Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, Juxtà Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomi tertii pars secunda

발행: 1763년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

421쪽

insucundam titillationem excitat, ast cum epider-midem perforavit , pruritus valde molestus exsurgit ; qui cesceis utuntur, ut Europaei, minus infestantur quam Nigritae nudipedes & pigri. Hoc insectum intra tres , quatuorve dies crescit ad magnitudinem pisi,& quod erat castanei coloris, iam est: sub forma cocci vel testae coriaceae albae, sphaericae , granulis vel seminibus albis fetae; haec testa firmiter adhaeret cuti ut hermes ilici, unde suspicor esse cocci speciem & feminam , quae cum gravida est parti immobilis adhaeret, interea disrupta hac testa, nulla vidit Virgilius exclusa ex his ovis insectae; ubi haeret testa, ulcus cuditur. Curatio facilis. est, nam ubi pauca sunt haec lasectae, singula ope aciculae , Vel cultri acuti auferuntur avelluntur & ulcus tabaci combusti cineribus adspergitur , ubi Vero sunt numerosa haec insecta V. g. totum pedem obsidentia , linteum in pissaeleo. Vulgo Goudron , intingitur , quo pars affecta involvitur ; esto: insecta separantur & deinceps lavipedio adhibito teger liber tur ab hoc incommodo. 4. Malis acri phagorum L Drach 'maga au-

Iuxta AEthiopiam gens sic nominata quod locustis tantumvescitur, quas vere colligunt, siccant, salitas servant. Hoc unicum in desertis nutrimentum obtinent. Nigri. sunt macilenti, Veloces, parvi, nec ultra quadragesimum annum Vivunt hac scilicet aetate intra eorum Carnes generantur insecta , ex quibus pruritum vividumilantiunt; insecta numerosa adeo fiant. ut hiS cor pus undique scateat; haec vero insecta ipsis ab-d0mea , dein pessiis , aliasque partes ad os usque devorant.

422쪽

. Malis a eri nonibus Etlmulieri. Crinones Morbus pilaris Horstii. Selae , Comedones , Drais cunculus nostras, Cridones , Oc. quibusdam.

Νostratibus M claus. Hic affectus apud nos familiaris corripit infamtes paucis ab ortu diebus , cutis scilicet dors, brachiorum , crurum perforatur setis densis , nigri cantibus , lineam longis, rigidiusculis conse tis , seu vix lineae intervallo dissitis , fricticne ex Oleo magis conspicuae evadunt illae setae porcinis similes ; pueruli ejulant, Vigilant, quidam em ciantur ; alii etiam convelluntur lac sugere recusant, febricitant ; obstetrices solent alternis diebus vel oleo & saliva madidam manum adlibbere , qua cutem leviter fricent, ut illae setaeeXcutiantur , Vel pauxillo farinae in aqua tepida solutae eos infantulos saepitis eluere , dein linteis

siccis abstergere; harum vero fetarum exortus intra primum aetatis mensem ter , vel quater re

vertitur ; setae in dies nigriores evadunt, deindelabuntur. Si credamus Horstio aetate proVec tiores , ut biennes, huic affectui sunt expofiti. 6. Maiis draetinctilus PathoL Method. Colestilla

Americanis. Dracunculus Persarum K empser fasi. 3. Ob ferre. η. Ver de Guinee male confunditur a Sennerto cum crinonibus infantum. Draeontium

Graecis. Vide velschii exereis de sena Mediisensi Nervus Medinensis , seu JA Medini Avicennae, male νena Medeni Carmonensis. Gallis Drago'neau. Ic on Guineensium. Potiri & μὰ, Persis. Vere vermis est quem vivum bis extraxit Rempserus , pallide albicans , tener , teres schordae citharae crassioris similis, rostello bactato, Palis tenuissimis cum puncto atricoloris & ori VQstigio quodam , in cauda etiam punctum sera

423쪽

minis est instar mi, longitudo varia est, ad

pedes phares extenditur. Patria est terra aestuosa , torrens, coelum i

temperatum , solum arenosum , sterile, sausum aqua tistitutum , ubi aqua est cisternis hausta, eaque tape impura , verminosa bitatur nascuntur eo frequentius , quo aestas est siccior hospitat in carnibus maxime in textu celluloso k genibus usque ad pedem frequentissime, rarius in scroto , lumbis , brachiis , saepius musculorum flexus sequitur , & quod pejus , ossa pedum amplectitur, unde non nisi dissicillime extrahitur . nunc est solitarius, nunc plures in eodem homine habitant. Ephemera extensa est nuncia, illius in lucem prodituri cum partis levi rubedine & tumore ;postridie exsurgit pustula pisi magnitudine , t

nera, aquosae, pellucida , non raro atricolar ,

qua post alterum diem rupta , prosilit rostellum Vermis , sensim erumpens , & vix ante decimum diem extrahendus omnino , ex scroto & suris facile, ex pedo vix intra xo dies extrahi potest cum tabo quotidie copioso , & magno aegri dolare , ac incommodo ; saepe peregrinantibus per annum in corpore latitat, sine alio incommodo quam dolore partis affectae.

Curatio. Emplastro emollienti tumor maturatur,

prehensa vermis portici circa ligulam , pollic ris longitudinis rotatur, & epithemate retinetuc ne intus recedat, his in die ulcus a pure liberatur , M vermis trahitur, cavendo a forti , aut subitanea tractione, quae dolores atroces , ω Vermis ruptionem efficeret, unde dolores longi usquequo novum exitum sibi paret vermis ; extracto

Verme , ulcus facillime curatur ; sunt qui friginc tidie illud curant. D; st ius

424쪽

Carthaginenses in America eidem malo sint obnoxii, ut refert D. Anton. de Ulloa. Incipit: phlegmone cruris , tibiae , vel brachii, cum suppurantibus emollita dat dracunculum , quem tamen 1nanimatum putat Auctor, quemque I C Hiala vocant; hunz morbum dracum Malim vocat Cocchi H pisa. 7. Malis masensis. Vulgo Bises rotiges des Sapanes apud Martiniarnost , simi insecta riccinis prioribus simil1a, sed in prat Manes dict' reperiunda , dc capite ru

uro insignia ; illa tibiis hominum , rostro brutinactaerent, & intolerabilem pruritum e

Occiduntur decocto foliorum vitis , auranti. rum, herbarum odoriferarum, praecipue stam arboriS. 8. Malis Methaliensis. Du vatenvis O. Bus novus Mesiphaeis endemicus Schenckii 6.

. inς morbus circa annum I 96. referente Helbx1eo adra, Vestphaliam , Geldriam , Frisiamque affigebat endemice; hic se prodebat cum Vagis doloribus potissimum dorsi & lumbo eum , sed celeri motu omnes partes nunc has, nunc illas pervadentibus, dolor erat exedens quasi a Vermiculis depascentibus; prima species grat cum tumore circa articulos qui ibi diu pe severabat , maculas & lituras scoctuticis similes Proferens ; hi tumores suppurati ulcus potissimum

sarca pedes malignum relinquebant, ex quo Vel micul1 astaridibus similes educebantur. De cura side Schenckium.

425쪽

Haec species Transsylvanis endemia erat eo dem tempore , & a priori discrepabat, I Q. ex eo quod nullum tumorem inserret; quod maciem corporis adduceret Veluti marasmodem; 3'. quod aliquali membrorum impotentia stiparetur ; 4'. quod vermiculi caseorum vermiculis similes cum urinis excernerentur ; de caetero dolores in utraque specie noctu exaeexbabantur, febris nulla, aut lenta, alvus astricta.

ricanorum.

Est morbus contagiosus apud Guineenses Se Americanos endemius , aliquando congenitus , ut asserit de Caralbis Pat. Labat, cujus praeciespuum symptoma est frequens exortus fungorum rubi idaei fructus colore, figuraque reserentium , unde nomen Asticanum Tam, quod idem sonat ac frambaesiq; his symptomatis se adjungunt ulcera dysepuleta, exostoses, caries, anchiloses,

Si accuratis destriptionibus fides sit, dantur

hujus morbi duae species, altera Africana dicta , altera Americana Pian Vel Epian nunc pata , quam solus inter Auctores cognitos m morat Labat , MFους en Amerique , & D. Ch valier de Med. I. Frambasa Guinees1s Acti. Edimburgi, Tom. m. ne vulgo Guineensium.

Est morbus Guinete endemicus , infantibus Madolescentibus familiaris maxime apud Nigri as et contagiosus est , & qui semel eum expertus est , ab eo dein vivit immunis. Incipit a macidis cuit

426쪽

aciculae non majoribus, quae in dies increscunt, di protuberant; tunc vero epidermis ex illis dela hitur , & eschara alba apparet, ex qua fungus exiguus , ruber enascitur, qui colore & magnitudine , ac figura granulosa imitatur baccam rubiidaei, vel mori; pili nigri si fuerint in vicihil albescunt; ultimum incrementum adipiscuntur hi iungi intra duos , tresve menses. Omnibus partibus hi fungi innascuntur, sed praesertim inguinibus pudendis ano, faciei, axillis; quo plureS, eo minores; quo pauciores , eo maiores sunt. Nullum aliud incommodum experitur eteget quam ex sorditie horum fungorum , Mibus est sensus , sed non dolorificus. Inter fungos est quidam maximus seu princeps ἔille solus , aliis fugatis per usum aquilae albae , resistit, ille escharroticis est erodendus. Curatur hic morbus unguento mercuriali , Vetusu aquilae albae; sed ea mercurialia non prius sunt usirpanda quam clim totum suum incrementum adepti sunt fungi; si vero maturilis adhibeantur , superveniunt dolores nocturni, caries exostoses ; dilapsis usu mercurii omnibus fungis minoribus princeps fungorum escharroticis est

sanandus.

Hie affect us a syphilide est diversus , ut patet ex ejus historia , licet ut scabies , aliaque genera, hydrargyros feliciter curari possit.

AEgri Planifes. Pian apud Νigritas baccam fragarita significat,

unde nomen morbi , cuius praecipuum symptoma est exortus sangosarum excrescentiarum, colore , figura , consistentia & saepius mole has hacco

427쪽

referentium ; alterum *mploma est ulcus sordidum, a quo morbus incipit, quodque vulgo Mater Pianorum , indice mamapian, nuncupatur; temtium symptoma craba dicitur, & est excoriatio plantae pedum vel palmae manuum , quae duplicis est speciei, unde dividitur in erabam piridem &

Morbus hic est chronicus , contagiosus & p riculosus , Nigritis multo frequentius quam Europaeis seu Albis familiaris. Chirurgus Mons peliensis D. Virgile, qui in Insula Hispaniola seu Domingo duodecim annos artem exercuit, quique multa millia Planistarum curare sategit, sequentia mecum de hoc morbo communicavit.

Hic morbus ortum ducit ab ulcere pollicem vel manum circiter extenso , statim superficiario, mucoso , quod a vulgari ulcere vix differt, nisi quod pertinacius sit , nec remediis vulgaribus c dat. Hoc ulcus ubique corporis indiscrimitiatim , sed frequentius tibiis innascitur; deinde vero ocius, serilisve per totam superficiem corporis plus , minusve numerosi sobolescunt fungi, qui vel minimi sunt variolois pustulae magnitudine ,& tunc ita numerosi sunt , ut faciem & totam cutem qui procul. aspiceret , variolam videre sibi videretur ; quandoque pauciores simi &multo majores , ita ut quidam nucis magnitudinem attingant. Hi vero λngi sive minores, sive majores sunt coloris rosei, vel pallide rubri , gran Iosi , seu papillis exasperati, muco russescente comtinuo madidi , nulli ulceri, sed cuti adhaerem

teS ; quo pauciores sunt eo utplurimum benignio res ; si tantum septem vel o to prodeAnt, utcumque deinceps teger adhibitis remediis convalescat, metus est ne morbus latitans pejor revertatur ,

428쪽

4 8 GENERA ET SPECIE s

vnde Nigritis mos est horum pianorum exortum uberiorem sudorificis excitare. Craba virides sunt amplae excoriationes sub pedibus vel in manibus exortae pertinaces , nullo immore, sed eodem colore , eadem forma praeditae , ac si musculus omnino pudus esset; humidae sunt, sensu exquisito praeditae, & Nigritis, qui pedibus nudis gradiuntur, valde molestae , marginibus, cute lacera terminatis. Crabae siccae dictae differunt a viridibus , quod in iisdem locis caro sit coriacea sicca, dolens tamen , aspera & albos' cens quasi farinosa & virgata.

Vat, exodit, & ota vicina, in morbo inveterato carie, exostos , articulos vicinos anchylosi , doloribusque noctu recrudescentibus assicit, illa ulcera sunt mucosa, pallida, a nullo caustico escharam admittentis nullo plano, id est, fungo Onusta, in quo maxime discrepat a morbo ya' Gumeensium , quem D. Virgile nunquam Vidit . licet ex omnibus Africae regionibus millenos Ni

gritas advenientes viderit. Hoc commune est utrique morbo quod semel sanatus , si nitate per tres menses perseverante , homo deinceps ab hoc morbo immunis vivat; nulla febris acuta hunc morbum comitaturve rum ex hoc neglecto morbo , VeI non sanato sequitur sepe macies insignis , phtisisque accedentolienteria lethalis , in inveterato ulcera nova re excoriationes crabae dictae sobolescunt. Contagiosus est hic morbus , quippe primo si eodem te to utatur sanus &pianista, maxime Ver si coitus fiat , serpit ab infecto ad sanum haec vib

lentia , interea tamen nulla accedunt syphil,

429쪽

dis recentis symptomata, qualia sunt ulcuscula, porri , Verrucae , bubones , gonoriscea, &c. nec pudendis potius quain aliis partibus innasciturmamvian; unde evidens est morbum hunc asyphilide diversum esse. Alter eontagii modus isque frequentior est muscarum interventus ; si etenim musca quae planistae ulceri insedit ad sanum deveniat, ejusque vulnusculo cuicumque fortis insideat, illud vulnusculum antea simplex & purum in matrem pianorum Vertitur ; dein fungi non in ulcere, sed in facie, brachiis trunco aliisve sobolescunt. Curatio hujus morbi nulla hactenus certa ha betur; Nigritae fuliginem labetum aeneorum cum succo limonum diluunt , & ope spatulae hoc magma uiceri & fungis applicant , crabas siccas , rigidas , tensas es dolentes sebo inungunt , has& virides pulvere scoriarum ferri, Vaegomache fervitrioli, aluminis, fuligineque cum spiritu nitri commixta , tanquam unguento deliniunt , similique modo ulcus mamapian dictum curare

conantur.

D. Virgile adhibitis octog1nta balneis, deinde

Vero decem pomatae mercurialis unciis, & ultra duos menses in hydrargyrosi detentis aegris paucis sanitatem restituit. Anglus quidam Medicus in Viginti quatuor aquae fontanae libris infundebat duodecim falsaeparillae uncias, duodecimque sacchari russescentis libras; haec soli per quindecim dies in vase vitreo probe clauso exponi curabat ;deinde vero hujus piisanae cyathum quater in die aegris offerebat, omni alio potu interdicto ;hoc medicamentum caeteris omnibus antecelluit,& oldrin dicitur.

Quidam Sara dictus solutionis mercurii in spi

430쪽

ato GENERA ET sPECIEI ritu nitri factae septem, vel octo guttas plisanae de salsaparilla libris duabus admiscebat, & hanc ptisanam planistis bibendam praebebat ; 1s huius

ope multos quidem sanavit, ast multo plures e use vis eripuit,& adpliti sim deduxit; hoc vero remedii genus valde assine videtur specifico antivenereo i' l. Baronis van SWietenii , scil1cet sublimato corrosivo , cui tamen successu impar est.

Descriptio hujus morbi a Labat scripta

minime huic convenire videtur , ctim d1c1t enasci in toto corpore pustulas crusta favescente tectas , renitentes , indolentes extremi d1git1 cra111-tie, per totum corpus dispersas , quarum aliae

suppurant, aliae siccae sunt & farinosae.

IMPETIGINES. HI C Ordo continet morbos culaneoS , chro nicos , tapitis contagiosos & virulentos , qui ea ratione taeue nominari consuevere , ut lues lyphilitica , scorbutica; vertim luis nomen etiam tuberibus inditum est , unde lues rachitica , scro- Phul a , cancrofa nomen habent. Sub duplici statu successive strages sitas edunt omnes illi morbi, scilicet occulto & manifesto, aut ut rectius loquar, vel in illis cutis est integerrima , vel est

exulcerata , aut crustosa , ut exanthematicis phleg-masiis accidit, quae ratione pyrexiae acutae tantum ab hacce classi removendae sint ; de caeteroculaneae & contagiosae, vel saltem epidemicae

Fulgo censentur, ut pestis, Variola, rubCola ,

SEARCH

MENU NAVIGATION