Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

ctum meliori temporum occasioni seniat dum este. Omne ferme praesidium Gemmaniae ereptum est, nec rationibus nostris conducit, ut de finibus imperii disceptemus, quum Gallus eam sibi operam sumat, ut pro arbitratu eos circumscribat, eXemplum Si-ssinundi Augusti secutus, qui eX capite

Sarmatiae Europaeae, in qua eius regnum situm est, omnes Sarmatiae regiones , et ipsam adeo Liuoniam Curoniamque,sibi vii clicabat. Sic Rudbeckius in Suedia ex migratione Gothorum ab sedibus suis factat ius

adstruere conatur in Daniam et Germaniam , castigatione dignus et acriori censura,

scripsit ea de causa Collyrium Rudbeckianum Borrichius. Nihilo angustius definit Galliam Ludovicus, qui per distordiam et

socordiam finitimorum eo se evexit, Vt totius prope Europae Christianae arbitrium sibi sumat, et ' nutu iudicioque suo omnes finium lites decidat. Veneti et omnes fere Itali erecti sunt, bellumque barbaris intulerunt, ne imparatos opprimeret Ludovicus, cuius tanta iam in mari mediterraneo eotentia est, ut Italia omnis metu et suspicione tam periculosi dominatus commoueatur. Si tamen Genua prudentia et moderatione bellum declinat, Helvetii, mea Opinione, infestabuntur. Nam tot Alsauae horrea apparatusque militares omnino dant

belli

402쪽

38o C. s. SCHu REFLEIS CHII helli significationem. Ceterum liber de quo haud ita pridem scripsi, accessione annotationum auctus est, sed fractam nonnishil superioris iudicii vim ostendit : A gritudo domestica, et stipendii Gallici com

scientia, animum: auctoris haud mediocri ter amixerunt, quanquam is vltra eruditionem non facile progressus cst, nec consi iaGallica adiuuit. Obrechius in Galliam discessit, et, conuersis Argentorati rationibus, animum a patriae amore auertit. Haec si teratorum fata sunt, dum fortunae suae di fidunt, et, leuationem solatiumque eius quaerentes, nihil medium eligunt, ut Marcellus quondam, eruditus Romanorum ques, cum Caesar orbem terrarum arbitrio at potestate sua Complecteretur. Peto a tem, rationibus meiS ConsisaS, et, more tuo, patrocinium litteris, miseria temporum per culsis, emcacissimum praestes, Vt habeamus, quod reipublicae, te florente, semper gratulemur. Vitembergae SaXOnum, No Mart. A. cla lac CR

CVnctationi meae veniam dabis, et, quoquo modo res meae se habeant, aequum in me animum, omni etiam temporum for

403쪽

PIsVOLAE. - . 38Ituna, retinebis. Ego honori tuo faveo, et, quanquam in certaminis Eggelingiani partem Vocatus sum, tamen prudens abstinui, ne, vel leuissima dissentiendi occasione, disisidia non decora et inutilia eXcitarentur. In Anglia, ubi Iacobi VII. successio diuino co lestique nutu fortunata et firmata est, Hookius, nescio, rixandi libidine,an gloriae studio, de Hevelii meritis detrahit, laudemque eius, in puluere illo partam, conuellit. Pe multum Hookio tribuendum esse, duco, eL laboris diligentiaeque ipsius facile testis o culatus sum, sed id, pro eo, ac par est, grauiter fero, quod tam illiberaliter agat cum meritissimo viro, quem aeui nostri Ptolemaeum existimo appellandum : Nolim tamen mihi de his iudicium sumere, aut Hoolcium, Londini beneuolentia mihi cognitum, irritare. Tantum abs te peto VVend-landium, ciuem hucusque nostrum modestum et doctum, Consiliarii Colbergensis filium, et disciplinae meae adsuetum, clientis loco habeas, et, nisi graue est, ad conui-

Etiam consuetudinemque tuam admittaS, quin et Bergero, IC. cuius doctrinae cupidus est, minimopere commendesam.Non.

404쪽

CCXXIX. IOANNI HENRICO BERGERO, IC.Νon dubito, quin superiores litterae ti

bi redditae sint, nec vereor,ne tibi displiceat ossicium, quod testatum facere cupio, praesertim, ii in eo honor utilitasque tua versantur. Est aliquis ingenio et more permodestus iuuenis, nomine VVendia dius, me, quod hic vixit, familiariter usus, et iussu patris, in meam disciplinam tradutus, nunc Lipsiam, studii iuridici causa, discessurus. Cuius honori faveo, et commodis pariter studeo, votoque, Ut tua ei beneuolentia concilietur. Non te pigebit operae, et accurate expediteque soluet, quod doctrinae nomine pacisci voles. Ingenuus atque diligens est, et, constituto tempore, iidem liberat, ac specimen in posterum dare conatur, quod, te auctore, ambitro et iudice, fieri opto. Pater Colbe gae Pomeranorum Consiliarii dignitate fungitur, atque secundas res moderate fert, fortunisque amplioribus dignitatem tuetur. Vnicus illi filius, et eo magis curae cordiaque est , ut hunc commendandi laborem sumam. Duos audio esse Lipsiae, qui eum ad se allicere cupiant, sed ego pro te sententiam dixi, quamuis, et mensam, et institutionem, coniunctam esse, desideret

405쪽

III. Non. Mart. A. cio DCXXCV.

i , CCXXX.

ADAMO CHRISTOPHORO IRCOBI,

M. Dresae et Consit. Saxon. Vos Dio M κηλάνους Vocat, eoS ZOsi mus Mαρκομανους appellare coepit, eo modo, quo Γερρι-ους Dio eXtulit, et a Κελτοῖς distinxit. Ineptiunt , qui Μαρρορωιννων legunt, lib. L. Cay. 29, quod arti et usui pariter repugnat, neque miror , id vulgo ne

gligi, quando plerique alii vim artis Grae

cae non altequuntur. Nam, lib. I. Cap. h.*'εικα των non intelligunt recte interpreteS , nec recentior Anglus mendosam interpretationem emendae E p' Α-- Latine valet, apudHe, quod Graece imperiti, coniunctos, vertunt. Ignaros Graii mi homines, qur artis perinde, ac suae dignitatis, obliuiscunturi Ιllud tamen fateor , Zosi-muni, diligentissimum quamuis Alικωτώ Xenophontis imitatorem, noua saepe ac stiperioribi raecis non recepta vocabula Vsurpasse, Vt παν, λιμου, quo tamen de stilo eius nihil detractum volo. Nam saepe id nouae ces inuitis scriptoribus imperant, quasique extorquent, ut nominoe peregrina

406쪽

584 C. S. ScΗu REFLEIS CHIT 'adsciscant, quod tamen caute, nee nisi necessitate coacti, facere consueuerunt. Eleis gans alioquin Atticista est , et verba dicti nesque Atticorum retinet, Vt Mπλατω, λε- α -ουντων et alia passim obuia exempla, d monstrant. Scite suauiterque dixit, τ νε αν εμεινεν επικρυπτων, quod non aeque

significanter expressisset,si dixisset, Hrεκρυψε, Propterea, quod, praeter significantiorem quandam rationem, Attici continuationem rei actusque sic denotant, et formam artis et vim linguae decenter seruant. Vulgus pleonasmos, imperita audacia, ingemina et doctorum aures ineptiis talibus prope o tundit. Vnum, pace tua, quod ad sacra pertinet, adiiciam. Zosimus dicit, Φυλι 1τῆι Ελλά- πίνετο. Quaerat aliquis, Cur, εγινετο, scribat λ Ratio expedita est, quiad

signatur φυλακὴ παρατετιιαει 1. Longe alia ter Ioannes I, 34. Vbi ενα οὐχ πιν ολως πω πληρωμώνην plane aperteque describit, et, Propter κυβειαν - χων, euidentecperfecteque describi, necesse erat. Sed aliubi plura, cum .Noui Foederis vocabula misiumque, eX optimis atque clois Graecis scriptoribus,explicandum tuen inque milia sumam. Dum haec scribo, velut aliud agens,

incido in Virgilium, qui Aeneidos VIII. v. de Tiberi sucio canit,

407쪽

EPISTOLAT. 38 s. Corniger Hesperidum fluuius regnator

aquarum.

Nihil adnotat Taubmannus. Casus no minandi pro casu vocandi positus, imitatiO- ine Graecorum, praesertim Atticorum, qui in prosa quoque id facere solent. Similiter Homerus Hous, οι πάβ' Vbi ηελιε, ad regulas Grammaticorum scribendum fuerat. Sed Graeci id sibi stimunt, et id peculiarem aliquando sermoni gratiam tonciliat. Ιii Floro lib. III. cap. V, de Pompeio, iure belli Hierosolymam, et urbis sanct1ssimum templum ingresso, haec leguntur ; Et vidit VIud grande impiae gentis si

canum patens sub uureo uti coelo. Graeuius hoster, Iub aureo utique velo. Non assentior, nec stilo Flori conuenit,jub aureo uti que velo, quod alibi, quum otium est, per teXam. Ingenio tamen et subtilitate se

commendat ista lecti 6, sed codicum fide, et auctoritate, usuque stili moriani, haud fulcitur. Dissertationes, de Atlantide Platonis, neque ingenio, neque iudicio ; mihi probantur, ex Rudbeckio et Iano Bircherodio Compilatae. NuperEggelingius Brema ad me scripsit, et collectoribus Lipsiensibus litem mouere constituit, meamque sententiam de celisura aliqua ipsorum pem quisiuit, sed prudens abstinui, ne vel tenuis 1ima dissensione litem aleremus. In An-

408쪽

c. S. Sc HUR ZFLEIs IIIIulia 1hccciso Iacobi VII. fortunata firmataque est, quod regno illi, vel eruditionis causa, gratulor, et Opto, Ut nouus ReX animum fortuna sua dignUm capiat, et conatibhus consiliisque Gallicis obnitatur. Sed quid speremus de eo, qui dudum auro Gallico emptus, et laqueis his ita irretitus est, ut consilia fratris, adhuc Viventis, in commoda Gallica flecteret ac versaret 3 in quo modo aUtem ista eveniant, te, consiliorum moderatore, omnia laeta prosperaque speramus. Ita pro8itium Numen nobis et litteris te quam diutissime custodiat, et ope auxilioque suo fulciat, ut, vel sub tutela et patrocinio tuo, quamui S euersam funditus fortunam fortiter patienterque feramus. Vitembergae, pridie Nonarum Martiarum, A. cla lacXXCV.

TVum in me studium beneuolentiam, que intelligo,atque ea de causa permultum tibi debeo, nec minus de transmisso li-hrorum Thomasianorum indice gratias ago, et, siquid abS te petere audeo, certe Venio in spem, fore, Vt plerique, fide abs te intexposita. ad me deferantur, nominatim. Ph

nichus de Atticis dietionibus , Meursius,

409쪽

aius testiones Atticas, et Glossarium Graeo barbarum designaui, Portius de ponderi-US er mensuris, tomus IV. Hiipaniae Ιlactratae Schotti, in quo postremo vel ma-

i me de me potes mereri, quoniam tres ,riores tomi iam dudum a me pollidentur. 'ecunia statim a me curabitur,eo modo,quoiCitaberis nomine meo. Id enim totum et prudentiae, et dexteritati tuae permitto. Si

quid vicissim mea opera tibi praestare posselim, quod vel honoris, Vel utilitatis tuae Causa, interesse, intelligam , non petes, sed iure tuo postulabis, planeque mandabis. Clarisiimum Pusendoririum Conringio surrogatum iri, fama fert, quod si ita est, salvum eo venire, cupio, Vt Iuliam meritis e ornet. Angli rebus tranquillis maximop re lactantur, Gallorum autem pleraque coninsilia conuertuntur : Italia nunc securitatem

sibi spondet, Belgae et Helvetii, quod me.

tuant, habent, neutri tamen metuere vo

lunt, et hi etiam missionem cohortium v gent. In Alsiatia et finitimis tractibus religio astu et insidiis petitur, et promissa --naeque miscentur. His rebus consequitur Innocentius XI, quod diu cum animo si tutum, non passurus, opprimi Austriam, in qua situs Germaniae agitur, pasturuS autem, euerti emendata sacra, ut sua auectoritas i

410쪽

388 C. S. Sc HUR ZFLEI se IIIIor, euadat. Magis eo adnituntur 1odales, Iesu nomen professi, quorum consilia armis et potentia magni Regis sulciuntur. Interea Principes vel distrahutitur contrariis studiis, vel contra insidias non satis cauti sunt, vel opes profundunt; aerariumque negligunt, vel dubias miserasque res anci pili fortunae committunt. Deus facra , litteras, libertatem, seruet, SaXoniamque tu .atur, te Lipsiae diu florentem praestet. Visitembergae, Noni Mart. cla la XCR

CCXXXII. PHILIPPO lACOBO SPENERO,

DOCT. THEOL. Sacrorum Francoortensium Anti isti RVmor ad nos de valetudine tua allatus

est, quem Vanum esse, Cupio, et arbitror, non inania vota pro te fieri, tua autern refert, ut laboris modum habeas, nec, Pr

ces obtestationesque nostras plane irritas esse, patiare. Blustris Schorei obitus toti patriae grauis luctuosusque accidit, neci quisquam repertus est, quin magnam spem in eius singulari atque incomparabili prudentia reponeret, atque ab ea opem et praesidium rebus Germaniae amictis speraret. In consiliis et congresibus publicis unus ille optimam viam rationemque suadeadi inuenit, cum ceteri parum constitue

rent,

SEARCH

MENU NAVIGATION