Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

apparatu belli et de studiorum rationibus Goctrinisque nostris,narrabit Ioannes Comradus Cnauthius, iuuenis modestus, et patria ΜUnicus,quem plerique aulae nostrae Proceres tuendum iusceperunt. Gestit v nire in tuum conspectum , et sermonem doctrinamque vel semel audire, ut vel una hac re deinceps gloriari queat. Is,quant potest , studio conquξrit scriptores medii aeui, et trahitur voluptate historiae' gentis insinensium,et Saxonum ac modeste reuerenterque has partes agit. Alioquin fines nostri cum magno bellorum periculo Comiuneti sunt, Luneburgici Germanos animos, et Germanam fidem iuxta, atque herus meuS,Saxo, tuentur. Caesar in foedere Polonorum , et connubio Boioariae reguli , magnum labentis potentiae praesidium ponit. Fulmen belli,Sobtestium, me formidant, et cladis , apud Chocimum

acceptae, non sine perturbatione reco dantur. Argentorat1 iactura totius Gemmaniae odium conflauit Gallorum Regi, et plerosque, nihil ausuros, excitauit ad arma, foedusquRDa madum. Libera gens , et iugi nonruatiem, vix domesticos Regesseri , musto minus , externo arbitrio se regi,patietur. Vt in conuentu Francola tensi ad Moenum res acta fuerit, te non fugiet : admisius mea opinione error est,quod

292쪽

266 C. s. SCHuRZFLUIS CHII Galli putarent,intercepto Argentorato fractos perculsosque Germanos statim ad n tumGalliae se inclinaturos,et iure inArge toratum cessuros. Sed aliud euentus docuit, et oblimatosPrincipum animos satis supe que ostendit. Habet versatque saxum diu Austria, et lenta consilia instruit, ut fortius

quasi in neruum erumpant. Plura non a

deo, neque opus est, cum tibi in luce aulaeverianti nihil possit esse obscurum. Mirantur tamen Principes nostri,quid sit,quod Augustissimus Carolus vester, interposita auctoritate,tot tantisque funestis Europae dissidiis causam non praecidat, et aequa- talem Regum potentiam reddat, quasique pondere exacto libret. Indulge libertati,

vir summe, et in patriam amori. De cet ro non odi Gallos, et elegantiam ingeniorum aestimo, sed Petauios Valesiosque desidero, inbuti autem doctissimo, Emerico Bigotio, plurimum tribuo, et, inter Gallos

in eruditione Graeca principatum. Nostrates in recensendis libris oporam ponunta sed ex praefationibus et summarias pleraque elogia decerpunt, imo stingunt, et mediocritor doctis prooesse Munt. De Simonis historia critica, et aliis, saepe non

derim iudicant, neminem tamen ostendere cupiunt, atque in conatu acquiescum, ignaros autem plerosque et inertes ad librorum

notitiam exemplo suo incitant, et libros a

293쪽

gumenti grauis a proletariis interdum non 1eparant, neque delectum habent,sed omnino de Saxonia et Germania , litibus Theologorum alioquin obnoxiis, forique studio

nimium deditis, et nunc in arma ruentibus, bene merentur. Multa tacitus praetereo, quae tu vel coniectura assequeris, vel, me non monente,perspecta habes. Ita te Deus semet et vires firmet, et consilia fortunet.

N. PRAGESTO,

Societ. Regiae Angl. Socio. TRaiecit,meo consilio , in Angliam I annes Conradus Cnauthius, Misinicus. qui tuam sibi spondet amicitiam, et sperat, aditum patere ad doctissimos quosque Londini Viros. Simul affert tibi panegyricum, Quem Illustrissimo Henrico Frisio dixi.

Quaeso, oum benevole accipias , et honori meo faueas,et librum Seldeni, et, si quid ali- Ud in promptu habes, non grauato mihi transmittas , et, constituta pretii ratione. Cnauthio tradas. Vicissim, quam postlim, tibi navabo operam nullumque tua causa officium negligam,sed immo totum me tuae et Anglorum laudi dabo, neque in te ama do, neque in his colendis, ulla hominum,saltem eruditorum et merita aestimantium.

294쪽

a68 c. s. Se Ηu REFLEIS cIIII concedam. Vale,et partes membraque societatis nomine meo reuerenter et prolixe saluta. Vitemb. Smon. III. Cal. Iun. A. cla la

THEODORO HAAM

Societ. Reg' An . Socio. INdustria tua,in excipiendiS atque ornandis exteris,passim nota celebrataque est,atque spem mihi non ambiguam facit, et alios crebro incitat,meque iam admonet, ut Ioamnem Conradum Cnauthium maximopere tibi commendem. Iuueuis est recti animi, et proceribus plerisque aulae Carus, et, nisi fallor, Principis Saxonis bibliothecae imponendus. Schedulas illas, fac, ut accipiat, quae ad linguae Graecae, velut per Coloniam ex Anglia transinissae, dignitatem ste-ctabant, et liberaliter abs te, m Lonmni essem, Communicabantur. Multum mihi in eius antiquitatis parte situm est, et laudinationis ducitur, et in tempore ac lom a me commemorabitur, si, altera vice rogatus, tandem ipse copiam facias , et me tibi sic maxime etiam obstringas. De meo in te animo, de studio et obseruantia in eruditissimos Anglos, Pragestus, Ludolphus iunior, ciues Academiae, et litterati omnes, quia bustum mihi consuetudo est, assimabunt

295쪽

EPISTOLAM

26 λac testabuntur. Vnum id, atque inter v ta mea potissimum est,ut omnibus fortunis beneficiis,et doctrinae ornamentis quoque deinceps in Anglia, fortunatorum 1ane timsula abundetis , et artes machinasque Pontificiorum satellitum, fide et officiis internosconiuncti,superetis. Boylaci mors non Angliae modo, sed etiam Saxoniae, immo litterato orbi, luctuosa fuit. Bechererus, Vz audio, decessit tempestiue, et vel sic utcunque famae suae consuluit, qui multos Germaniae Principes spe delusit, alios promissis inanibus exhausit, solos autem, opinor,Anglos decipere non potui et Vi tutes maliS artibus sane mixtas habuit, et Persaepe ex fulgore fumum dedit. Sed

morsuo quietem, ne manes irritentur. Ad extremum, tibi laeta, prosperaque omnia esse, pio, vires praecipue integraS, Valetudinemque firmam precor. Crounium, Ga-

saluta,quorum saluti plurimum libo,et praedico humanitat Hookius, Celeberrimus

Mathematicus,semper,utina floreat, ac de saeculo bene mereatur Praestantissimus L Npsiae medicus Elmulierus, linguae vestratis, et librorum apud vos editorum, insigniter peritus,decessit, quem viri doeti multo dolore prosequuntur. Heidelberga nihiIdum accepi. In te solo posita est ratio con

296쪽

27O C. S. Sc HUR LFLEIS cIIII sequendi eius,quod peto. Vale, et inusita- . ta comitate de me et aduena Cnauthio merere. Cal. Iun. A. cla la CXXCl9.

, non mea, sed Pragesti, culpa, cuius responsionem avide exspecto. Bis scripsi in Angliam, sed nihildum ab eo accepi. Certiora mihi spondet Cnauthius , qui paucis ab hinc diebus secundo Albi Hamburgum, atque hinc in Angliam, me consilii auctore, nauigabit. Si quid eius liberalitate cons .

quar, faciam, Ut te non fugiat, pro nostra ossiciorum necessitudine, quae studiorum. similitudine, animorumque consensu, aliatur ei. fouetur. Memor etiam crebro tuae benignitatis sum, et suppudet me conditionis aut fortunae potius, iniquioris. quod nihil habuerim, unde intelligeres, me r ferendae gratiae cupidum esse. Accipe

tandem panegyricum, Illustrissimo Frisio sacrum, in quo si quid insta tuam exspectationem reperias, Veniam auctori dabis, qui seudium conatumque , aut certe pietatem uam, probare Voluit, Cum sua meritorum gloria Frisius ab interitu vindicetur, repetamque animo voceo externorum hominum,

qui,

297쪽

T PISTOLAR

' . qui, audita eiuS morte, dicebant, magnum patriae nostrae virum fuisse extinctum. Me . sane Ut Clientem semper complexus est,

nec unquam cogitassem de sede in Saxonia figenda, nisi tanti Senatoris praesidio fultus fuissem. Didici ab eo multa, quae ab alio

nullo audiui, et in elegantia litterarum o-- nes nos, etiam professores, Vicit. Neque

id negauit Isaacus Vossus, et summo iudicio grauitateque de illius profunda et interiori

eruditione commemorauit- De Ceteris Parum, aut ita modice, Ut viai Henrico o-

annem doctrinae principatum tribuere videretur. Non alia fuit sententia Conringit, quem Vnum iste aestimabat potissimum Vinctorii Praesul, atque haec de ipso opumio litteris sermonibusque celebrata est, ut, iam vel carendo intel ligamus , qualem ha- erimus virum, id est, eruditione, morisaelegantia, consiliis, industria, iudicio, prudentia maximum, suisque adeo meritis immortalem. Sed eo me pietas abripuit, Vt fere epistolae modum excedam, quod aequo feres animo qui Videas, quam ubique Partes meae pietatis tueri velim. Tu vero hoc praeconis laudum munere defungi pines melius, iamque id egregie, suauiterque et argute , praestitit Aibertius. Vale, et Tes tuas feliciter age. et societatem meritis rama, et Valetudinem quoque tuam, de qua

298쪽

nuper aduersi aliquid allatum est, diligenter cura. H. Eid. Iun. A. cla I,C CHL

CLXIII.

AMICO CUIDAM

ALios rumor, alios odium, in eam mentem impulit, ut Diuo Iustiniano obir Etarent, et, licentia saeculi, temporumque iniuria, nimis sane multum sibi iudulgerent. Facundus, Oscopus Hermianensis , quem Sirmondus edidit, in pietate Imperatoris nihil desiderat, et doctrinae ac definitionis bus Concilii Chalcedonensis per omnia capita applausisse, grauis auctor, et incerta Niscetii interpretatione melior est, neque sibi constat, qui Patres VI. Synodi Imp. aequa les falsi accusare audet. FuitNicetius apud Treviros constitutus, et ab iis seductus, qu1 tria capitula propugnarunt, pro animo in Iustinianum iniquo, cuius multa indicia prosecto nimis luculenta extant. Versici inepta, et contra illius saeculi stilum, pro dit riuulos impuros, etsi de sententia Nic iii non dubito, fuisse a nostrate alienam. Chronici Alexandrini sequioris, et ex muIth laciniis a Graeculo contexti, nulla fides est, cum non possit te fugere, quanta sit SP nodici et publici testimonii auctoritas, quae vel sola in lucem honoremque vindicat Iu- Binianum. De Maruania haud falleris,

quod

299쪽

cumcellionibus , in re per sacros institores exercita, adhiberi coepit, atque eam ob causam in glossariis omitti solet. Plura non addo , et de Meisneri, in collegium adscriptorum cooptati , benigniore sortuna te per ocCasionem commoneo, tibi proxima spes iterum data confirmataque est. H roldus prouinciam Rectoris Reualiensis cain pessit, nec honorem deinceps prensat. Fuit sententiarum diuortium, et, me tandem annitente, negotium est confectum. Tu, quaeso, nihil secius spera, et summe reum rendum Patrem, quo decet cultu, saluta, quem e discrimine morbi ereptum , gratulor, et diu florere, et ad nos etiam venire , opto. d. XIV. Cal. Quin n. Λ. cla

Sehoiae Reishinbacensis Rectori iΜVltum apud me valet amicitia tua, et recordatio consuetudinis tuae mihi longe liucundissima est, nec abnuo lititerarum commercium , si tuae rationes id . ferant, occasionesque non desint. Nuptiis tuis tacite precatus sum quaevis prospera, cum per consulatus Academici occupationes non liceret aliquid extundere, quod te

300쪽

doctrinam testari, possit. Sanctitate animi, industria, ossiciisque honestis, cum optimo. quoque certauit , tempusque care habuit, ac bene utiliterque collocauit. Nunc, aulaturo Vigiliarum fructus, tota spes in vobis posita est, ut quem ei aperuistis aditum, deinceps ne intercludatis, clientemque hunc

vestrum omni beneuolentiae genere, me

dum suscipiatis. Saepe quidem,dum laudamus, falli possumus,sed de Valtero promi to sponsorque sum eum et minori et fidei satisfacturum. Non dissicilis , non rixosus

est, sed quod plerique negligunt, eruditio

nem elegantia vitae, et moribus eraecipue pulchris, cohonestauiti Recte enim existi- mahlitteras humaniores disciplinasque liberales expolire simul et mitigare animum, et firmum tranquillumque praestare. Longe aliter, quam vulgus, statuit, et, . errore deceptum, credit, sussicere studiis, si tantum in acumine exercendo, et inutilibus controuersiis defigantur. Diuersa et melior mens est Valtero, quem similitudine morum , et societate studiorum, et, quod caput est, laudabili pietatis aemulatione, coniumstum sis hi habuit reuerendus Bandecouius vester,

cuius vitae virtutumque recordatio omni

SEARCH

MENU NAVIGATION