장음표시 사용
491쪽
quae ducium eluxit, et, tot gentis nostraescriptorum consensu nixa , antiquitatem suam tuetur. Quamuis de iure et aucto
ritate familiae Saxo-VVettinensis nihil detrahatur , si origines eius ab alia, quam a VUittekindea, arcessantur. Ρauci enim. hodie Principatus sunt, qui hanc felicitatem sibi vindicant, ut continuata primorum acquirentium successione fulciantur.
Argumentestim Billingia, Supplinburgia et
Ascania, gentes, quae in beneficiariam S Xoniae possessionem a Caesaribus inductae et confirmatae sunt, etsi recta et virili seriea VUittet indo non descendebant. Ipse etiam Saxo Vettinensis nostra ad Duc tum et Septemviratum Saxoniae euecta non fuisset, si Ascania diutius stetisset et floruiseset. Hac extincta, Sigismundus, Caesar, non tam ius postliminii, quam alias graues Valentesque causas, respexit, et magis si ularem Friderici bellicos, VUettinensis, ortitudinem , ac fidem studiumque erga rempublicam, quam alias antiqui generis Oittehindei rationes aestimauit, praesertim, cum Lauenburgicus in Caesarem asmisisset. Confingio, ceteroquin egregio
et iudicii subacti viro, non Daudi sit, ha sitasio in nostrati familia explicanda, qui sibi non melius accuratiusque de Thurii
492쪽
gia iudicauit, quam patrimonio D. Martini obnoxiam censuit, tabulis in tabulario 13omae arcis, quae etiamnum hic eXtant, ac superiore anno mihi vitae sunt lectaeque, refellendus. Taceo de aliis, quae nequoad institutum spectant, modo id consequar. ut ab unius dissensi non pendeat momentum causae. Alioqui mihi probatur haec generis V Uittet indei series, ut Diigremus, ille indi II, iunioris filius, Friderici istater, Telmari pater constituatur. Quae in aularum parietibus et porticibus descripta
sunt nomina et imagineS plerumque a re eentiori manu veniunt, et documentis tabularum iure cedunt, et merito deseruntur. Haec,Patrone, perpauca et vix adspectu tuo digna sunt, quae, Pro summa in te obseruantia, respondere volui Deus te, cum familia nobilissima . diutissime seruet, et Contra saeculi mala firmum tueatur. XVCal. Mart. cla la XCVI. CCI YYYHI
Doct. Theol. ΜAgna spes tui in Saxoniam aduentus es h nec dubito, quin Principis voluntati, patriaeque desiderio satisfacias, et Deo, te inuitanti, morem geras. Calouius , ille propugnator acerrimus, diem obiit, cuius Gg s fu- .
493쪽
74 e. s. Se Hu REFLEI sc Arrfunus oratione , Ut par erat, Celebraui. Ante eum decessit Lucius; cuius summa pi tatis fama, opinor, ad tuas aureS permanauit. Deliberamus, angimur de successori-hus, nec, te praeter Vnum, reperimuS, qui 'vacuam Lucii prouinciam capessat. Sanctitas tua omnes trahit et excitat, hoc Praesertim tempore, quo virum habeamus, in cuius exempla intueamur. Nam perplui essiuat, qui prudentiae tuae facium fructum capere gestiunt, votisque te poscunt, dilia..gunt et colunt. Obsequere fatis, et pleno gradu ingredere Saxoniam , ac pietatem non scriptis solum, sed etiam rebus factis. que, instaura Non stabit antiqua domus, nisii pia prudentique opera tua administretur Tanto hic tutior, quanto remotiora Rheno, eris, et Deum hominesque Conci-liabis, si facias, ut tuiS ccnsiliiS ne careamus.
Quod ad pacis bellique negotia spectat, omnes Gallis finitimi metu perterriti surru. Helvetii et Bataui incerta euentus exspectatione suspensi fortunam suam aestimant,
Palatinus Manhemio timet, cuiuS occupan- .
di non vana spes Gallos tenet. Anglia religionis causa discruciatur, et prospicit Ia .cobi ΙΙ. consilia atque conatus , libertati graues prorsusque inuisos, sed Regi Gallo-rum, amicitia foedereque subnixo, resistere non audet: si aperte vim moliatur, Omne&
494쪽
Εη I sTOLAE. 47 , insurgent, neque vero sic spe frustrabitur Gallus, sed Anglo etiam, factionibus distra. cto, nemine impediente, in Vicinos ducor, Potentiamque augebit. Ungariae quidem Tes stomachum ei mouent, recepto Noui castello, et fugatis barbaris , propterea, quod his rebus Caesar vires collegit, fomtunamqne correxit. Neque, id non Dei beneficio accidisse, putandum, Vr magno et terribili regno, vel unus iste obex obiiciatur. Haec, quae, non monente me,
animo tuo prouides , quale capiendum sit consilium, ostendunt, Vt, pietati tuae condonatum. existimes, idque adeo consolationi esse tibi debeat, cum in tam ancipiti re'. rum temporumque fortuna iam via atque , aditus in Saxoniam muniuntur. De te
familiamque seruet, et ope praesidioque coelesti firmet. Vale, decus, et spes solatiumque , Christiani orbis XII. Cal. Mart.
O la XCVI. CCLXXXVIII. IOANNI GEORGIO ORTHIO,
Patricis Francosuriensi ad Moenum. Α Ccepi litteras tuas, et, quale consilium I capias, intellexi, quod ut rectum fortunatumque tibi sit, opto', meamque in te amando fidem obstringo. Vnum miror, quod syngrapham non cures, qua idoneo: γ ' modo
495쪽
modo mihi caueatur. Itaque sici statuas, velle me his nundinis sexaginta florenos imperiales Lipsiae tibi repraesentare, qUOrsum ibit frater meus,et,apocham eXspectan pecuniam sine mora dinumerabit. Relis quum nundinis alteris Lipsiae persoluetur, si mercatorem ea potestate instruas, ut denuo apochae copiam faciat, et nomine iuς suque tuo confectum negotium reddat. Per te stabit, eligas, nec ne 3 sin aliter re&cadat, acputo, dissiciles et implicatae erunt rationes. Hudens haec scribo, et modeste moneo, ut meo timori non tribuas, quodatheneuolentia expressit. Causa vero, quam ob rem integra rumma ad te non perseratunc celari te non debet. Celsissimus Prince VUaldeccius a Serenissimo Saxone impetra uit, ut Culemburgum ad tempus me CO feram, tabulariumque eius perquiram, in quod iter magni sumptus suntlaciendi NonLenim animus in te iniquus, neque a Commodis nobilissimae,. familiae tuae alienior,
est, cum mihi nihil profecto gratius accidere possit, quam, si audiam, te et dignitate, et
fortunis omnibus, florere. Calouius e vi-ta excessit, Spenerus autem vester, iudicio.
ct iussit Saxonis, in locum demortui Antiis stitis Dresenensis surrogabitur, primo dei s
de Sacerdotum ordine consilia sacra mode-
raturus. Μihi nihil prius est, quam ut tibi
496쪽
in posterum magna honoris munerisque acingestio contingat. Vale, et Magnificum t um Parentem, nobilissimumque fratrem, saluta. Non. Martiis, A. cla laCXXCVI.
CCLXXXIX. DAVIDI PEUCKERO, EL.
ΜAgni facio tuam amicitiam, CuiuS Du- ictum sane insignem cepi, cum in Anglia eisem, et tuumin me studium: amoremque satis intelligerem, cuius in regia Vind- seriensi multa, nec obscura, indicia prot listi. Haachii, viri ad iuuandos exteros prompti, voluntatem et ossicium , pro eo, ac par est, aestimo, Vel eo nomine, quod inter me et D. Camerarium conciliandae amicitiae rationes inire voluit, ac de litteris adeo et liberalibus doctrinis bene mere-α Ρeto abs te, quantis possum precibus, ut Patronus ille humaniuimus, interposita fide tua, copiam faciat Codicis, quo Commemoratur, SaXoniam ab. Anglia accepisse Graecas litteras, iisque rem litterariam constituisse et expoliuisse. Ioachimus. ille magnus, Germaniae, iuxta cum Melanchinone, praeceptor, Papenbergae, quae hodie Bamberga est, natus, inde Lipsiam misesus, atque in Petri Mosellani disciplinam r/ditus, ingenio et summa industriae con-
497쪽
4 8 c. s. sc HUR ZFLEIS CHI I tentione ad eruditionis fastigium se evexit. A quibusdam semidi animi Viris male habitus, et in suspicionem vocatus est, nequci melius cum Melanchthone actum, cui summa familiaritas cum Ioachimo intercessit. Quae tu opportunius et Pimius ex Patrono cognOIces, ac, si occatio sic ferat, haud grauato perscribas. De dignitate, Heideto Bergae parta, iure tibi gratulor, et Opto, Ut, sub auspiciis noui Hectoris, facili et expedito itinere ad maiores deinceps honores contendas. Mihi, quod serius rescripserim, veniam des, et iustae excusationi locum relinquas. Breui ex Saxonia nostra Equites, Bodenhausius et UZthumius, ad
vos stidiorum causa commigrabunt. P triae status, victore barbarorum Caesare, indies melius constituitur, praesidioque firmatur. Tantum finibuS vestris metuo, quod vicinus iste praepotens, non patiens quietis, omneS eo Vires conferat, ut ultra citraque Rhenum latissime dominetur. Sed, a veterno tandem eXCitati Germani pastim ad resistendum promti armatique sunt,Cum, de libertate agi, Videant, quam summis viaribus opibusque tuebuntur. Id. Martiis,λ
498쪽
Ephoro Henburgens. FIlius tuus Ioannes auspicato redit, vita moribusque integer, quos mihi et senatui nostro, qua par est, industria, Comprobauit, memor officii et partium, abs te ampositarum, quas ita egit constanter ac sedulo, ut mea commendatione haud egere videatur. Quam vitae doctrinaeque rationem si deinceps sequatur et teneat, sponsor ero laudis non Vanae et semper mansurae, cuius fructus ad patriam perueniat, et au .ctus cumulatusque ad sacram rempublicam, redundet. Illud Vero Vt quamprimum eu niat, et gratulandi occasio mihi non desit, magnopere Cupio, et hoc etiam pietati tuae vltro debere volo. Uitembergae, Id. Martiis, A. cla laCXXCVI. CCXCI. COLLEGAE CUIDAM. SI hoc fortunae beneficio mihi eueniat,
ut petitioni meae locum relinquas, lae tabor, te datum delectumque ordinis no-1hri Praesidem , qui me frustra petere non inat, praesertim, quum ea res boni eXemis pli est, et optimos quosque mouet, atque
in primis ad ingenii gloriam pertinet, et honesta
499쪽
nesta ratione eXcusatur. Hoc argumento
ductus, commendo tibi iuuenem, rediae indolis, nec doctrinae vulgaris, gente, insigni, genere honesto, Erfurti apud Thuri gos natum, qui magnum tibi dat mulius, et, velut Aeschines Socrati, se ipsum offertio fructum laudis industriaeque tibi seruaret, testatumque faceret aliis,l quantopere te C leret, atque obseruaret. Quare ei viam aditumque ad honores patefacias, et conatum Voluntatemque adiuuando confirmes. Non fallet, crede, opinionem tuam, nec mittet, ut huius beneficii unquam obliubscatur. Age Vero, defendas dignitatem ordinis, et instituto aequissimo assentiare. Quod si cadat, vet opto, et abs te cons ctum reddatur, Ut par est, cuncti affrmabi, mus, te non secus, atque imium artificem
insigni et egregio opere laetari posse. XULCal. Apr. A. O laCXXCVI.
CCXCII. ALTERIUS NOMINE.QVod familiare propriumque tibi est de
rebus magnis perapte et grauiter disserere id praeclare abs te factum est, et v hementer placuit gratumque accidit, quod iuuenem lectissimum mihi commendatum reddidisti. optandum quidem esset, Ut Socrates meo munere fungeretur, qui Ae- . 1chi
500쪽
schinem reciperet, sed tamen Socratici sunt sermones nostri, et qUae a maioribus accepimus, libenter impertimur, nςminem ii uidendo reiicimus, neminem negligendo impedimus, omnes adhortamur et erigimus Consillio et opera, si res facultatem habitura est, facimus, quod Socratici solent, et qHod optimo cuique propositum essu debet. Vitembergae Saxonum An. cl5 la
CCXCIII. COLLEGAE CUIDAM.Νon .fraudi tuis negotiis sit, quod semel
atque iterum te appello, cum, id esse causae, intelligas, quod honestae. iuuenum petitioni deesse non possim, sciamque, te eo esse animo, ut adiuuando potius confirm re, qωm negligendo impedire quemquam, velis. Consilio vales, et amplissima auctoritate fungeris, et opera studioque praesto es omnibus, quotquot occasioni imminent, et suo atque opportuno iudicio reguntur. Res, crede, facultatem habitura est, si auxiliis et copiis tuis eum adiuuare velis. Non Vero is committet, ut maximam tuorum in se meritorum gloriam Ulla obliuionis suae culpa in posterum corrumpat. XV. Cal.
