Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

368 e. S. Sc HUR ZFLEIS cIIII modestos, quorum affectus marime rationi seruire debent. Mitto tibi dissertationem, sub initium huius anni scriptam , Ut videas, quam modeste a me tractetur Harthnochius, ne impediam, quo minus iste otio suo fruatur. FeramUS Omnes, qui, veritatis - causa, dissentiunt, et gratias iis agamus, si meliora docere possint. Vale, et toto hoc anno feliciter res tuas age. Vitembergae

Saxonum, XV. Cal. Febr. A. clo la XCV., P. S. Hamelmanni Chronicon Ol delibur gicum, si eius potiundi occasio sit, fac accupiam, nec dubita quin pecunia statim persoluatur. Winchelmannum Bremae , et Misterum Stadae,ac V Villimerum collegam tuum salutes. V Ualchenriedense hoc temiaporis artiCulo nactus sum, de eo non labores velim. Eimbeccense Chronicon adhue

quaero

L. MEISNERO. Dono tibi do dissertationem, breuem

illam quidem, sed multos tamen aetatum saeculorumque euentus Complectentem. CernimuS , in his fortunae tempoMrumque vicissitudinibus, magnam Dei prouidentiam, quae, Cum poenaS sumere conis stituit, consilia hominum opinione citius

corrumpit. Equites isti, libidine soluti, et

392쪽

ambitione elati, ad ultimum Russorum populo , in ultionem diuinitus excitato, resinere non poterant, ab imperio autem destituti, tandem deditione sibi consulebant, et suae etiam utilitati dabat Κettierus, ut

nouum, eumque Clientelarem, Ducatum ab rege et regno Poloniae pacisceretur. Euna

dehortati sunt magnus Teutonici ordinis Magister, et Clemens VII, Pontifex Romanus, sed surdo narratur fabula, et interim religio emendata inter has conuersiones caput effori, sedemque in limite, ringentiabus Pontificiis, figit. Haec Dei abdita consilia sunt , quae nulla arte eludi possunt, quorum nihilo obscurius exemplum praebet soluta Budae obsidio, quam si occupas.set Caesar, tota Hungaria Protestantes exulassent. Mutat Deus pro lubitu, quae homines utilitatis causa sibi destinant, ut moneantur , aliam ciuitatem mortalibus esse circumspiciendam. Omnes Principes vel infelices sunt, Vel foede pereunt, qui in sa-Cra acerbius consulunt , quod vel historia Romana satis confirmat. Ego hic desino, et valere te iubeo, et desiderio teneor gratiae referendae. Basilii editio saepe mei,dosa est, nec magnopere a me aestimatur,

sed Iustini illa Stephani mirifice mihi pro tur , qamuis ab ea dissentiat Sylbumiana, Aa vc

393쪽

37o C. S. SCHuRZFLEIS CH rivi alias ad te perscribam. Vale. XIV. Febri

CCXXII. GERARDO MARTENS,

Sacerdoti Londinensi apud Anglos Lutherano. TVum in me studium amoremque sin

gularem magni facio, et valde cupio optoque, ut rei Christianae commodo quam diutissime valeas,coetumque fidei tuaa credi tum doctrina et exemplo instruas, ac laudi tuae superiori plane cumulum addas. Saepe tuae humanitatis eximiae mihi in mentem venit, atque in conuictu et congressibus quotidianis sermonem habco de tuis in sacram rempublicam meritis, nec maiori laetitia afficior, quam si, res tuas ex animi sententia euenire , intelligo. Ziegiems, Roehrenseus, Dassovius, omnes te obseruant et aestimant, neque ipsis in hoc genere Concedo , tantum doleo vicem meant, quod, cum superiori anno in Germaniam traiiceres, nullus te reuisendae Saxoniae amor ceperit, quippe quae neminem magis, quam te hospitem exspectabat. Quoniam Vero rationes tuae fortasse non aliter tulerunt , quam ut Celerrime redires in Angliam, valde gaudeo, te saluum et incolumem rediisse, ac eo nomine mihi gratulor, quod,

tua opera libros plerosque selectiores nan , ' esset

394쪽

cisci me posse , confidam. Maxime autem Volo , copiam mihi facias Michaelis Ephesii, Graeci interpretis, et Ptolemaei, Ge graphi , a Petro Bertio Graece editi. Joannis Seldeni Fletam curauit Pragestus v ster, sed Latinum codicem malim, quam Anglicum, etsi alioqui non abhorreo ab Anglica lingua. De Iosepho sentio , meipe. falsum, et acquiesco meis obseruationibus,

quas in commentarios msnu exaratos retuli , studioseque collegi. Natalis Alexander Graece non est doctus, atque ex diarino et aliis passim omnia compilat, partibusque Regiis enixe studet, atque in argumento iu- ' riS sacrorum ingenue pronunciat ac decidit. Quorsiim spedunt scripta Gallica eiusdem instituti, nuper emissa, ad quae subinde indicem digitum intendit Alexander. Sane floret illud regnum litteris pariter, et armis, fato quodam Europae Christianae, ad seruitutem Gallicam se inclinantis. Germ nia, qua Rheno adiacet, iam subacta est, Belgium contrariis studiis distrahitur, Helvetia resistere non audet, Caesar apud Danubium rerum suarum satagit, et Italia dudum magnam illam ab Occidente potentiam peri estit. Res putriae difficilimae sunt, nec

inter postrema horum temporum mala est annonae caritas, quae plurimos ciuium affli

git penitusque consumit. Vestra illa insu-

395쪽

372 C. s. scΗUR ZFLEIS CHII la, quoad concordiam seruat, firma est contra omneS casus, et optimis ingeniis abundat , ac inuentorum gloria omnibus nationibus praestat, Gallosque ipsos vincit. In una regni urbe sedes potentiae et regnum eruditionis est, et imperium Commercio rum cernitur, nec Vnius populi, sed gentium schola Londini frequentatur. Quam felicitarem Angliae Saxonia nostra noninis uidet, sed omni stadio et gratulatione prosequitur, et Societatem Regiam tot illustris.

simorum nominum obseruat et colit , ac ut perpetuo floreat, vehementer cupit. Vale cum ornatissima VXore et sobole, et

honori meo faue XIII. Cal. Febr. A. crilaCXXCV.

Ρ. S. Vositum, Crounium , Hookium, omnes saluere cupio. Pecuniam pro si.hris, praecipue Graecis, qui ad antiquit tes Ecclesiae spectant, et similibus aliis, Hamburgum curabo, si ad me , desinato pretio, perserantur.

CCXXIII. AMICO CUIDAM Wsi nemo dubitat, quin conatus tuus

laude dignus sit, tamen, faciundum mihi, arbitror, ut pietas diligentiaque tua in cluto vestro senatui sine fuco et adulatione commendeotur. Nam, ex quo te ad interior

396쪽

EPISTOLAE.

riora admisi, et usius sum familiariter, agnoui indolem rectam, et ingenii facultatem eximiam, studiumque indeseisin. In quo non magis mihi, quam patriae tuae, gratulor, optoque, ut tui similes semper habeati qui partes suas pie et fideliter agant. Illud vero inprimis tibi curae est, ut Deum sincere colas, et diuinum codicem assiduci Iegas, et pie eruditeque explanes. Quibus rebus facis, ut consilium coeleste , prouidentiaque aeterna ab omnibus perspici tur, adeo, Ut egentibus etiam saepe praesiadium sit in conuictore coruo. Dignam ergo te operam simis, et industria hac promereris , ut incluti patres ampliora tibi . subsidia constituant , et liberalitate sua te magis excitent ac foueant, his praesertim temporibus, quo litterarum amor exolescit, sed in republica vestra magnopere valet,

et plurimum adiumenti sabet. Vale. XII. Cal. Febr. A..cla la XC U.

CCXXIV. ADAMO CHRISTOPHORO IACOBI,

IC. Dresdensi et Saxonis M. Consi Ρ elegantes abs tuo genero accepi litteras , quae animum tuis necestitudini bus dignum, atque inceptum usu egregium, consiliumque laudis plenum, abunde mihi ostendunt. Est enim omnium artium do-

397쪽

'EPISTOLAE. mittam, quod ad latris eius Io. GodoDedi Bergeri causam pertinet, Cuius honori abs te prouideri cupio, qui multa iam perfectahahet, quae in lucem Academiae proferat, si illustrillimi Senatus deneficio locum hic t nere possit. Multum in tali successore situm est, qui iudicio polleat, et linmanitate plac at, et sitauitate consuetudinis delectet. Rector Academiae Mab erus, heri pro concio. ne tam grauiter et ornate dirit, ut in admi rationem raperemur r Id vel inuidia de eo non tacebit, quod toto hoc tempore, quo hic docuit et pro suggestu ad populum conciones habuit, Vitembergam ad meliorem cultum traduxerit, et barbaroS mores, qui legibus vinci non poterant, Oratione trium. pharit. Ego autem, sicut alias, ita nunc ad

nutum voluntatemque suam me Conuerto,

et Numini supplico, honori tuo faueat, et omnibus inceptis consiliisque tuis adspiret lVitembergae XI Cal. Febr. CIo Iocxxcv. P. S. Castigatissima Conciliorum editio est Philippi Labbei et Colliartii, quae XVlI. voluminibus constat, et A. cIo IIcLXXI. integro lucem adspexit. Binii nouem tomi , exierunt, sed prior illa magis mihi probatur, nec minus Bailii synopsiis mihi se commen

A a 4 CCXXV.

398쪽

Doct. Theolog. et P. P. Vitembergens.

IPse mihi succenseo, et prope, dedecus

admisibin esse, fateor, quod cunctatione mea laetum est, ut tam sero ad ea, quae abs in quaesita sunt, respondeam, mandatisque demum aliquoties interpellatus morem go ram. De primo, quod sciam, nihil praeter X. Tomos in lucem venit. Alterum quod gitinet, Certum habeo, omnium recentissimam esse Conciliorum editionem, quaemia

lippo Labbeo et Cossartio accepta fertur. Ad postremum Sarsiae Loessae Concilia Hispanica, et Anglicanet Henrici non Saul lii, sed Spelmanni, A. cla lacXLIV, ex o Cina regia, prodierunt, quibus addita sunt. Concilia Gallicana Sirmondi. Post Nam bonensis Balvetii, nulla huius argumenti r Centiora extant, nisi quod iste auctor magnum denuo opus maioris librorum ordinis molitur, idque affectum mihi Parisiis Cothmonstrauit, quod, nisi fallor, reliquorum supplementum haud paruae molis est futurum, Totum breui exspecto, et,si quid

de eo alme curabitur, nihil celare vcio. Ita vero Deus te saluum et incolumen praestet Ux Volumina tua mam primum laeti flores tesque videamus. Id. Febr. Λ.clo locXXCH

399쪽

Consiliaris Brandenburgico. OMnino iusta tua comprobo, nec Obes. titur voluntati tuae filius, et intra tria duum discedere constituit, iamque in eo totus est, ut amicis et Professoribus gratias agat. Cuius iter faustum, et valetudinem semper prosperam, este cupio, ut tuam pa- triaeque spem sustineat, et reuersus, aulipiacio Principis, dignos labore honores capiat, et praemia sane optima consequatur. Mirifice eum semper dilexi, quod virtuti et i dustriae eius a me datum est, ut, liberum ad me aditum sibi patere, intelligeret, et liberali hac consuetudine magis magisque e , Citaretur. In litterarum studiis multum profecit,et aequales contentione industriae

. vicit, maximeque id sibi laudi duxit. Cuius

Operae eum non poenitebit, et multa. Opinor, doctrinae adiumenta ad iuris scientiam flaret, ut vel hoc praesidio decus dignita-atemque suam tueatur. Nihil auribus tuis dabo, propterea, quod assentationem fugio, . nec tamen Committere possum, ut ulla meaeulpa ac dissimulatione, aliquid de laude filii tui detractum videatur. Mirum dictu, quod constanter obiret has partes, et doctrinae sudia non circumscriberet angustius,sed vi-

400쪽

37 8 C. S. S CHUR ZF LEIs CHII tae usu et iuris dignitate metiretur. Hinc et in scholis iuridicis perpulchre versatus est, tirociniumqne tale posilit, ut arbitri iudicesque diligentiae nihil vulgare ab eo exespectandum, putarent. Ego magnam et gaudii, et honoris mei, partem in eo postam, arbitrabor, si consuetudinem hanc seruet, neque incepto desistat. Quod spero fore, et Opto euenire feliciter, atque oro Deum Immortalem, ut egregiis filii conatibus adsit,

et benigne opituletur, ne non fortuna omnibus eius optatis respondeat, et maiori im. dies accessione cumuletur. Haec votorum summa est, quibus et pietatem, et Obserua tiam. tibi commendo, VoloqUe, Ut Cum n

bilissima familia diutissime floreas , nec spe optimi filii frustreris. Cal. Μart. A. cla la

IC Dre ensire Consiliario Saxonico.

ΝE quid in partibus meis desideres, d1s,

sertationem, de ordine Ensiferorum anscriptam, transmitto, sed mihi omnino temperaui, finiumque controuersias de industria omisi. In quo genere ab Hermanno Conringio distentio, quem saepe in ar- gemento derelicti liberaliorem esse video. facile autem intelligo, huius industriae fructum

SEARCH

MENU NAVIGATION