIsSIMA MARIA , IIANO PRIMAM SYNODUM DIOECESANAM, AD MAIOREM FILII WI GLORIAM ET FILIORUM TUORdM sALUTEM CONVOCATAM

P. O. D.

27쪽

DE FIDEI PROFESSIONE.

Sicut nullum opus stabile consistere sine fundamento potest; ita spiritualis aedificii moles absque firmissimo Fidei catholicae fundamento perdurare nequit. Ipsa enim est initium humanae salutis, stium vitae, iustificalionis radix et fundamentum. Idcirco consueta Sacrorum conciliorum instituti

ne, et eo, quod S. Tridentina Synodus ( Ses. XXV de reforet. de professione Fidei decrevit, adducti, hanc Nostram Primam Synodum a Fidei professi

ne exordium sumere constituimus.

ouapropter vos omnes, qui in Domino Nobiseum congregati estis, professionem Fidei iuxta formam, quam S. Pius V. Pont. Max. in sua Bulla Iniumetum Nobis fieri mandavit, opus est emittatis. Formula Prostasionis Fidei Catholicae. O N. firma fide credo et profiteor omnia et singula quae continentur in Symbolo Fidei, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, ut: credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium; et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum

28쪽

de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo ve- m. Gentium non factum , consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Pui prοpter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Vi gine et Ilomo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est. Et reSu rexit tertia die secundum Scripturas. Et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cum

ius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum D minum, et vivificantem, qui ex Patre, Filioque procedit. oui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per Prophetas. Et unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccat rum, et excepto Resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen. Apostolicas et Ecclesiasticas Traditiones, reliquasque eiusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item Sacram Scripturam iuxta eum sensum, quem tenuit et tenet Sancta Mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Sacrarum Scripturarum admillo, nec eam umquam nisi iuxta unanimem consensum patrum accipiam et interpretabor. Profiteor quoque Septem rase vere ei pr

prie Sacramenta Novae Legis a Iesu Dirisio Domi-

29쪽

no nostro instituta ad salutem liumani generis, licet non omnia singulis necessaria, scilicet Baptismum, confirmationem, Eucharistiam, Heniter tiam, Extremam Unclionem, ordinem et Matrimonium. Illaque gratiam conferre , et ex his Baptismum , confirmationem et ordinem sine sacrilegiorellerari non posSe. Receptos quoque et adprobatos Ecelesiae Ritus in supradiclorum Sacramentorum solenini administratione admillo et recipio. omnia et Singula, quae de peccato originali, et iustificatione in Sacrosancia Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio. Profiteor pariter in Alissa offerri Deo verum, proprium et prompitiatorium Sacrificium pro vivis et defunctis , atque in Sanctissimae Eucharistiae Sacramento esse realiter et substantialiter corpus et Sanguinem , una cum Anima , et Divinitate Domini nostri Iesu christi, fieriqtie conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem , quam conversionem catholica Ecclesia Transubstantialionem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie tolum, atque integrum Uiristum,

verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo

Purgatorium esse, animasque ibi delentas, fidelium suffragiis iuvari, similiter et Sanctos una cum Christo regnantes Venerandos, atque invocandos rem reosque orationes Deo pro nobis offerre , alque e rum reliquias esso venerandas.

30쪽

Firmissime assero Imagines Christi, et Deiparae

Semper Virginis, nec non et aliorum Sanctorum habendas, et retinendas esse, eisque debitum honorem ac venerationem impertiendam ; Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarum usum Christiano populo maxime Salutarem esse assirmo. Sanctam catholicam, et Apostolicam Romanam Ecclesiam omnium Ecclesiarum Matrem, et Magistram agnosco. Romanoque

Pontifici, Beati Petri Apostolorum Principis Successori ac Iesu Christi Vicario , veram obedientiam Spondeo ac iuro. Caetera item omnia a Sacris canonibus, et oEcumenicis conciliis, ac praecipue a Sacrosancta Triden lina Synodo tradita, definita et declarata, indubilanter recipio atque profiteor, simulque contraria omnia, atque haereSes quaScumque ab Ecclesia damnatas, reiectas et anathematig

ias, Ego pariter damno, reiicio et anathematigo. IIanc veram Catholicam Fidem Jxtra quam nemo Salvus esse potes' quam in praesenti sponte profiteor , et veraciter teneo, eamdem integram et inviolatam usque ad extremum vitae spiritum, conmstantissime, Deo adiuvante,retinere et confiteri, almque a meis subditis, vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et praedicari, quantum in me erit curaturum. Ego idem N. spondeo , voveo ac iuro: sic me Deus adiuvet, et

haec Sancta Dei Evangelia.

SEARCH

MENU NAVIGATION