Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

CCLXXXI. EIDEM.FRater meus iuxta, atque ego, tibi obsequens, Vota pro salute et solemni tuo gaudio concepit, Vt Cum obaerato debitori indulgeas, tum alii intelligant, quam beniagne eum tuendum susceperis, quantoqu: beneficio hominem , patre et auxilio inde ab ultima pueritia orbatum , locupletaris. Nihil male abs te collocatum est, nec loningum eius silentium cum Vitio coniunctum esse, ipse ego testari possum. Gratulandi partes occupauit, honesto pietatis certamiane, in quo iuniori cedere volui, ut ad hanc ingred1endam doctrinae rationem magis excitaretur. Spero, fore, ut in post rum tuam exspectationem sustineat et facili expeditoque gradu pergat. Omne si dium ad tuas laudes reseret, et, supplicandi

assiduitate a nemine Clientum tuorum rimci se patietur. Ego, Vt par est , vota iungam, et, Vet Omnes heredes tuos et generos

in fastigio felicitatis honorisque summo

positos videas, libenter et perpetuo Prec hor. Marime nunc optabo, ut sincero seu

re gaudio , et munimentis familiae insistas longe firmissimis, atque, in his temporum difficultatibus et periculis, semper coeleste praesidium habeas , semperque enitare et

482쪽

EPISTOLAF. 463 vincas. Audiet Deus has supplicationes,

et faciet, ut euentus iisdem respondeat, atque omneS mae res, spes, destinationes, conssilia, ex animi sententia succedant, et stabili ac firma, et expleta atque omnibus numeris absoluta, quoad ea in terriet expeti et possideri potest, felicitate nitantur. Uale, et nouo genero, et suavi solemnium adspectu, laetare diu et constanter. Nullusi casus gaudium Ruserat, nulla calamitas cerum, nulla molestia generum, turbet, terque utrique placeatis, Consensu Virtutis, omnes necessari Cum noua nupta gaudeatis et floreatis. Nonis Februarii, A cla

sunt, quorum alterum Eginhardus, alterum Monachus Egolismensis, Commemorauit. Neutrum ab eruditis in dubium vocatur, si unicum fortasse excipiam Pithoeia um, acri ceteroquin iudicio virum, sed hie imbecillitate lapsum, et,Vt eXistimo, nomine Imperii deceptum, ac, Vt opinor,de Charinta diuisionis istius tam libere confidente que pronunciantem. Mihi longe alia mens

483쪽

quibus persaepe imperium et regnum paria faciebant, non secus, atque hodie,tradito a priscis more, Germania imperium vocatur, quae per se r*num appellari debet. Gr tius de hac re adeo non dubitauit, ut, in parte iudicii modorum deferendi regnum Francicum, prouocarit ad Caroli M. Testamentum. Tantum abest, ut de eo dubit risivi quoque hic collocarit praestidium camsae. De Imperio Romanoram alibi pronunciauit aliter, quippe ex diuersia causa quaesito, adeo, Vt a Romanis' repeti posset, nec, alia lege concessum llatumque, Uid retur. In quo genere vulgo sibi somnia fingunt imperiti historiae profundioris,cuius reconditae rationes Grotium non fugiebant. Diuersum est Testamentum m moriae proditum ab Eginhardo, ad Caroli . M. amicos et ministros spectans, quod ii uenies etiam in Eginhardi nupera editione, Argentorati recusa, cum plerique alii scriptores antiqui ibidem ederentur. Ta tum vero tuuc in lucem emissus est Monachus Egolisinensis, sed testamentum Caroli, quod Pithoeus subiunxit, nescio, quo consilio, omissum fuit, quod magnam lumintentamque antiquitatis partem sane Continebat. Vix dubitauerim, eu qui edendi laborem suscepit, Pithoei iudicio territum,

guanquam non bona satis fide hic egisse

484쪽

EPISTOLAE. 46s

mihi videtur. De Pagio, non est, Cur angaris , quippe qui non respicit Testamentum Caroli, nec prius, Egolismensi subiunctum,nec alterum, quod descripsit Egi ardus, quinque post annis coniectum. Ita, mea opinione, confecta res est. Cave enim, putes, eo anno, quo iste obiit, Testamen. tum esse scriptum. VUimphelingus, quem, ne sic quidem molestiis vacuus, euolui, an num diuisionis Imperii non definit, in anno mortis designando aberrauit, quem Pagirecte constituit DCCCXIV. Egmhardum primus, quod sciam, optime et castigatissime edidit Hermannus Comes Nuenarius, quem exquiras et inuenias, licet, apudGreenium, Amicum nostrum. Vale, et saluta Nobilissimum Boernerum obseruanter, litterasque ad Illustrissimam Frisiam cura. VILIdus Febr. A. cla la XCVI.

CCLXXXIII. ΗΕNRICAE CATHARINAE FRISIAE.

CRimen sit oblitterare diuturni et constanter repetiti tui beneficii memoriam, et non fateri ultro tot propensi et clementis animi signa, quae non semel, sed iterum atque saepius, data et patefacta sunt, ut ea, sine summo et pietate expressis gaudio, recordari non possim. Illud vero non culpam, sed imbecillitatem meam demonstrat,

485쪽

466 C. s. SCH u REFLE Is CH IT . quod nihil hucusque exspectatione tua dignum exsoluerim, etsi, quomodo id facerem identidem cogitaui. Hinc taedium me subiit, dolorque incessat, ut prope me suppudeat meae conditionis, in qua partihus atque osticio clientis ex asse non sum perfunctus. Novi Curas tuas, supra sexum tuum graues, et prorsus fastigio tuo pares, et . nisi id recusas, quod merita postulant, etiam viriles, ac moris mentisque similitudine, et sancto foedere, cum Illustrissimo Coniuge tuo coniunctas atque consociatas. Concede mihi, Domina, ut, quod grauissimus scriptor de Agrippina Augusta dixit,

id sine assentatione laudibus tuis tribuam, quae tanta sapientia et sanctimonia, integro

gentis tuae statu, eluxerunt, Vt nunquamnia si honorifice, appellari, a me autem reuerenter et demisse recogitari, debeant, etiamsi digne appellandi et assequendi facultas desit. Illud votis posco, ut Tua Illustrissimique Coniugis firma, et vivida florensque, aetas, integrum robur, Vires animi,Cum

felicitate perpetua et summa, ne minima quidem ex parte langUeant, saeculumque hoc sine clade et luctu superent, ut in utroque vestrum Germania perinde, ac SaXonia, decus et praesidium habeat, ac spe non minus certa, quam consilio salutari, fulciatur. Hoc, Corruptis aeui moribus, gloriae

486쪽

EPISTOLAE.

et sanctitati vestrae debetur, hoc animis vo tisque coniunctis sponte nostra, sine fraude et fallacia. optamus a Deo, hoc volumus a que sperainus, huius rei causa perpetuo supplicamus, ut semper utrisque vobis florentibus et salvis, sincerUm laetandi argumentum, mihi atque omnibus clientibus Gersidorfiae et Frisiae domus relinquatur. De iuuene, quae scripsisti, genere et ingenio nobili auctor sim, ut Praefecto Quaesturae Vitembergensis, homini cordato et pererudito, Zalinio, commendetur. Victus ibi liberalis quatuor et viginti assibus constat.

et Endii equites ibi perliberaliter habentur, rectoque exemplo ViUUnt. De me,

peto idemisse, Domina, Illustrisiimo Coniugi

obtestationein VUaldecciae Principis e POnaS et commendes, qui, quatuor vel sex hebdomadibus me tabulario Culemburgensi admoueri, Cupit, ut Vita eius perscribatur Fac, propitia Domina. ut a Serenis mo id impetretur Insti tutum hoc quoque ad gloriam tuae gentis pertinebit, et simul his rebus fatri meo ad interiorem saeculi historiam via hic munietur. Ante mensem Au-

sustum nihil sucipietur, si quid tale liceat Impetrare. Calouius noster pridie diem obiit suum. A. G la XCVI.

487쪽

CCLXXXIV. 'EIDEM.OBtemperat iussis tuis Zalinius, et Me-Zeradio, Equiti, conuictus sui copiam facit animo libenti et prompto, ac Putat, hanc testandi sui obsequii peropportunam esse occasionem. Tantum hoc celare

non potest, quod locus non sit hospitio ido

neUS, Vereatur autem, ut ratio vivendi commodior id serat. Ceterum in voluntate et studio eius nihil desideratur, aperit offertque mensam pretio haud nimis magno, neque excedente quatuor et viginti asses, Cum alioqui triginta poscere soleat, sex tuo honori remittit, et obseruantiam, quanto potest, ossicio declarat. Per te stat, Domina, eonditio haec admittatur, nec ne, si tamen

ex graui causa forsan displiceat, summi tui

iudieii ratio habenda erit. Per hiemem, fateor, molestum est vespertino tempore exire aedibus, et interdum, ob clamores concursationesque nocturnas, periculo non vacat. Ita vero demisitas suasbr eslcm, ut Sennerti conuictui adhiberetur. mi et hospitium et mensa, eodem quatuor et viginti assium pretio patet. Nec carior Conuictus est D. Bergeri, qui in vicinia nostra habitat, et summa fide ac Voluntate Curat gentis tuae mandata. Quod reliquum est,

partes, quas iussit tuo imponi mihi, sentio, nullo

488쪽

nullo temporis articulo deseram, et mihi gratulabor, si Illustrissimae Tuae necessit dini et patriae, in expoliendo Megeradio, operam diligentiamque probare possim. Deus domum inclutam, cum Ilustrissimo Capite, seruet, atque eius consilio salutem publicam rara et inuidenda felicitate

tueatur. Instant Germaniae pericula, et comparantur insidiae aduersus libertatem, et incomparabilis Herois prudentia, velut

sol sparso radio nebulas, feliciter dissipabitadd. Febr. A. cla lacXXCyΙ. P. S. in posterum supplicabo spe meliore fiduciaque impetrandi abitus, vel tua etiam

summa marimaque commendatione, nivis

CCLXXXV. AMICO CUIDAM REmitto librum, titulo Putetisspiritu

lis inscriptum, et duobus ac viginti capitibus comprehensum, quartum Romae, sub auspicio Casparis Campegnae, Purpurati Principis, editum, multorumque, Vis ma tulit, plausu exceptum. Genus striis

hendi ascetico homini conuenit, et blando quietis nomine securitatem, Christianis perniciosam, commendat , atque hoc sibi indulget, viamque ad ingredienda Enthu-Austarum vestigia speciose satis munit. Vellem, Spenero Viro cordato et mode-

489쪽

sto, copia fieret eius libri Mihi enim iudicium non sumo, nec terminoS aliorum

mouere audeo , qui irati infestique sunt, . si vel de hoc studio conatuque suspicari possint. Ego mihi prudens tempero e et hominibus. in certamine laudem quaerei tibus, relinquo. Loschii Genealogiae, Italico scriptae, mihi perplacent, maxime Oubreuitatem, legenti glatam, et, quia ad recentiores familiarum vicissitudines spectant. Victorius Siri res egregias ad hodiernam Europae faciem pertinentes,mea quiadem sententia, peropportune inseruit. De Eugenio Garmunino, qui familias Tusciae et Vmbriae nobiles reddidit, audiuisse te, Puto. Alios non paucos, et valde dissu-ses, magnaeque molis, libros ad hoc instia tutum comparatos , nuper ex Italia secum adsportauit Princeps Anhaltinus Iunior, de- quibus alia et opportuniori occasione ir

ter nos colloquamur. Hic, ne nesciaS, C .

Iouius superioribus diebus e vita excessit cui amplum fimus decretum, nec milli post est elatum. Controuersia in vicinia: a iuuene Transylvano moueri coepit, quae Theologis ibidem crucem fixit, argumentum ex Philomphia Morali impium erat,

hac formula conceptum : Vtrum et quam

Deus prae se ferat aliud, anuae animo desii,

490쪽

EPISTOLAE. 47ῖ neqUe materiam obligationum perspectam habent. Non fane omnis simulatio in viatio ponenda est, quod liomines doctrinarum talium experteS non assequuntur. Sed ferendus est feruor, mala tamen eXempla sunt vitanda. Homo incautus in Spinosae scripta incidit, atque , hoc duce, ita Praecipitia delatus videtur. Vale. XVI. CLMart. G laCXXCVLCCLXXXVI. CONSILIARIO CUIDAM,

DIssicilis impeditaeque sunt UUittet in-

deae stirpis origines, quaS nemo eruditorum, quos quidem ego sciam, satis e plicatas reddidit , Ut prorsus acquiescere. possimus. Henningisii tabulae vitiis sic tent, et Reumerus eum plerumque sequitur, neC, Vt par est, rationes et momenta affert, cuius librum nactus sum, in quo manu sua non pauca emendauit. Quare ab hoc scribendi consilio recedendum est, nisi si tabularia et codices antiquitus scripti suppetant, atque idonea et fide digna testimonia afferantur. Saepe quidem Obscurius expressa sunt vestigia historiae veteris, sed diligentius perquisita quaerentem non fallunt, maxime, si Principum tabularia excutiantur. Inter huius rei exempla

SEARCH

MENU NAVIGATION