Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

ICH uuae'. Vitemb. aerariique Praefecto.

GRatulor, hunc illuxisse diem, quo saluo

tibi et iospiti bene precor, et Valde ustudeo, quod meam causam nobilissimo HerZogio a secretis commendare coeperis, Vt, Vel hoc patrocinii tui, argumento , sperem, fore haud inanem instituti mei exitum, Praesertim te annitente, ut summi et illustres Patroni eo certius mihi concilientur. Non dubito, quin assentiatur tibi Magniscus Rector, et, fiducia officiorum, quae iure sibi a me vindicat, me pari studio prosequatur, et intercessione me adiuuet, tue dumque, pro auctoritate sua, suscipiat, et rationes totius incepti bene sapienterque moderetur. Ego non committam, Vt i grati Crimen unquam mihi obiiciatur, et in omni obseruantiae genere efficiam, ut C gnostas, homini obsequenti et fido beneficium te tribuisse, nec spondebo, sed re factisque praestabo, quod iure tuo exigere a me potes. . In primis autem,hanc pietatis i ' gem traditam mihi, putabo, ut Deum ven res supplex, quo metam tibi itinerum lab rumque dissicilimorum tandem ostendat, σοῦ curae λlieitudinisque leuamentum, auge dis, inendisque familiae rebus,: perutile et

auspicacum hargiatur. Hoc debes poster tali,

382쪽

EPISTOLAE.

tati, ne memoriam tui posteris surripias, si vel hoc nomine etiam, Ge genere tuo et pariter republica, quam consilio et sobole o Dabis et munies, bene mereare, Ipsis Kal

Ian. cla laCXXCU. P. S. Rectori pignus obsequii abs te nunciari cupio, et epistolam ei commendatione et patrocinio ornandam tradi obniXe peto. IS votis pro Concione nuncupatis erexit nos, et incomparabilem cum religione animi coniunctam facundiam Certe testatam fecit. Deus virum patriae, Ecclesiae, Aca

demiae, bono publico seruet. Iam ceteris quoque palmam dubiam secit, Schergerum pro rostris Academicis grauiter et magno cum applausu laudauit, mensuram impleuitam virum, et fidum Achatem tuum, et patronum meum Vna tecum serueti N. Id.

Ian. A. cla la XCV.

CCXIU SACERDOTI GIDAM.

ΜAgnopere me commouet pertinacia sacerdotis Conradsreitensis, et Patres Academici, immo et Senatores aulici satis mirari non possunt istam malevoli pectoris tergiversationem. Copiam tibi feci cauti nis chirographi, fiducia patrocinii tui, quod, Mestio cuius culpa deperditum est; nec spes recuperandi affulget. Tua autem manu Z nitor

383쪽

co c. s. se HuRZFLEIS cIIII ianitor, et peto, Vt res ea tandem, iustitiae et

honesti exempli causa, conficiatnta Fallendi artes detestor, et in spem venio, fore, ut iustissimo Principi vestro firma et emcax i ris reddendi ratio circumspiciatur. Vii dico mihi, quod meum est, quod omni iure mihi debetur, nec obruo debitorem, ingratum hominem , quem diu admonui perhumaniter, fidem liberaret, dissolueretque aes alienum. Quare ixorum te interpello, pro iustitia annitare, operamque sonseras , Ut mihi quamprimum satisfiat. Ego Deum precor, ut tibi Kalendas Ianuarias fortunet, et diuina humanaque omnia beneficia C mulatissime importiatur. Contra inuidiam. contra injurias, et mala temporum, sub tu- tela et auspiciis optimi Principis te tueatur.

P. S. Filio tuo quem saluere Volo, non inuito partes dedi admonendi huius debitoris , sed quo statu res sit, nondum cognoscere potui, nec responsum tuli, ixa orimnia apud nos stigenti

Consiliario Brandenburgico.QVem mihi commendasti filium, eum

valde amo, et, quibus possum, ossiciis, prosequor, atquo in eo vivam paternae indolis

384쪽

EPISTOLAT. '36x dolis effigiem intueri mihi videor, quom am diligens et plane frugi est, ac ea praese tim curat, quae Veram 1olidamque laudem complectuntur. Elegantioris studii, quod

ab humanitate appellamus, rationeS,me auctore, confectas habet, et Historiam, qua ad ciuilem vitam pertinet, haud remissius tractat, nec a Graecis litteris abharret, quas vulgus iuuenum negligit, ac prope auersa xur. De Philosophia morum scribere supersedeo, cui se totum tradit,Grotiumque paullatim auspicatur. Haec via ipsi est ad Iurisprudentiam, ut rerum Consiliorumque fontes aperiat, quorum rivuli in patriam di manabunt. Superiori quidem tempore non belle habuit, ac saepe ea de causa

perturbatus sum, nunc Vero commoda Ualetudine utitur, et vires Colligit, et omnia ex animi seniuntia agit. Seruet tibi Deus hunc gnatum, decus et praesidium familiae,et omnia laeta prosperaque cumulatissime concedat, Vt pariter ad familiam,et patriam digne ornandam, . permultum afferat,et suis ipse bonis securus fruatur. Ita Vero,spe plenus , bene feliciterque agas,et diu superstes valeas, ac de PR. El. Brandenhurgico, qui libertatis Teutonicae murus et propugnaculum est, rectissime merearis. Vitembergae Saxonum, III.Id. Ian. A. Clalta

XCV.

385쪽

CCXVI. NICOLAO L. B. A GERSDORRSenatus sanctioris principi. ITerum venit mihi in mentem huius temporis , quo sua quisque Vota nuncupamus, et, certamine quodam pietatis, laeta omina perferimus , et obsequium pariteT declaramus , vocesque mittimus religione genas,et Deum, reipublicae Saxonicae C Odem, ac praesidem, oramUS, seruet patriae , seruet nobis, summam diuinamquctvirtutem , quam in principe consiliorum, Gersdorsio, admiramur. Non melius rationibus publicis prouisum esse, Saxoniaim telligit, et omnes aulae atque atria Principum his acclamationibus personant, atquctvi te spem praesidiumque temporum Coia Iocant,abs tua ope opem et subsidia exspeetant. Est profecto perturbatissimus Europae status, et fortuna belli anceps, et mianae barbarorum, irrita Budae obsidione,te ribiliores,apparatus etiam maior armorum, quae inter spem metumque omnium animos suspensos tenent. Induciae cum Gaialo, ex occasione temporum facile rumpe

dae, resque passim amictae et perinde ai nonae ac pecuniae difficultates, plane de primimi sortissimum quemque es perCellunt. Sed tuo consilio, sub Dei Principissiqua

386쪽

que tutela auspicatissimo,omnia temporum mala cedent, vastitas et solitudo desinet, et miseriae Calamitatesque Ceilabunt. Inter hos labores vigiliasque tuas una haec novi his clientibus consolatio occurrit, quod nemo patriae Carior floreat, quam primceps moderatorque consiliorum Gersdorsus, in quo ies nostrae fixae, in quo decus salusque fortunarum est sita, cuius Illustrissma Coniux , generosi heredes et liberi,eadem felicitate,et pari prosperaqua

fortuna,et firma semper, neque leuiter 1 Clinata,valetudine fruantur. Vitembergae

Saxonum , prid. Idus Ianuarias . A. cla la

te admonet, sed coarguit planequo Conuincit,non stetisse te padsis. Remedio igitur iuris necessitate expresso Vtendum est,ut intelligas, rem iam eo rediisse, ut neque ludificationi , neque tergiversationi locus sit: Misi tabellarium non prius abiturUm, quin pecuniam soluas, et simius eo nomine Cures,nisi facias, Dresenam te inius Vocet. Forinnae tuae faber sis, et contra huius anni atque honoris tui auspicia nihil admittas. Vale,et quod te decet,age.

387쪽

CCXIIX. IO. GEORGIO BOERNERO,

IC Consi naris S unico. .

SEra etiam, sed pietate plena, vota nori

reprehendes , quorum haec summa est, ut tu tuique semper firmi sitis et valentes, et omni adeo felicitatis genere in perpetuum floreatis. Merixa tua, et tuarum sane nobilissimarum necessitudinum, in me constant summa, atque eorUm memoria menti meae infixa est, et religionem animo affert,

ac pro grato ossicio quasi spondet. Si v ro,pace tua,audaci mihi esse licet,cumulum, quaeso, adiicias superioribus illis benem ciis, et, nisi graue est, pro mea causa apild

Magnificum Patronum, eumque affinem tUum, intercedaS, Vt prouinciam Graeci Professoris, doctrinae meae aptam et Coinsentaneam, morte Stolbergit vacuam, nam

ciscar. Nemo inter Candidatos Graecae linguae prolatas est Graecus, quod ipsi non diuamulant, ipse etiam Holsatus, vir quamlibet variae eruditionis, nullum, quodiciam, in Graecis litteris specimen dedit, quas ego aeque, ac LatinaS, percalleo , et, si vana spes me non tenet, subsidium studii 'magis excolendi hac accessione exspecto. Si tamen Vir ille . quem nosti , non abnuat capessere has partes, flagitare desinam, ceteris autem, Graece indoctis ne postpo

388쪽

EPISTOLAE.

nobilissima uxore,sobole, assinitatibus prospere feliciterque age. Deus te seruet, et Omnia temporum mala abs te avertat. Id. I

homines consensu virtutiS inter se conciliat atque coniungit , Ut lionestis laboriabuS Certent, et partes suas mutuis sanctisque ossiciis tueantur. Etsi autem in me nihil est tam eximium,quod tuae exspediationi respondeat, tamen insignis illa suinini Patroni de me opinio effecit, ut aliquid meis studiis concederes, quae Iurisprudentiam aliqua eX parte ornant, et certe humaniorem reddunt. Magnopere igitur probo tuam industriarn, optoque, Ut facultatem illustrandae Iuris prudentiae , quam Consecutus es, nullus deinde casus tibi eripiat, et magnum adeo Socerum, in quo Οm S antia mi dotes summae ac sine exemplo sunt, in omnibus vitae munerisque partibus feliciter et recte imiteris. Mihi certe nihil tam gratum euenire potest quam, si de rebus tuis forentibus, et maiori in dies dignitatum a

cession e , audiam. Poscit hoc necessitudi-

389쪽

num Iacobaearum gloria, quae cum admirationem habet, tum omnium ore Celebratur. In tantae laudis partem TeCeptuS,egregiorum sane hominum oculoS in te conuertis, qui multa et luculenta monimenta abs te in illa Academiae luce exspectant. EX- perientissimi Fratris causam Patribus Commendam, atque eius ratio habita est, ut inter Candidatos locum teneret. Valde cupio. Vt haee prouincia, quae successorem extimium desiderat, Fratri tuo apta e licat que tradatur , quam ad rem permultum potest Magnificus Socer, nec quicquam in eo genere praetermittit Zieglerus, qui te saluere iubet. Ad extremum Deo immo tali supplico , ut toto hoc anno, Cum s uisiima uxore, bene valeas, et sine animi aegritudine et molestiis negotia tibi credita conficias , Iurisque prudentiam dilia

gentia et meritis constanter et maX op re ornes. Vitembergae Saxonum. XVI.

Cal. Febr. laCLXXXV, CCXX.

Gmnasii Carolini fremensis Rectori. Νon me certaminis arbitrum interpo

no, nec mihi sumo, ut alterutri parti deam, neque 'd rationes meae ferunt,

390쪽

vel leuissima dissentiendi occasione, Cominmittamur. Speciosis, nec omnino impru-babilibus, argumentis causam tuetur Cla tuissimus Eggelinus, Cuius non insuaue ingenium, et varia lectio , nec minor eruditio nis copia, et antiquitatis peritia non vulgaris, mirifice mihi placent. Nec fraudi sit doctis, si alii vincant alios , et felici.

ori Coniectura praestent, ac sagaciori ingenio abundent, atque obscura quaevis et difficultatibus implicata rectius assequantur. Fortasse in huius Curae partem Vocari potest celeberrimus Henricus Meibomius, qui, ut in omnibus antiquitatis partibus, sic etiam in numariae rei scientia, praeclare versatus est, et humanitate pariter, ac doctrina, cum omnibus facile contendit. Mihi in praesens integrum non est dicere sententiis .am, hoc tamen fateri licet, eum et diligenistis, et docti viri, nomen tueri. Illud vero modestiae lege deprecor, quod mihi, pro summo amore tuo, tribuis, quasi is essem,

qui Scaligero et Lipsio se aequare ausit. Multa quidem a doctissimis praetermissa vidi et castigaui, in Graecis et Latinis Scriaptoribus passim, sed ideo nemini grauis ero,

et cuiusuis honori parcam atquct Cum omnibus ita agam,ut Contentionis studium a

me alienissimum videatur. Rixandi libido. e Pis est,nec conuenit eruditis. et dedecet

SEARCH

MENU NAVIGATION