Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

348 e. s. sc HUR ZFLEIS CHII. et vires integras serues, et omnibus saeculi malis secunda fortuna et consilio optimo resillas, et in ipso rerum temporumque i i-strimine viam inueni as, atque hoc fastigium gloriae teneas, nullis temporum vicillitudinibus mutandum. Has opes copiasque votorum et Oilarimus tibi, et exponimus, has supplicationes etiam priuato religionis sensu decernimus, Ut firma aetas et summa felicitas pati et aeqVO foedere te complectantur. Nihil te i aedet, qui n nos adfligat, nihil te adfliget, quin nos prostemat, utrumque Vero odimus et detestamur, Deumque postimus, ut omnes res spesque tuas fortu-net, et labores atque Consulta tua prosperet, taedia et omnes fortunae acerbitates propitius auertat. Ne totius quidem annus votis

explicandis sufficiat, si recte fungi officio, et digne partes clientis sequi velim, hoc tamen pace tua subiicere mihi liceat, vitam producas, et famam perferas ad seros post

ros , Ut te per omnes meritorum. gradus egregium et magnum, perinde reipublicae ac familiae causa, saluum pariter, et sospi-- , tem, inter firmas florentesque necessitudines et inter liberorum munimenta, nepo- . tumque amplexus et gaudia , nullo adspecta satiatum, nullo fastidio, calamitate et mor- .ho impeditum, benignissime Deus tueatur. .

Quod pro se quisque optat, et sigillatim spe -

372쪽

rat, Votisque certat, et precibus a Numine Contendit tuus obsequentissimus IV.

Cancellario Serenissimi Hassorum Principis. INtelligo, mearum esse partium, ut ratio nes obseruantiae denuo Confirmem , et Gravio, Allendorfiensi, homini arcis salutaris perito, litteras ad te perferendas ibadam. Mihi quidem mea conditio non dii: Sic sed fortunam temporum, et fluviis Germaniae res, Vehementer doleo, et, nisi alias, nunc omnino fatum, quod magna imperia Vrgeat, agnosco. Stant Gallo consilia, viet astu delendam elle Austriam, Vt, qua ca- .dente , ceteri facile praecipites agantur. Hispanos inopia et orbitas deprimunt, et perfidia quorundam in vulgus est nota. Caesar sub onere resistendi barbaris probe fatiscit. Vna Budae obsidio irrita omnes spes consumsit, retracto per Bethunium So-biescio , ut tergiversando traheret tempus, falleretque Caesaris exspectationem Veneti non magis a Turca, quam a Gallo, sibi timent, non ignari, quam grauiter ferat . prosperam superioris expeditionis famam, quippe non passurus, ut in mari lonio potentiam augeant nimisque firment. Bataui

373쪽

S O C. S. SCUUR ZFLEIS cIIII vix pace libertatem suam tueri poliunt, quibus itispectus et inuistis est Auriacus Princeps, vulgus ibi mobi te, Proceres studio et gratia, artibus Auauxit corrumpuntur. Aula Britannica largitionibus et blanditiis Gallicis retinetur, externorum secura, dummodo domi dominetur. Video, quorsum ea res euasura sit, si ReX fatiS concesserit, a suro omnia populo, et arma ciuilia sumptu. ro. Helvetii pretio, promitiis, imo et meis tu, continentur. Italia, illa Omnis reconis diti consilii magistra, non habet remedia tuendae salutis, atque m euentu belli Gera manici sortem suam aestimat, Sabaudum laqueis constrictum ridet, Mantuanum et Mutinensem Gallicis consiliis innexos n . uit. Genuae negotium, curam formidinemque, intendit, etsi Pontifex, temporum et Consiliorum gnarus, se interponit, ac pium demissumque animum praeseri, quum magnis conatibus est obnitendum. Non sibi utiliorem Roma eligere, neque Italia Calli diorem expetere potuit , praesertim hac aetate nostra, ubi ReX, discordia et Veterno finitimorum praepotens, omnium sane Primcipum libertati insidiatur. Iam reS eo re ' diit, ut barbari non coniectura, sed apertis indiciis, noscere incipiant, rerum Christia

narum arbitrium esse penes Chrestianis mum Regem, Hinc tot legationes , tos .

374쪽

Praeconia et priuilegia, a Turcis, Persis ac Siamentibus, concesta Gallis. Nuper Londino Ludolfus, iunior, perstripsit, iactasse Gallum , legationis Stamensis Principem,

octoginta millia barbarorum Mahomeda- nae superstitioni nuncium misisse. Hoc suae industriae acceptum ferunt, annitentibus Ignatianis sodalibus, ut Gallia suis legibus ritibusque totum terrarum imbuat O

bem. Ferri posset, nisi iugum in Protestantes animis molirentur. Non pridem Natalis Alexander, Iacobita, acriter scripsit in Pontificem, et Regi ius sacrorum , quod Galli regaliarum vocant, intrepide asseruit: Maimburgius et libere et aspere inuehitur saepius, nec Pontificis auctoritatem Uer tur , Rege patrocinium praestante. Res Reformatorum in Gallia miserae sunt, neque ulla spes est, fore meliores. Pacem Antalcidae et pactionem seruitutis, ita pDCem Neomagensem interpretor, nihilo ui ceriores firmioresque induciae sequentur. Absit foedum omen i Deus vero respiciat Germaniam, et consilialpesque tuas fortu-net, Vt Hasti, ad venerationem cultumque Principis compositi, procul externo domiamatu floreant, ed suis legibus liberi et inuti est viantur. Ad ultimum te, familiam, fi-

diosque, in spem atriae natoS, cum et filiabus charissimis, et uniuersis adeo ne-

375쪽

3sa C. s. Sc HUR ZFLEIS CHrx cessitudinibus, benigne seruet, et, hoc ineunte anno, ac deinceph Contra omnia saeculi mala , nunquam lubrico rerum statu, et nunquam inclinata temporum fortuna, tueatur. Vitembergae SaXOnum, Cal. Ian.

et fidem promissi liberares, cum prinpter veterem et sancte internos cultam ami- Citiam, tum, quod , summam mei studii in antiquitate Graeca positam, nosti. Nunc aliquid de Ensiferorum ordine Commen tor, quod primo quoque tempore ad te per ferendum curabo. Nec Basilius Latinusi tuam spem fallet, si Graeci copiam feceris, squem quidem a te vehementer exspecto. lIgnosce vero audaciae,et de me sic existima, in omni gratiae referendae genere me spromptum paratumque fore.Tempora sane misera, et tristes foedique ab Gallia nuncii

iterum me perturbant. Induciae vix Coaluerunt,quUm,ob nouam finium Controuersiam, rumpentur. Bataui discordiis, Germani aemulationibus et contrariis consiliis , se impediunt atque atterunt, et, dum singuli imperare volunt, uniuersi opprimentur.

Barbari denuo rebus proieris erecti, instanti

376쪽

stanti anno, Caesaris, prope sub onere fatiscentis, regioneS infestabunt. Deus salu- ti orbis Christiani consulat, et te familiamque diutissime seruet, ac demum essiciat, ut eX eo loco, quem ornas, ad altius fas bgium ascendas. Vitembergae. Non. Ian. A.

COBAE M. Dresidensi et Saxonis consiliario. SVmma et incredibili benignitate tua ia

poribus etiam duris , in spem cogitationemque meliorem erigis, gloriamque patrocinii uni tibi maxime Vindicas, et Constanter seruas , ut assirmare audeam, te omnia ea, quae alii sigillatim possident, unia uerse complecti, magnumque esse laudis fruetium, si abs te laudari quis mereatur. Quare tuam de mea diligentia opinionem demisse veneror, neque id mihi sumo, venie tuae exspectationi satisfacere posse, cre-

clain, Certe tamen omnem meam operam laboremque eo conseram , ut intelligas, verba tua non aliter, ac praecepta , a me

suspici, quae si per omnia me assequi posse

crederem, Veniret usu mihi, quod arrogantibus solet, qui vitium vana spe alunt, ee

377쪽

3N C. S. SCAURI FLEIS c HII nemini magis, ac sibi ipsis, nocent. Lon ge alia mihi mens est, et, quanquam, a doctrinae studiis totum me possideri, affirmo, tamen vel singula verba tua accuratiorem industriae rationem Continent, et, quid facto opus sit, eXemplo sanciunt, Vsuque declarant. Omnino , me in felicibus num i randum, eXistimo, quod vel soli conatus mei summ o ac perspicacissimo iudicio tuo probantur, etsi, ab aliis superari, me fateori, et doctioribus libens concedo, ac tibi etiam Plane palmam hanc trado,et obsequii gloriam relinquo. Quando autem Virtus tua ver bis meis non eget,unum id mihi sciscitia diuino Numine hanc inire gratiam,vt preces et Vota mea, pro si lute tua his Calendis I

nuariis Concepta, Valeant, Vtque, hOC Pe

turbatissimo Europae statu, sine animi molestia, nullis implicitus morbis, diutissime

floreaS, et virtutes, nullis temporum fini-hus terminandas, mihi autem et posteris sempiterna admiratione prosequendaS, tr

das. Vitembergae,VI. Id. Ian. laCXXCV Ρ. S. Rector Academiae ScherZero e llogo Lipsiensi egregie et eleganter Panegyricum dixit, et hodie incomparabili fa- cundia pro acris nostris vota nuncupauit. D. Bergerus secundum locum inter candia datos tenet: eum si aliquid votis nostris luibuendum sit, prae omnibus aptum ido- :

378쪽

EPISTOLAE.

3ssneumque iudicamus, sed interiin ingratus rumor affertur, Lipsiam ab eo destinari.

CAROLO L. B. A. FRISEN, In senatu sanctiori aetate et meritis principi. QVod pietati meae congruit, in ea Cura

atque cogitatione noctes diesque ver-1or, Ut vota mea , pro salute tua concepta,

perennis et sinceri gaudii fructum asserant, ac omne felicitatis genus impetrent et i Pertiant, quod nullo, quamuis perturbatissimo, temporum statu tibi eripiatur. Nam tua incredibilis benignitas iacentes suble-Mat, miserosque erigit, et, labentibus patriae rebus praesidium est, ut nemini plus, quam tibi, Domine, se debere, ultro fateantur. Ego, si obliviscar, non culpam, sed scelus, admittam,quod unus tu sis litterarum stator, cui omnia, quae cum dignitate Coniniuncta sunt, libentissime accepta seramus. Sive animo meo Atlantem fingam, praestas nobis beneficium, et Academiam patrocinio fulcis, siue Herculem recogitem, certe haud minus tibi debemus, Cum momsera ignavorum et inertium hominum ope

et Consilio tuo arceantur: Felicem vero

Patriam, quam grauitate iudicii moderaris, uae statim, ut tui nominis sanctissimi

mentio sit, gaudio perfunditur, et optat, Z a nou

379쪽

S 6 c. S. Sc HUR ZFLEIS CHIrnon alios esse consilii principes, quam tuos heredes. Hos poscit rerum agendarum auctores, hos publicae felicitatis duces alta voce pronunciat, hos veneratur et

suspicit, hos Uenique in altissimo reipublicae gradu positos cupit, neque exspectatio ne sua frustratur. Quare maiorem in modum gaudeo, et patriae gratulor, quod ii lustrissimo filio tradita legati proesiacia sit, ut negotia patriae in comitiis conficiatim in publicum consulat, atque in illo orbis theatro omnia ex animi sententia agat, et summam adeo prudentiae dexteritatisque laudem sibi paret. Patria ei palmam des

ret, et posteritas ab una tam florenti gen iis tuae radice perpetuos, nostra opinione Votoque , furculos propagabit. In hanc sententiam obtestor Numen, ut te Domine, firmum Valentemque, prospera rerum temporumque fortuna, seruet, Coniugem, . heredes , necessitudines, praesidio firmet, et societate consilii ac vinculo concordiae

coniungat, et omnes res spesque tuaS , Ο- omnia instituta et desideria,moderetur, VireS semper nouas indulgeat,et mala saeculi, C lamitates et molestias omneS, abs tua domo . benignissime auertat, et ornamenta splen a idoremque pristinum Frisiae gentis, nostra,

et reipublicae, et Academiae, causa tueatur.

Quod spurat, Optat et precatur, qui in il-

380쪽

- RPISΤΟ r. lustrissimae Excellentiae Tuae admirationodofixus est, et parendi lege ac religione se profitetur humili mum et obsequentissimum clientem. Vitembergae Saxonum, ipsis Calendis Ianuariis, quas felices, et felici suspicio coeptas, felicissimo rerum cursu deinde continuari precor: haec enim Vna Votorum meta est , ut nullis temporum finibus tua felicitas circumscribatur cla

P. S. Dabis petitioni meae , Vt nsmen meum inter candidatos appareat, quod in his literis maximam aetatis meae partem consilmsi, a quibus omnis doctrina liberalis proficiscitur, et a quibus historiae et anti- quitatis initia sunt petenda. Nemo Latinoscit, qui Graece nescit: Tullius omnia sua ab his fontibus duxit, GraecoS OratoreS, philosbphos assidue legit, cum iis in Graecia et Italia Versatus est. Ego, qui ex 1nstituto litteris humanioribus me tradidi, et subsidiis Graecis abundo , eadem opera de antiquitate et Graecis litteris mereri me posse confido. Graecorum doctrinae coinpiosae, et litterae per varias dialectos fusae, inter Verbera et plagas Orbilionum discuntur, et Usu atque eXercitatione, et amplissimis codicum librorumque adiumentis perficiuntur .

SEARCH

MENU NAVIGATION