장음표시 사용
41쪽
eum vocati fuerint ad Baptismum administrandum, ante omnia diligenter inquirant, si necessi late urgente, privatim domi collatus fuerit: quo in casu accurate perquirant a quo et quomodo fuerit administratus ; et si repererint omnia rite peracta a baptismo abstineant, sed tantum preces et caerimmonias praetermissas conficiant ut in Rituali Romano. Si autem rationabiliter dubitent de eius va- Iidi tale, sub conditione illum administrent. Et quoniam eis , qui baptigantur , tamquam uel militiae adscribendi sint, nomina sunt danda, Parochi curabunt, ne profana, fabulosa, vel impiorum ethnicorum imponantur ; sed potius Sanetorum , quorum exemplis ad pie vivendum excitentur in terris, et patrociniis protegantur in coelis. Ex antiqua Ecclesiae consuetudine in Baptismo Patrini adhiberi solent; propterea necessarium admonere parochos putamus, ne praeter unum sive virum, sive mulierem, vel saltem unum et unam
admittant, qui sint in aetate pubertatis et confirmali : omnino autem excludantur pubblici criminosi et intimes, et qui Praecepto Paschali non satisfecerint, aut Fidei rudimenta ignorant. Demum praecipimus Parochos habere decentem et bene compaclum librum in quo baptigatorum ,
eorumque parentum et patrinorum nomina inscribantur , iuxta formam, quae in calce Ritualis II
42쪽
Christus Dominus Noster omnium Sacramentorum auctor, virtute ex alto corroboraturus, Sacrochrismate, iamquam spirituales athletas, iam baptiamtos inungi et solemnibus verbis consignari instituit, ut fortiores effecti, nequissimi hostis tela retunderent , et coronam immarcescibilem repo
Eisi hoc Sacramentum ad Nostram pastoralem curam pertineat; Parochos tamen qui aliquas partes in eo habent, perpaucis monemus, ut poSiquam noverint quando hoc Sacramentum administraturi simus , popuIo denuncient, simulque edicant ut fialuta die et Ioco confirmandi accedant, mundo corporis cultu atque devoto animo, deferentes s cum schedulam in qua nomina et cognomina eorum parentum, atque patrini descripti sint; nec non si sint adulli, et sacramentaliter se fuerint confessi; etenim sine dicta schedula a Parocho subscripla nemo admittatur. De Patrinis, omnia et singula quae dicta sunt de istis in Baptismate, serventur : tantum addimus ne aliquis tale onus suscipiat, trium confirmandorum numerum praetergrediendo: id omnino prohibentes clericis saecularibus et Regularibus, sine Nostra expressa licentia.
43쪽
DE SANCTISSIMO EU ARISTI E SACRAMENTO.ouania devotione et reverentia servandum et colendum; quanta animi puritate et viva fide suscipiendum Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quod summe caetera omnia superexcelsit, verbis ut decet, explicari nequit. Nihilominus quantum humilitas Nostra sinit, aliqua praescribimus, ut hoc Sanctissimum Pignus amoris Divini erga nos servetur, colatur, et qua decet reverentia, et viva fide suscipiatur. ouapropter Parochi, Rectoresque Animarum c rent, ut Tabernaculum, quo est servanda Sanctissima Eucharistia, sit affabre et oratum; intus revestitum panno serico rubri vel alterius decentis c loris , et in plano habeat corporale nitidum. Duo tantum rixi des argenteae inius deauratae, et aureo vel serico velo contectae serventur, et nihil aliud utcumque sacrum sit. Altera diciarum rixia dum iugiter contineat sacras Particulas, ea copia ut infirmis maxime non desint; altera vero sempervacua, in qua tres vel quatuor congecratae Particulae deponantur cum infirmis Sanctissimum hoc S cramentum deferendum erit. ostiolum dicti Tabe naculi firma sera, et clavi argentea vel saltem deaurata, funiculo oloserico appensa claudatur, quam
44쪽
Parochus penes se diligenti cura custodiat sub poena suspensionis. Ante ipsum Tabernaculum diu et noctu saltem lampas una accensa dependat. circa cultum huius ineffabilis Sacramenti praeseribimus ante omnia ne solemnis expositio umquam fiat nisi ex urgenti et rationabili causa a N his vel a Vieario Nostro adprobanda ; nec eliam in Ecclesiis Regularium: excepta Feria V. post Oct vam Pentecosten, cum ex praecepto Urbani IV. Solemnitas corporis Christi a Fidelibus celebratur et per lotam octavam. In supplicatione serotina, quae pene in omnibus Melesiis fit, tantum ostiolum Tabernaculi aperiatur, ubi reposita est rixis cum consecralis Particulis, et non exponatur super altari: in quo saltem
sint sex candelae accensae.2uod ad usum huius Sancti Sacramenti allinet, continuo Paroelii populum hortentur ut quam saepissime ad Sanctissimam Eucharisticam Mensam accedant: minimum in qitati ior anni temporibus, videlicet in Nativitate Domini Nostri Iesu Cliristi, in Pentecoste, in Festo Assumptionis Beatissimae Vi ginis Mariae et in illo omnium Sanctorum. clerici autem, ei iam in minoribus constituli, saltem bis in mense devole Sanctissimam Eucharistiam sumant. Aliter dicendum de Praecepto Paschalis communionis ab Ecclesia iniuncto sub poena interdicii omnibus Fidelibus cum ad aetatem discretionis per-
45쪽
venerint. Ideoque parochi diebus Dominicis Saerae quadragesimae populum opportune, importune, o secrando, monendo hortabuntur, ut, tempore Statulo, devote et animi puritate hoc salutare praeceptum adimpleant. Peracto vero tempore Paschali sine acceptione personarum, Nobis iransmittant indicem eorum qui neglexerunt huic praecepto S tisfacere sub poenis Nostro Arbitrio instigendis. Praecipue autem accuratissima cura sit parochis infirmorum, ut ex eis nemo sine Sanctissimo Eucharistico Viatico ex hac vita discedat. Itaque statim aevocati fuerint, quacumque hora, diu vel noctu, nulla inter sila mοra, ad infirmos accedant, et e rum Sacramentales confessiones vel ipsi, vel alius Confessarius ab infirmis electus excipiat; et ita di positis, Sanctum Vialicum eis deferant.
Salvator Noster Christus Dominus Sanctissimam Eucharistiam instituit non solum ut Sacramentum, sed etiam ut Sacrificium, quo cruentum illud in
cruce peractum repraesentaretur.
Proinde breviter expositis et sanctiis, quae Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum respiciunt, eadem brevitate, quae ad celebrationem huius San-
46쪽
eli Saerificii pertinent praescribimus; et monemus, ut omnes intelligant quanta maxima puritate et animi pietate, quantaque decentia hoc tremendum Sadrificium tractandum sit. Primum praecipimus Sacerdotes ad huius Sacrificii ministerium accedere veste talari et clericaIi
Secundo: celebrato Maiulino cum Laudibus, et devolo animi sensu recitatis saltem precibus, quae in principio Missalis hahentur, se ad celebrationem disponant. Postea sacris induti vestibus, capite bir-relo cooperto, modesto et gravi incessu ad allare procedant: at nemo praesumat Missam celebrare ostio Tabernaculi aperto, sub poena Suspensionis. Tertium: Nimium ne properent, nec importuna
prolixitale populum taedio afficiant in celebranda S. Missa: idest ultra horae dimidium. Puarto: Tempore quo Paroelii diebus festis de altari S. Evangelium populo exponunt; vel alii concionalores Verbum Dei enunciant, nemo audeat accedere ad celebrationem Missae sub poenis Nostro Arbitrio.
47쪽
DE ADIMPLENDIS ONERIBUI MISSARUM.
Rectoribus Ecclesiarum Cathedralis, collegiat rum et etiam Parochi tum enixe praecipimus, ut, sedulo, et quantum fieri potest, inspectis scripturis, quibus onera Missarum continentur, Tabellam conficiant, in qua clare et distincte talia onera n lata sint, cum suis adiunctis, nempe quo die, quo loco sint celebranda; si cum cantu vel simpliciater; si cum interventu vel sine participantium Sacerdotum.
Nemo audeat numerum Missarum reducere,
quantalibet incongrua tenuiaque stipendia fuerint, vel praetextu diminutionis reddituum tali oneri addictorum , ne in grave peccatum et obligationem restitutionis incurrant; namque a sola Apostolica Sede reductio Missarum fieri poterit. Demum districte prohibemus capitulis, et Re-cioribus Ecclesiarum Parochialium, sine Nostra Iicentia in scriptis data, servatis servandis, onera perpetua Missarum suscipere sub poena suspensionis a Divinis. Pro stipendio uniuscuiusque Missae sanae iuxta laxam et consuetudinem huius Dioecesis exigi possunt asses viginti: Si vero maius sponte a devotis offertur, accipere non velamus, putere omnino in-lerdicimus.
48쪽
Iacet Misericors Deus et Dominus Noster Iesus Christus per salutare Baptismi lavacrum a peccati originalis Iabe homines mundaverit; per Sancti chrismatis unctionem muniverit contra hostium nostrorum incursum , et per Sanctissimam Euch ristiam nutriat et pascat; nihilominus agnoscens, imbecillitate nostra et procIivitate ad malum, in peccata relapsuros esse, Sanctum Poenitentiae Sacramentum instituit. - Et cum huius Sacramenti administrationem S cerdotibus, tamquam iudicibus spiritualibusque medicis committere voluerit; ossicii Nostri Pastoralis est, ut quam breviter aliqua praeeipiamus, quae ab ipsis servanda sint pro fideli dispensatione huius salutaris medicinae. Nullus igitur Sacerdos praeter Parochos et curam tores Animarum , sive regularis sit, sive saecularis , sacramentales confessiones fidelium excipere audeat, priusquam a Nobis praevio examine, Ibeentiam obtinuerit, excepto casu extremi periculi
Insuper confessarii ut supra adprobati, statim ac ad audiendam confessionem vocali fuerint, prompte se praebeant, et postquam piis precibus Divinum imploraverint auxilium, non eIate , non cum
49쪽
rimilatis, nec turpis Iucri studio, sed pii humilesque et decenti gravitate in exedram ad excipie das confessiones veste talari se conferant. Ibique patienter, et in silentio audiant confessiones poenitentium, adiuvantes eos, quotiescumque opus fuerit, et fiduciam praebentes, ut sincere et inteve Se confiteantur. Si vero poenitentes numeruriet species et circumstantias peccatorum non Ehpresserint, confessarius prudenter interroget, et mnino caveat ab inutilibus et curiosis interrogati nibus: praesertim si fuerint iuvenes utriusque Sem XuS, ne scandalum patiantur, et peccare discant. Audita consessione , paterna caritate eos corriapiat , et ad cordis dolorem atque ad meliorem vim tam capessendam adducere conabitur: posteaque Salutarem, et gravitali peccatorum convenientem
satisfactionem iniungat. Poenitentias pecuniarias non attribuat sibi ipsi, neque assumat onus eas distribuendi, sed poenitentis conscientiae relinquat. Si restitutio facienda sit incertis et incognitis, et propterea pro eis eroganda pauperibus aut Ecclesiis; nec sibi, nee suae Ecclesiae vel conventui ullo modo addicat: sed poenitens utcumque ei libeat,quis quid debeat, distribuat. Si vero restitutio facienda sit alicui cognito individuo, et poenitens onus hoc Confessario imponat, poterit iste annuere, Sed curet syngrapham exigere a recipiente, quam Suo tempore poenitenti exhibeat.
50쪽
- i5 cum poenitens aliquis declaraverit se in Saer mentali confessione sollici latum fuisse ad turpia, ei iniungat obligationem denunciandi Nobis tanta sarium sollicitatorem ; nec absolvatur, nisi Unt- quam denunciationem fecerit. omnino demum prohibemus, et sub poena si spensionis a recipiendis Sacramentalibus Confessionibus interdicimus confessariis tam Saecularisbus, quam Regularibus mulierum poenitentium d mum introire ; ab iisque quodvis munus recipere sub dicta poena suspensionis.
Dogma catholicum est posse Episcopos inferiorum Sacerdotum ita iurisdictionem coartare , ut quaedam atrociora crimina neque in Foro conscientiae et coram Deo absolvere valeant; quae Sibi relaxanda reservent. ouapropter, Nos adhibitis in consilio piis et doctis Sacerdotibus, consideratis considerandis, hos sequentes casus Nobis reserva